
LXV. C O L YMB I .
Soli in tota classe volatilium Colymbi naturaliter couda uro-
pygioque carent. Pedum quoque conformatione, digilorum praeser-
tim in distinctas ovales laminas dilatatorum, tibiisque et unguibus
serratis pares non habent ; et licet subanaloga obtineat in Fuli-
cis et Phalaropis forma pedum, tarnen his articulatim lobati digiti
satis différant. Extra aquam Colymbi omnes, ob situm pedum ano
proximum et femorum pelle latentium captivitatem, in ventrem pro-
cumbunt, nec nisi difficulter, et inepte in crissum erecti et alis
adjuti currere possunt. Vescuntur omnes pisciculis, et carnes maxime
pisculentas habent. Rostro Cepphis sunt simillimi et plumarum
natura ad aquaticam vitam aptissimarum. Rutheni atque Tatari e
Colymborum volatu vulgo tempestatem praesagiunt : ex ea enim
plaga, quorsum volatu tendunt, ventos ingruere observatur. Certis-
sima experientia et ipse comperi, vespertinos clamores Colymborum,
Fulicarum, aliarumque aquaticarum, verno tempore, praeter morem
increbrescentes, post serenos dies sera frigora, imo nives et procel-
las portendere in crastinum. Autumno sero migrantes Colymbi
hyemis confirmatae signum plerumque dabunt. Vivacissimae caete-
rum, cum Cepphis, sunt aves, quae multis saepe vulneribns non
occumbunt, et modo cor et pedes integri sint, natando et urinando
venatori se subducere non desinunt. Avium aquaticarum plumae
oleaginosae, me quidem judice, hunt non ab inuncto oleo ampullae
uroppgii, quae solis videtur remigibus, rectricibusque unguine curan-
dis inservire ; aves enim quarum plumae facile madefiunt, ut Sitta,
Pari, Sturni, caet. oleosa ampulla minime carent. In aquaticis plu-
mae potius a suscepta per scapum» ' imo per cutem transsudante
pinguedine subcutanea, maxime tenuata humorem repellunt. Quod
quidem maxime confirmatur exemplo Colymborum, quibus et ampulla
oleaginea et uropygium desunt, et tarnen plumae sunt unctis-
simaé; item Anatum variarum, v. gr. Clangulae, porro Plateleae et
Onocrotali, quibus jugularis regio, ubi plurimum pinguedinis haeret,
post exactam hyemem transsudatione evidenti ferrugmeum pingui
inunxit colorem.
407. COLYMBUS cornutus.
C. capite cucullato rufo, occipite cristato - bicorni.
Colymbus major, Marsil. Danub. V. tab. 38.
Colymbus médius cornutus, Frisch, av. tab. i 83.
Colymbus major cristatus, Albin, av. I. p. 71. tab. 81.
Zoolog. Brit. p. i 32. tab. K.
Colymbus cornutus, Brisson. Orn. VI. p. 45. tab. 5. fig. 1»
Colymbus cristatus, Lin. syst. XII. I. p. 222. sp. 7.
Grèbe cornue, D’aubent. pict. n. 4°°-
Rossis Gagâra. Tatars s Tschomga.
Mongolo - Buraetis Angatu. Tangusis Naabhaga.
Vogulis Tachte ; Ostiaci's Tachting , ad Irtin Lor - woi ; ad Surgut
Lar - tatang ; Juganis Lar - wagajach.
Samojedis N Une ; ad Narym Njaenna.
Coraecis Jow'ajo ; Camtschadalis Aschoai. Aleutis Colymbi in
genere Tschamdajak.
Tangutis Tschuwscha.
In lacubus, stagnis et paludibus totius Rossiae et Sibiriae fre-
quens. Vox fere gruina, quae nomini slavonieo Ga-gar or gmetn
dédit. Nidi fluitantes ex Arundine, Caricibus, Typha, Equiseto con-
texti,. a ripis haud remoti, in vadis praesertim arundinosis, ne a
45