
appareant, et medio Julii pullorum stolidissimoriim, in crisso seden-
tium, examine tectae sunt, ubi manibus facile capiuntur, licet alis
jam pennatis, et e rupibus dejectae natent atque urinentur doctissime.
De scr. Magnitudine priori plerumque non cedit, licet dentur
minores et pondus cum magnitudine aeque variet. Lora, area oculo-
rum et gula nuda, livido - flavescentia. Caput collumque fusco - ni-
gricant, circa gulam circulo albicante. Dorsi plumae ut in praece-
denti, at minus nitidae; subtus corpus nigricat vel fuscescit, medio
longitudinaliter albo lituratum, interdum latius album. Hypochondria
ad femora plumulis aliquot penicilliformibus, albis, vix einer-
gentibus punctata (non in omnibus). Cauda, ut in praecedente,
rigida, rotundata, pennarum saepe 14. plerumque 12. Rostrum pau-
lo tenuius, minusque uncinatuni, quae tarnen differentia vix apparet.
Unguis medii (seu secundi) digiti acie obsoleta, minusque crebro
serrata. Plumulae albae capillares circa caput et collum nunquam
ullae. Longitudo rostri 3y/. 4y//- ulnae alarum i ‘. pm 6//7. caudae bjl
P u lli toti fusco - nigrescentes, halone circa gulam albicante.
3 6 4 . P H A L A C R O C O R A X p y gm c i e u s . TAB.
, L X X IV . fig . 1 .
P. corpore nigro, penicillis albis punetato.
Pelecanus pygmaeus, Pall. itin. II. append, p. 712. n. 26.
tab. G. Latham, av. p. 607.
In sinubus maris caspii gregaria, cum Carbone et Graculo pro-
miscue habitat, tardius his adventans, cautiorque et non facile
occidendus ; unde pauca ejus specimina obtineri. potuerunt. Advolat
cum Plateleis et in ostio Rhymni fl. gregarius passim versatur.
Descr. Magnitudo circiter Querquedulae, in hoc geneve minimus.
Rostrum ut in Carbone, sed tantum margine maxillae superioris
et ramo inferioris usque ad rictum nudis. Gula tota plumosa.
Forma et pedes axacte P. graculi. Corpus in maribus atrum, in
pectore et collo cum aliquo virore. Alarum vestitrices exsoletioris
eoloris, margine undique atrae. Circa oculos plumulae ceu atomi
sparsi albae. Per collum, pectus, latera puncta sparsa alba, quae
consistunt penicillis exiguis, setulae tenuissimae, inter plumas emer-
genti insidentibus. Remiges duae extimae extremo angustatae, minus
tamen, quam in Carbone. Rectrices 12. rigidae in cauda similiter
cuneata et elongata, ut congeneribus. Unguis secundi aeies ad:
i serrulata. Specimen Gmel inus jun. misit, cui color fusco niger,
cum penicillis albis sparsissimis circa collum et in hypochondriis
Foeminae, quas habui totae fuscae, vel obsolete nigrescentes, pun-
ctis albis nullis.
365. P H A L A C R O C O R A X b i c r i s t a t u s . . T A B .
L X X V . fig . 2 .
P. atro - violascens facie tota nuda fulva, hypochondriis albis.
Corvus aquaticus minor seu Graculus,. Steller. MS..
U r il, Krascheninikof Camtsch.
Violet - Shag, Latham, av. VI. p. 600. n. 16. Penn. Zool.
arct. II. p. 584- B.
Rossis in Camtschatca Uriyl seu Tschernaja Kuropatschha.
Curilis Uril. Coraecis Gilhui.
Camtschadalis Judschgyt; occidentalibus Urilhyh. AlentisAjaschuk.
Hanc speciem Ste l le rus , qui pro Auctorum Graculo earm
habuit, copiosissimam in Camtschatcae promontoriis orientalibus,
insulis versus Americam sparsis et ipso Americae littore invercit 5
circa Curilas insulas rarior est. Specimina eopiosa ibidem legit D.
D. Merk et iconem ad vivum fieri curavit. Stolodissima est avis,