
gine gryseae; intimae remiges tectricesque rufo marginatae. Cauda
subbifurca, cum suis ' tectricibus gryseo - cinerea ; rectrice utrinque
extima tractu obliquo, obsolete albo. Pedes comeoli. Ppndus fere
drachmarum quinque. Mensura corporis 3". 2"'. caudae 2". 2"'. alarum
expansarum 8". compositarum 2". 9"'. Foeminae caput, dorsum-
que ferrugineo et pallide gryseo varium; gula albida, ferrugineo ne-
buloga. Dorsum lituris fuscis. Uropygium intense ferrugineum.
Subtus color sulphureus, ut in mare.
OKDO. IV.
P U L V E R A T R I C E S .
Pulveratricum vel Gallinacearum Familia ita naturalis est, ut
a primis inde Ornithologiae incunabulis agnita et adoptata omnibus
fcerit, non solum a Zoologis, sed et a venatoribus, imo a rudi ple-
be. Tanta enim omnium hujus ordinis avium est convenientia in
toto corporis habitu, partibus externis, moribus et vitae genere, ut
K le in io etiaminunum omnes genus conjungi posse visae sint; quod
equidem, contra aequabilitatem methodi naturalis, nunquam satis
commendandam et inculcandam, peccatum, altero etiam auxit,
dum Columbas quoque, ut supra dixi, alienum plane ab hoc ordme
genus, Pulveratricibus pariter inseruit.
Pulveratricum omnia genera inter se conveniunt corpore gravi,
minus ad volandum, quam ad cursum apto; ideoque pedibus robustis,
carnosis, duris, ad terram movendam aptis, quibus in oeconomia
Naturae plantarum sationi non parum prosnnt; rostro conoideo, c.on-
vexo, brevi, obtusiusculo; lingua cartilaginea; ingluvie pabulum emol-
liente, venlriculo lapillis triturante carnosissimo, appendicibus coeds
intestini sat magnis, geminis, musculis pectoraLbus et femoralibus
omnium avium robustissimis et culinae aptissimis, inter se conveniunt.
Conveniunt etiam polygamia et zelotypia marium, foecundttate
foeminarum et incubatu iis solis demandato; neglectu nidi, pullis
statim ab ovo oculis pedibusque utentibus et lanugine vestitis, quod
cum Grallis et Palmipedibus commune iis est, demurn et variegati-
one cölorum, ornatu et pulcritudine, ut et -noce, in virili sexu majore,
ossibus denique solidioribus, quam avium volatui, aptiorum,
aliisque minutiis. Praesertim vero communem et a b 'omnibus aliis
avium ordlnibus diversuni inorem affectant eo, quod, pro depurando
corpore et plumis, non aqua lavent, sed terra mobiliore vel arena
pulverentur unde antiquioribus jam Pulveratrices appellatae fuerunt.
Praetereo alia non omnibus, attamen plerisque generibus convenientia,
ut nuda cutacea ornamenta capitis, calcaria pedum, praesertim
maribus ad pugnam data, plumas corpus obvestientes, alia pluma,
lanuginosa duplicatas et saepe intermixtas pilis, similiaque, tarnen
omnia naturalem affinitatem indicant.
Aliqua inter Gralias genera, Otis praèsertim et Struthio, mag-
nam cum Gallinaceis affinitatem produnt, et quasi transitum unius
familiae ad alteram faciunt. Attamen potioribuS characteribus ad
ordinem Grallarum reducenda sunt, ut infra suo loco dieetur.