
Non autem non possum hie mentiönem facere precari generis
a Cel. quondam Fors ter o sub Aptenodytae nomine constitutum
(: in Comment. Soc. reg. Goetting. vol. III. p. tai. seqq. tab. 1. ad
5:), quod et Gmelino in Systemate Naturae placuit. Licet enim
ipse quondam similem ideam manifestaverim .(: Spicil. loc. cit. p. 3.)
tamen, postquam plures aves impennes innotuerunt, rostris diversae,
et hanc missam facio et quidquid Vir doctissimus pro stabiliendo
suo genere, solis alis impennibus distincti, attulit, mihi non satisfacit.
Primum qtianiam Alca arctica, habitu quidem Aptenodytis similis,
rostro tamen evidenter Alca est. Dein, quod Forste ri Aptenodytes
Chrysocome et antarctica rostro evidenter ad Urias nostras accedunt.
Aptenodytes autem magellanica, rostro licet paulum anomalo, ab
Alcis tamen parum distat. Deniqué vero reliqUae duo a Cel. viro
hue connumeratae (Aptenod. Patagonica et Papuana) mihi potius per
rostra ad Cepphorum genus referendae videntur et huic generi apte-
rygias species addunt. Esset itaque Genus Aptenodytae rostri forma
aeque varium et incleterminatum, ac quondam Alcarum Linnaeanarum,
et solis alulis pinniformibus cohaereret. Avem in picturis D ’ a u-
bentoni titulo : Manchot de Sibérie n. 984. delineatam, me fateor
ignorare, nec, qxiod sciam, nostrorum marium incola est. Me judice
erit ad Cepphos referenda.
412. ALCA Torda.
A. rostro compresso subincurvo, basi oblique sulcato.
Alca Torda, Lin. syst. XII. I. p. 210. sp. 1.
Alca, CliiS, exot. p. 36y. Brilnnich. Omith. p. 100. Brissón.
Orn. VI. p. 89. n. 2. tab. 8. fig. 1. Willughb. Orn. p.
&lpi. tab. 64. fig. ut Albin, av. III. p. go. tab. gS.
Edward, av. p. 358. Klein, stem. av. tab 38. fig. 2. (caput)
Penn. Zool. Brit. ( 4w ) IL p. - - n. 230. tab. 82. Z qoI.
arct. II. n. 4a5. Latham, av. V. p. 3 19. n. 5.
Pengoin, Bufifon. Orn. IX. p. 3qo. tab. 27. D’aubènt. pictur.
n. ieo3. 1004.
Rossice ad mare album Tschistik; ad Oceanum orientalem Arü
et Tschistaek
Lamutis Kari. Coraecis Kaiùku.
Camtschadalis Aarun ; Curilis Aara.
Frequens in mari boreo et albo, ut in omrii mari septenfrio-
nali, rarior ad oras glaciales Sibiriae, in Orientali Oceano denuo
frequens. Ovüm semper unicum (Stel ler in Nov. Com. Petrop. IV.
p. 421.', altero vérticem acutum, anatino majus, album, maculosum,
sapidissimum, vitello croceo, diametro 2",. a xi 3". 1"'.
Nidum condit circa Junii initium vel in rupium fissuris vel
sub saxis et inter saxa excavata scrobe, eumque incubans mordicus
défendit.
Not. Irides parvae, fuscae. Alae acutae, rigidae, remigibus
27. quarum secundariae pleraeque apice albo - marginatae. Rectrices
14. acutae in cauda cuneata. E mari albo adlatae pulcherrimae,
majusculae. Rostrum ad basin sulco inciso narium, proximo minus
obliquato albo, in senioribus deinde bi-vel trisulcato, apici proximo
sulco obsoleto. Capistrum seu linea candissima utririque a crista
rostri ad supercilia divergens non omnibus, sed adultis maribus tantum.
Quibusdam lunula nuchae albo nebulosa.
413. ALCA Pica.
A, rostro compresso tenuato, subunisulcato.
Alca Pica, Lin. syst. XII. I. p. 210. sp. ■ &. Pall. Spicil.
Zool. V. p. 3.