
çtus secutae, tumque «1er Omnem australiorem Rossiam et Sibiriam
ad Majum usque copiosae et gregariae vagantur, sensim versus frigi-
diores situs migrantes. Astrachaniae jam fine Februarii transmigrant,
iu Persia tamen nunquam observatae (Gmelin. jun. itiner. III. p. 37.),
Adulto vere, rupta ubique glacie, omnes in maxima borealia loca
secundum majora flumina abeunt, ubi clima et solitudo frigidarum
paludum proli educandae favent. Septembri redeunt cum proie et
ad hyemem usque in temperatioribus pastae, tandem in transmarina
loca fugiunt, v ia , ut frequens observatio docuit, per Rossiam ad
Occidentem aestivum directa, in Sibiria ad Orientera. In Ingria vix
unquam capitur, quia non considet, licet copiose transmigrans audia-
tur. Sunt in cibo deliciosae.
Descr. Ansere vulgari plus dimidio minor. Rostrum pallide
rubicundum, ungue albidiore. Frons late alba, ora fusca. Caput,
collum, fusco- cinerea, supra obscurius. Jugulum cinereum plumarum
margine exsoleto nitidoque subsquamatnm. Pectus albidum, maculis
transversis nigris. Latera fusco - cinerea, subsqamata. ^ Uropygium
nigricat, crissum album. Dorsum fuscum, gryseoque squamatum.
Alae extus coerulescenti - cinereae ; tectrices secHndariae margine terminait
albo ; remiges secundariae atrae quasi speculum efficiunt.
Cauda fusca, albo marginata, rectricum 16. Pedes rubri. Pondus
tf: librarum. Menswa a summo rostro ad uropygium 12 . expanserum
alarum quadripedalis ; ulnae alarum i 5 • caudae 4 • 5 •
/S. Farietas vel junior, ni fallor, proies autumno simul adventat:
simillima, rostri ungue et carina nigra ; capite colloque magis fuscis;
ventre immaculato, tantum cinereo - nebuloso ; fronte concolore vel
exiguo tantum margine albido rostrum eingente; pedibus obsoletissi-
me sordideque e fusco-rubris, diversa. Alae buic tantillo longiores,
licet ipsa fere minor.
Not. S tei l er u s in observ. MSt'l germanico idiomate scriptis
distinguit : Anserem ferum fuscum minorem, pedibus luteis, et Anse-
rem ferum fuscum minorem , ventre squamatim variegatö. Anne supra
memoratam varietatem voluit? Mihi semper apud nos unica
species visa est. Posteriorem dicit praesertim a Lena usque in
Camtschatcam frequentem esse, pTiorem in Rossia aeque ac Sibiria
vulgarem.
3 2 2 . A N S E R h y p e r b o r e u s . TAB. L X V .
A. rostro pedibusque rubris, corpore albo, rectricibus primori-
bus nigris.
Anser grandinis, Schroenkfelà. sïles. p. a 13. Klein, av. p.
ï 3o. n. 11. Brisson. orn. F. p. 288. n. 10.
Anser férus albus, Gmelin. sen. obs. MS.
Anser férus candidus Lenensis, Steller, obs. MS.
Anser hyperporeüs, Pall. Spicil. Zool. FI. p. 20.
Anas nivalis, Förster, act. angl. LXII. p. 4 *3. 433. Latham.
av. FI. p. 445. n. 10. Penn. Zool. arct. II. p. 549.
Rossice ad Lenam Bjeloi Gus (albus Anser).
Jacutis Yurgüng - Kâs (eodem significatu).
Ostiacis beresoviensibus Unguia - choteng (i. è. Cygnüs elinguis,
quia sine ulla voce transvolant, et nunquam ibi consident,
sed ultima arctica promontana et Novam terram petunt.
Làmutis Giltdli. Jüraco - Samojedis Warak.
Camtschadalis Hyrtka ; Ukinzis Kéischuasch.
Americanis ad fretum Hudsonis Wae-ïvae Forst.
Çum Brenta ab oriente migrantes in tractuLenae fluvii copiose
apparent vere, indeque soluta glacie, versus arcticas terras, verosi-
millime illi continentis parti oppösitas, nondum explûratas, abeunt.