
Pauca frequentst flumina, aversatur alia, nec nisi solitarius adit.
Capiuntur in fhiviis Camtschatcae usque ad finem Junii, tunc vero
in mediterraneis jam multum amiserunt gratiae, macilenti facti et
guttis nigris turdorum instar maculosi facti. Prae reliquis autem
Truttaceis, quando e mari veniunt, cauti sunt et timidi, diu circa
ostia in mari versantes. Quam primum vero, sùb fmem Maji a col-
luvie aquarum nivalium fluvii intumescunt, gregatim adscendunt et
tunc copiosi et optimi capiuntur, Tanto vero impetu adversus rapida
ilia flumina enituntur, ut aquarum motu adventum suum piscatoribus
indicent. Camtschadali tunc in altera ripa fluminis cortices betulae
rubrics infectos in perticis statuunt, quorum umbra in limpida aqua
plsces terret et versus alteram ripam pellit, ubi cum retibus expectant
piscatores. Quam primum autem fluminibus succedunt hi pisces nihil
amplius, ad mortem usque, cibi capiunt, sed labore et media,
po.stquam ova et lactés projecerunt ut Lycaodon, lagocephalus, et
Proteus, In ventriculo et appendicibus tum nihil praeter chymum
invenias. Primum piscem'ubi incolae capiunt, in loco comedunt
festive, more patrio praeparantes, saltationes instituunt et libidini
indulgent. Nec lautiorem cibum in toto orbe invenire possé credunt;
praesertim autem capita cruda in deliciis habent tota quanta medulla
et succo sapidissimo referta. De eo idem celebrant, quod Jrcutenses
de oculis S. migralorii : eum, nempe, qui caput hujus piscis degu-
staverit, nunquam e Camtschatca in Rossiam reversurum. Adscendunt
hi Salmones tantum majores fluvios, nec ultra 56'»® gradum
latitudinis ullibi circa Camtschatcae littora capiuntur. Camtschatca
fluvium jam circa 20 Aprilis adeunt, fl. Bolschaja versus 10 Maji,
portum S. Petri et Pauli et sinum Avatschae demum Junio. Haben-
tur in maximo pretio, et omnibus aliis anadromis anteponuntur, non
solum propter molem, qua saepe 40 et 60 libras expient, sed etiam
ob saporem. Post caput, maxime aestimatur ventris carina, utpote
pinguissima;. dorsa autem et latera parum' a Sajmonis nobilis carne
differunt. Saliuntur tam integri pisces, quam praecipue capita et
ventres. Tempestate favente partim in aere partim fumo siccantur,
et sic paratur inde dicta incolis Jukola.
Descr. Specimen siccum, qualia plura habui, descriptum erat
tripedali majus ( 3'. 5". 6"'.); maximi dicuntur ad 5o et 60 libras
pondere aequare. Forma S. nobili similis aut tantillo latior. Caput
conicum, parum compressum, rostri maxillis subaequalibus, acu-
tiusculis, crassa ora marginatis, interius valide dentatis, aeque ac
lan.inae mystaceae crassae; inferior maxilla apice acutiore aliquan-
tum prominula, subredunca , dentibus anticis majoribus, uncinatis.
Nares duplices, columns cutacea interstinctae, quae anteriores fere
iegit. Dentes in palato triplici serie, in lingua duplici; haec brevis,
lata, apice subrotunda, medio subexcavata, tota, cum faucibus,
plum bei coloris. Valva branchialis rotundata, majuscula, coerulescenti
argentea, dum caput fuse» - coerulescit. Flabella branchialia 17. la-
mellis flabellata. Oculi mediocres, Iris cum virore argentea. Gor-
pus parum compressum, dorso ventreque convexis, lateribus conve-
xiusculis. Linea lateralis recta, dorso paulo propior, ad sinum bran-
chialem vix adscendens. Pinna dorsalis 12 radiorum, fulcris pluri-
bus stipata, maculosa; adiposa dorso concolor, Immaculata. Pinnae
pectorales 16 radiorum, intus fuscae, extus coerulescenti - albidae ;
ventrales 10 radiatae; appendix iisdem adsidens (vomer appellaveris)
ipsius pinnae fere longitudine, carinato - bilamellata, quanta in nulla
alia specie. P. ard coerulescens i5 radiata. Caudae pinna magna,
lunatim excisa, maculosa. Squamae corporis majusculae. Color ar-
gentatus, in dorso fusco - coerulescens , in ventre albus. Longitudo
in alio specimine 3'. If'.. 3'". capitis 9". a"', reliquae proportiones in
. 4-7