
adeo (in austra'libus praesertim maribus) numerosi numquam absoluta
evadet neque consistens erit. Synonymia, immo et icônes e Museis
compilatae plurimae erunt "reformandae, quum differentiae specierum,
a coloribus saepe petendae, et in piscibus e mari recenter extractis
illustres, post aliquot tempus, et praesertim in spirituoso menstruo,
sint admodum mutabiles, etiam in variis speciminibus arario modo
evanescant, et praesertim secundum aetatem piscium ejusdem speciei
egregie varient, unde mihi in paucis, quas pontus habet, speciebus,
non sine intentione et numerosissimorum speciminum comparatione,
varietates ad geminas species reducere licuit. Quantus ergo in nu-
merosissimis Indici Oceani speciebus superest labor ?
Borealibus nostris maribus et orientali Oceano iriesse species
Labrorum vel Sparorum nondum mihi canstat. Videtur , in Oceano
orientali, horum defectum Labracibus supplesse Naturam. Dantur
autem variae in Ponto Euxino, pulcritudme et varietate insignes,
sapidissimae omnes et plures credo, quam mihi innotuerunt, in alto
latent; pistatura enim in Chersoneso Taurica adhuc in incunabulis
est, et tantum littoralis, vel retibus projectilibus et hamis exeroen-
da, unde majorum piscium rara est copia.
i 8 5 . L A B R U S p o ly c h r o u s . TAB. LVL
L. virescens, pinnis pectoralibus flavissimis, reliquis coeruleis,
fasciisque lateralibus rubro - maculatis, litura nigra ad opercula cau-
damque.
Labrus Lapina, Forskal. faun. Aegyset. Arab. p. 36. Gmelin.
syst. Lin. III. p. 1293. sp. 53.
Frequens in Ponto piscis, mensarum deliciae, saepe insigni
numero in retia veniens, praesertim a vernis mensibus ad autumnum
usque congenerum omnium e pulcherrimis, sed pro aetate coloribus
admodum variabilis.
Descr. Magnit. summa, vulgo observata, sed rarior, pedalis.
Corpus obesum , compressum , lanceolatum , macrolepidotum , sutura
laterali dorso parallels, pone pinnam dorsalem subito indexa et per
mediam caudam directa. Caput conicum, usque ad oculos totum
«squamosum; Os (Fig. A .) parum exsertile, labiis crassis, roseis,
superiore intus oblique sulcato ; dentes parvi, subaequales, obtusi,
supra pauciores, intervallati, duobus in apice maxillae approximatis;
in faucibus tubercula duo ossea; extra carnes emergentia papillis os-
seis nudis, una serie quaternis et quinta solitaria. Opercula lamina
suboculari subtiliter denticulate, ora cutacea obtuse angulata; flabella
quadrilamellata , alba , sub operculis latentia, plica gulae strictim
adnexa. Oculi iridibus smaragino - auratis , inter duos circulos marginales
aureo-flavos. Color dorso olivaceus, magis minusve virescens,
lateribus virescente aureolus, versus ventrem flavescens , macula ad
hiatum branchialem et ad mediam pinnam caudae utrinque atro vel
coeruleo atra ; puncta sanguinea sparsa in operculis; Fasciae longitudinales
ab utroque latere tres, cateniformes, fuscae vel coeruleae,
maculis duplici serie intense rubris , dimidias squamas occupantibus,
areolatae / prima pinnam dorsalem legens, secunda (magis colorata)
secundum suturam lateralem , pone pinnam priori coadunata, tertia
per media latera, a macula branchiali usque ad lituram mgram caudae.
Pinnae pectorales rotundatae, constanter croceae, immaculatae,
radiis 14. bifidis ; ventrales approximatae, interiore margine abdomini
membrana adnexae, radiis 6. rubris, quorum primus spinescens, m-
terdum et apice rubrae. P. dorsalis aequalis, constans radiis 16,
spinosis, hgula ad apicem cutacea auctis, et -o. fissilibus, membra-
nis cyàneis, rubro maculatis, (Fig. 2.) vel margine toto cum apice
radiorum rubro, posterius cyaneo maculato (Fig. 1.). P. ani radiis 13.
quorum tres primi spinosi, basi ad corpus angusto tractu cyanea.