
correxerat. — Quam vero pro aestiva Lagopode descripsit Buffonius,
jam verno vel autumnali tempore mutata fuit. Scolicam vero Lago-
podem a Rossica et alpina, has a Sibirica, et Sibiricam ab Americana,
sola magnitudo distinguit, climati et pabulo adscribenda;
quod observata a S te lle ro in Insula Beringi grandior Varietas, va-
riaque intra ipsius Sibiriae terminos statura satis probat. Unde etiam
amiciss. Pennant Scoticam avem ab Americana, contra B ris s onium
distinguentem, probare non possum. Confirmant etiam sibiricae, in
frigido hoc climate alpestria pariter et aprica plana colentes, vanam
esse B u ffon ii distinctionem, inter alpinas Europae Lagopodas et
septentrionales palustres. .
Not. 2. Attagen (Brisson. orn. I. p. 20g. Zool. brit. p. 85. sp.
3. tab. M 3. Buffon. orn. II. p. 252.) a Lagopode aestivo, nisi alis
nigris, parum differt ; cumque in altioribus montibus Angliae tem-
pefatae vivat, forte pro degenerata per clima Lagopode haberi posset,
quae in frigidiore Scotia boreale robur adhuc magis servavit, colore
tamen etiam ibi exsoletior. Essent utique hae aves accuratius con-
ferendae recentes ; praesertim cum W illu g b e ju s (p. 128.) etiam
albas passim notas et maculas memoret. Utique R a ju s , gravissimi
auctor judicii, Attagenem et Lagopodem scoticam conjunxisse vide-
tur (syn. av. p. 54. sp. 3.) et cum Lagopo aliarum regionum eandem
esse subdubitavit.
22 1 . T E T R A O Bonasia.
T. tibiis plumosis, gula circulo albo inclusa, fasciaque rectricum
nigris, corpore variegato.
Gallina corylorum antiquioribus, Willughb. om. p. 126. tab.
21. Raj. syn. p. 55. n. 6.
Lagopus Bonasia, Klein, prodr. av. p. 116. n. 3. Brisson.
orn. I. p. 191. sp. 3.
Tetrao Bonasia, Lin. syst. XII. I. p ay5. sp. 9.
Gelinotte, Buffon. orn II. p. a33. tab. 7. pulcherrime. D’aubent.
pict. tab. 474. mas, 475. femina.
Hazel-Grous, Latham, syn. IF. p. 744. n. 12.
Rossis Raebtschih et Raebok (i. e. tessulata seu variegata.)
Tataris Budshur ; Baschkiris Syl ; Tataris Sibiriae Dshim et
Dshimae; Iaoutis Putschuguras,
Permaecis et Siraenis Sjela (: unde Rubus saxatilis illis Sj'ela - os
s. Bonasiae bacca :) ; Lettonice Meschu-irbe; Esthonibus Py,
vel Metspu. Morduanis Werinpuwna et Werinpowal; Yotiacis
Sj'ala ; Tscheremissis Muso ; Vogulis Sosvensibus Schulla, alibi
Kisipa; \e\Anka ; Ostiacis beresoviensibus Pasteh, ad Irtin
Tschochtowoi, ad Siergut Pynk, ad Narym Pekke, ad Ket fl.
Pege et Pèle.
Mongolis Koedu ; Calmuccis latun.
Tungusis ad Jeniseam Chinjuki, ad Baïcalem Enuk; Lamutis Iliki.
Caragassis Sarma.
Per Russiam borealem inde a mari balthico, et in sylvestribus,
montosis Sibiriae usque ultra Lenam, minus tamen frequens praeee-
dentibus, etiam hyeme, occurrit ; in Camtschatca, Stellero observante,
deest. Improprie Gallinam Corylorum Germanice appellatam
fuisse, vel inde patet, quod per omnem Sibiriam, déficiente licet
corylo, frequentes sint. Pascuntur autem baccis Rubi, Cynosbati,
Convallariae bifoliae, Amentis salicum, alni, caet. Arboribus saepius
insident. Pruriunt Martio et tunc congregantur, fistulatu tenerrimo
vocantes, Mas plures foeminas allicit. Nidus foeminis humi, ova
sex ad 8. quibus tribus septimanis cum triduo incubant. Pullos sta-
tim in arbusta ducunt, ubi e ramo in ramum exsiliunt. A venato-
ribns fistula ad imitationem vocis maternae instituta alliciuntur.