
Frisch, av. tab. 193. Dubium mihi nunc fere videtur an haec A.
adunca vere sit.species peculiaris spontanea, vel an in domestico
statu, monstrositate vel adulterio quocunque primum orta, postea
per fugitivas fera facta sit, quod fere suadet raritas ejus in omni
Europa.
3 4 2 . A N A S m o s c h a ta .
A. facie nudiuscula, rubro papillosa.
Lin. syst. XII. I. p. 199. sp. 16. Brisson. om.-VI. p. 3 i 3.
Anas moschata, Albin, av. III. p. ga. tab. 97. 98. Marsil.
danub. V. p. 116. tab. 56. 5j . D’aubènt. piet. tab. 989.
Anas turcica, Frisch, av. tab. 180.
Rossis Schipûn Brissa (a sibilo quern profert), item Samorskaja
vel Kitaiskaja utka (transmarina anas).
Spontanea circa mare Caspium, rariusque in australibus Volgae
regionibus et lacubus deserti caspici ; praesertim Sarpae, observatur.
Domestica praesertim Astrachäniae et in taurica Chersoneso, e Persia
et Turcia illata, Petropoli et Moscuae ex Europa, unde in varias
urbes interiores, maxime secundum Volgae tractum, sparsa est.
A. Sinis quoque adfertur. Producit apud nos crebro cum foemina
Boschadis, sibi pennis et gressu, fereque magnitudine, rostro et re-
liquo habitu, defectuque papillarum circa rostrum matri similiores.
Sed haec hybrida non propagantur, observante jam F r is ch io . In
Ornithotrophio quondam Frocopii a D em id o f etiam cum A. aegyp-
tiaca B r i s s o n i i hybrida produxit ; mas enim, incubante foemina
ita libidinosus est, ut Gallopavonis femellas et Gallinas vi subigat,
et posteriores plerumque pondéré suo enecet. Odor moschi praesertim
masculis, et mirum haec effluvia in femellas alius speciei eun-
■
dem effectum habere, qui de moscho notus est,*) easque reddere
maxime libidinosas, ita ut etiam Anatis moschatae marem , suae
speciei tunc praeferant, semel passae.
Not. Spontanea mole fere Anseris, maximam partem nigro-
aenea, subtus et capite colloque albo maculata, speculo alari albo.
Domestica rarius tota alba, plerumque maculoso - varia.
3 4 3 . A N A S f a l c a t a . TAB. L X X .
A. capite sericeo crista carinata, torque alba nigraque, alis se-
cundariis falcato - elongatis.
Anas drepanopteros, seu Boschas minor torquata et cirrha-
ta, remigibus falcis instar incurvatis, Messerschm. hode-
get, MS.
Querquedula major, alis falcatis, Gmelin. sen. obs. orn. MS.
Anas drepanopteros torquata, Mus. Petropol. pag. 407. n.
65o. seq.
Anas falcata, Pall. itin. III. app. p. 3oi. n. 34.
Falcated Duck, Penn. Zool. arct. p. 574. tab. a3. Latham,
av. VI. p. 5 16. n. 62.
Rossice in Sibiria Kossatii Sselesen (falcata Anas) aliis Kossatka
vel Kossak (falcator).
Mongolis Schara-sul et Char - tologoi - nogossun. Buraetis Bora-
Nogossun.
Tungusis Tschetschul et Tschytyma.
In borealibus ad Jeniseam primum, indeque per omnem orien-
taliorem Sibiriam occurrit, copiosior in regionibus trans Baiical la-
*) Satis notus effectus unguenti ex oleo nucis moschatae et moscho , quod
veretro illitum libidinem movet foeminis.