
NO TJ.
Nuper in orientali Sibiria fabula increbuit, quod ad Insulas
Curilas detur piscis bipes caudatus (pro quo miserunt Rajam in for-
mam Chimaerae complicatam et siccatam) qui duo semper pariat
ova, e quorum uno piscis, ex altero vero Larus nascatur ; Verosimil-
lime e Curillorum superstitiosa narratione orta.
LXIII. S T E R N A E .
Sternae genus, ut Hirundines volatile, raro natans, per Atricil-
lam, Larum minutum et naevium cum praecedenti genere cohaeret
affinitate, imo forte cum Rhynchopsalia conjungendum est. Mihi
enim pleraque genera anomala, unica specie consistentia ad proxima
naturalia genera referri posse videntur.
390. S T E R N A caspia. TAB. LX X V III.
S. rostro majusculo rubro, vertice nigro, dorso cauda alisque
canis, pedibus fuscis.
Larus leucospodoides, argyro macropterus, atricapiljus,
rostro miniaceo, cauda forcipata, melanopus, Messerschm.
omith. MS. IX. n. 202.
Sterna caspia, Pall. Nov. Com. Petr. XIV. part. I. p. 583.
tab. 22. fig. a. mediocr. Penn. Zool. arct. II. p. 62.6.
Latham, syn. VI. p. 35o. n. 1. Gmel. syst. Lin. I. part.
2. p. 6o3. sp. 1.
Sterna Tschegrava, Lepech. Nov. Com. Petr. XIV. part. I.
p. 5oo. tab. i 3. fig. 2. mala.
Larus Atricilla, an varietas? Gmelin. jun. Nov. Gom. Petr.
XV. p. 478. tab. 22. fig. 2.
Rossis ad mare caspium Tschegrava.
Samojedis Chalewü. Ostiacis ChaUvoa.
Copiosissima in mari caspio et circa ostia fluviorum, itemque
in maximis camporum Barabensium lacubus et in Obi alveo versus
Oceanum, ubi vere per paria advolare, autumno catervatim demi-
grare observatur. Circa Pontum Euxinum et mare balthicum non
visa. Voces variae, nunquam tarnen cachinni aemulae, plerumque
rossicum avis nomen exprimentes. Piscatur ex aëre suspensa, ut
sequens et Larus atricilla. Ova in nuda arena duo majuscula, livido-
pallida, fusco maculata.
D es er. Magnitudo fere Milvi. Rostrum crassiusculum, saturate
rubrum. Vertex totus, usque in cervicem ater, plumulis, praesertim
in juniore, ora albicantibus. Cervix alba, dorsum canum in junion-
bus lituris sagittatis fuscescentibus. Jlae longissimae : remiges primariae
fusco - canescentes seu prainosae, secundariae dorso concolo-
res, apice albae. Cauda profunde forcipata, rectricibus fuscescente-
canis. Pedes e rubicundo fusci. Mensura ad uropygium i 3". rostxd
3". caudae 5"'. ulnae alarum 14". expansarum 3 ped. 2 poll.
391. S T E R N A Hirundo.
S. rostro pedibusque rubris, vertice remigibusque primoribus
nigris, dorso cano, cauda alba.
Larus albicans, Marsil. Danub. V. tab. 42-
Larus minor s. Hirundo marina., Frisch, av. tab. 219.
Hirundo marina, Albin. av. II. p■ 79. tab. 90.
Sterna major, Brisson. orn. VL. p.- 2X>3. tab. 19. fig. 1.
Sterna hirundo, Lin. syst. XII. I. p. 227. sp. 2-