
autem in Baïcale ad i 5 librarum pondus, vulgo capiuntur quinque
vel selibres. Ovula fui va, cum pauco sale, cruda Ircutensibus sunt
in deliciis, et jure. Cum oxyrhincho Stettinensium, ibi Maraena
diaboli (Teufels Maraene) dicta, admodum convenit forma et pinms;
sed in hac lineae e sinubus mucosis squamarum formatae utrinque
duo , lineae laterali parallelae, quod non in Oxynncho nostro ob-
servavi.
D e s cr. Forma Lavareto balthico similis. Caput eompres»
siusculum, convexum ; rostrum conicum , obtusum , adiposo - cartila-
gineum , ultra maxillam inferiorem prominens ; os parvum, edentu-
lum; laminae mystaceae latae, ovali oblongae, maxillam inferiorem
plane includentes. Opercula branchiarum rotundata ; Flabella bran-
chialia novemlamellata, isthmo non adnexa. Irides flavescenti • ar-
genteae, pupilla anterius obtuse angulata. Corpus compressum, la-
tiusculum, immaculatum, macrolepidotum, coerulescenti - argenteum,
dorso fuscescente, ventre lacteo. Squamae per series eleganter di-
gestae. Linea lateralis recta, dorso vix propior, ad caput vix ulti-
mis commatibus adscendens. Pinna dorsi fusca radiorum 12 vel iâ.
praeter fulcra seu adminicula, postremo radio bifido ; adiposa crassa,
oblonga, integra. P. pectorales cinerascentes, interdum rubicundae,
radiorum 16. ventrales albidae, basi rubicundae, vel totae rubentes,
radiorum 12. appendicula stipatae longa quidem , sed exili et molli;
p. am radiorum, praeter fulcra, 14. basi rubicunda, margine subhya-
lina. Cauda fusco - coerulescens, profunde bifurca , lacima superiore
vix latiore et longiore. Longitudo in septemlibri nondum ovis gravida
pisce 2. 1". latitudo summa 5". crassities 2". 7". In alio spe-
cimine minori 8 unciarum e longit. tota 10". 7". capitis ad opercu-
lorum marginem 2". 1 . laminarum mystacearum a medio rostro 8 .
distantia oculorum fere 8,,/. ad pin. pectorales 2 • 1 • inde ad ven-
4o5
traies 2". 5i"'. hinc ad analem 2'. 24"'. hujus latitudo 1". 2'". hinc ad
caudam g". longit. laciniarum p. caudae 2'. a rostro ad pinnam dorsi
ventralibus anteriorem 4". ran ejus latitudo 1 hinc ad p. adi*
posam 2". 5J". ejus latitudo 2!'". ab eadem ad ortum p. caudae 10",
altitudo capitis ad nucham 1". ?>'. crassities 10J", corporis summa
latitudo ad p. dorsalem 2". 6'". crassities ibidem 1". o'". Venlriculus
appendicum volumine numerosissimo circumdatus in quibus crebro
Taeniae hospitantur. Raro exemplo in eodem p’sce lactés sub ven-
triculo ad anum usque extensae) et simul substrata ovaria adliuc
inania et granulis tantum, ovorum rudimentis adspersa inventa sunt,
ut verum Hermaphrodit um dixens. In alio specimine lactés in
quatuor oblonga trigona corpora distincte partita, adeoque duplices
observatae. Hepar monolobum , cui subtus adhaeret f el , vesica anemia
simplex tota alvi longitudine spinae vertebrali renibusque adnata
; ductus anemius versus insertionem in oesophagum flexuosus. Intestinum
rectum prope anum multis arteriolis circularibus circumdatum.
277. S A L MO microstomus TAB. LX X X V . fig. 5.
S. Coregonus ore minimo, pinnis inferis subrubris, dorsali
analique decemradiatis.
Rossis in orientali Sibiria Walok (cylindrus) et Konjuk.
Tungusjs ad Tunguskam Hudshu ; Lamutis Tschuri.
Buraetis Tiukéindshi.
Tantum a Lena versus orientem in fluvios adscendit e mari,
amnem Lenam tantum infra ostium Kirengae frequentans, communis
dein in fluviis Indigirka, Kovyma, Anadyr, Ochota, Kuchtui et in
aquis Camtschatcae.
Not . Persimilis est S. oxyrhincho, sed differt ore adhuc an-
gustiore, terminali, naso non adeo producto; corpore magis cylindra