
extensa. Unteres duplices, per totem longitudinem renum extensi
et sub vesica anemia vesicae urinariae inserti, quae tripollicaris, cello,
sub ano majuscule, foras papilla prominet. Peritonaeum album-. Ovaria
bina per totum abdomen extensa; ova majuscula, mole viciae.
1luctus lactiflui in mare, distinctf, intestine recto citra sphincterem
inseruntur. Caro reeens rubeola, cocta alba. Puncta lineae lateralis
sunt fines nervorum interspinalium, quos m hoc pisce usque ad in-
6ertionem in cutem luculenter observare potuit Stellerus.
<262. S A L M O P r o t e u s . TAB. L X X V I IL fig. 2 . L X X IX .
«. corpore argenta to immaculate, rostro conico mutabili, pinna
ani rubra 14 radiata, cauda bifurca maculosa.
Salmo dorso gibboso, Steiler, obs. MS“ *. Vancouver itin.
(germ.') II. p. S4-
Rossis ad Oceanum orientalem Gorbuschä (gibberus).
Lamutis Okuro. Coraecis Kalal.
Camtschadalis orientalibus Kèilughin; oocidentalibus KoauautschL
Curilis Sidhipa.
E mari Ochotensi et Oceano orientait in fluvios Sibiriae et
Camtscliatcae adscendit eodem fere tempore quo S. Callaris et La-
gocephalus, praesertim circa medium Julii. Non autem omnes in-
discriminatim adit ; -sic enim observatum est eum fluv. Olutora et
Awatscha frequentare, intermedium Camtschatca aversan. Tanta
autem copia succédant fluviis, ut tranquillo tempore fluctus quasi in
iis excitent et manibus capi possint. Quandoquidem autem non solum
forma -a violento motu monstrosa evadit, excitato insigni dorsi
gibbere, sed maxillae etiam elongatae sensim in uncos contrarios ita
curvantur, ut os claudi et pabulum assumi nullum possit, peracto
generations negotiis hi pisces omnes in fluviis pereunt Augusto mense,
cadavéribusque suis fundum et ripas fluviorum sternuut, nulli nisi
mortui in mare reduces. Ova ad pisi magnitudinem dilute rubra et
lucida, quibiis Salmo Callaris valde inhiat. Hunc Salmonem Proteum
etiam in Americaè opposite Continenti frequentem esse e citato loco
apud Van-Couver liquet, qui Salmonem rostro uncinato in utro-
que sexu, gibbere tantum in rnaribus, commémorât. TAB. LXXVIIL
fig. a. specimen refert, cui maxillae et dorsi gibber primum crescit,
Tab. LXXIX. Jig. 1, reeens-e mari advenam, habitu naturali ; ejus-
dem Tabulae Jig. a. plane effoetum et gibbosum.
D es cr. Magnitudo circiter bipedalis, pondiis 4 et 5 librarum.
Quum e mari veniunt, forma Farionis vel Eriocis (Fig. 1.) ; tunc
rostrum conicum, maxillis vix incur vulis, quae post aliquot dies
elongatae in uncos contrarios ita incurvantur, ut in nullo alio Sal-
mone magis (Fig. 2.). Excrescunt simul d e n t e s qui marinis erant
vix mollia dentium rudimenta. Simul dorsum, praecipue maribus,
a musculorum forte contractione opisthotonica , attollitur in gibbe-
rum , qui continuatione in aqua dulci magis magisque usque ad au-
tumnum et mortem, augetur. Porro, qui in mari argenti instar splen-
didus fuit piscis , in fluviis primum coerulescit, dehinc livescit, spa-
diceus evadit, et variis morbidis coloribus, ab effuso sanguine, con-
taminatur, quasi sugillatus. Reeens é mari adventans praepinguis
est, sapidus et motu agillimus ; in fluvio ob vehementem motum
cito tabescit, segnis evadit et insipidus, quocunque vero loco ac
tempore occurrit, gibbo dorsi et maxillis uncis facile distinguitur.
Foemina a mare differt : quod minor semper sit; numéro inferior,
utpote vix vigesima quaeque ; gibbo destituitur ; unco mandibulae
vel caret, vel non adeo enormem producit, tandemque corpore est
habidore, sed crassiore, dorso magis convexo, nec çarinato , ut
Riascüli. Caput huic Salmoni in genere paulo acutius et productum