
quam in Camtschatcam veniret; ibi vero autumno, quum baccae
palustres maturescunt, copiose advolant et in ericetis circa mare
versantur nbi praeseitim Empetri baccis vehementer delectantur, unde
excrementa violacea. Nive circa medium Octobris decidente
mierant vero simillime versus Insulas O * et Americam. Hinc autumno
pinguissimae, maximamque apud gentiles laudem meruere, ut de in-
dustria quoque positis laqueis frequentes capiant. Mores Arquatae.
Des er. Adeo similis Arquatae, ut ovum ovo, et fere diceres
varietatem staturae; est enim tertia parte minor: rostroque tantun-
dem breviore ; sed pedum digitis majorem vix non .aequat ,■ propor-
tione itaque majoribus. Alae spuriae minus exsoletae, pennae que
earum non detritae apice (:ut semper Arquatae:) sed integerrimae,
molliores, utroque margine maculis e gryseo magis lutescentibus
pectinatae. Unguis medius basi introrsum vix contritus. Reliqua
simillima. Rostri longitudo ad 5 poll, cum in Arquata saepe 7 poll,
superet.
Not. Avem Camtschaticam non vidi, sed S t e l le ro fides esse
debet, eandem cum Willugbeana esse. Fri s chi i icon (av. tab. 225.)
minus cum nostra convenit, magis variegata; rostroque arcuatissimo.
XLVII. S C O L O P A C E S .
E partialibus methodi regulis apud III. Linnaeum in Gralla-
rum affinibus generibus mira orta est confusio. Jam supra indicavi-
mus plures Charadrios, propter postici digiti vestigium, ad Tryngas
ab illo relatas, quibus rostris et habitu sunt dissimillimi. Videbi-
mus postea veras Tryngas ob defectum digiti postici ad Charadrios
ab illo relatas. Inter ejus Tryngas et Scolopaces vero, neque Cha-
ractere, nec habitu, limites inveniri possunt, propterea, quod inter-
medium genus Limosae, a Brissonio recte adoptatum, distinguere
noluit. In hoc igitur Brissonium sequi malui : quamvis enim haec
tria genera perquam inter se affinia sint, tarnen aliquos characteres
proprios in proportione et forma rostri agnoscunt, quibus numerosae
earum et non sine molestia distinguendae species facilius digeri possunt.
Distinguo etiam cum Brissonio Phalaropos, a Linnaeo leviori
etiam fundamento Tryngis adjectos. E duobus igitur generibus Lin-
naei, Scolopacum et Tryngarum, praeter relatas ad Charadrios species,
enata sunt quatuor: Scolopacis, Limosae, Tryngae et Phalaro-
p i, a Brissonio recte determinata.
284. S C O L O P A X R u s t i c o l a .
S. facie pallida loris fuscis, corpore supra ferrugineo, subtus
pallido, transversim fasciato striatoque.
Scolopax seu Rusticola auctorum, Brisson. orn. V. p. 292.
sp. 1. Albin, av. I. p. 67. tab. 70.
Rusticola seu Scolopax maxima, Frisch, av. tab. 226. mas.
227. femina ; pulchre.
Scolopax Rusticola, Lin. syst. XII. I. p. 243. sp. 6.
Woodcock, Venn. Zool. brit. II. n. 178. Latham, av. V. p.
429, sp. 1.
Rosso - Slavonico lomka ; venatoribus Rossis Sluka in Sibiria
Krechtun.
Tataris Tschüldi ; in Sibiria Chategatsch et Chategitau ; Teleutis
Charagatau.
Ostiacis ad Ket fl. Kami.
In australibus Rossiae vere et autumno transmigrans, Martio et
*