
in Camam, Occam imo collaterales Ms Auvios. Bipëdalem vulgo
magnitudinem et pondus' i 5 vel 20 libr. raro excedunt, nisi Obenses,
:qui in A. Tom ad qiladripedalem molem et pondus 229 libijarum
.raro exemplo capti et prodigii instar ad aulam imperialem misst
sunt. Omnibus congeneribus delicatiores habentur praesertim in
iusculo e murià cucûmerum, vel acidulo potu Quase cocta et Mo-
scuae atque Petropoli non venduntur pondéré sed secundum magnitudinem
» ita ut adulti, vivi, qui ulnarem longitudinem adtingunt
vel excedunt, insano pretio, progressive pro singulo Verschok cre-
scente» vendantur. Advehuntur autem vidi in navibus quorum Carina
pertusa aquam recipit. Ovaria quoque .congenerum ovis praefe-
runtur et recentia maxime delicias praebeiit. — In Cama et Jenisea
capti omnium deliciosissimi ; pessimi ex Obo et Irti H. et e Toma
maximi. Rostri forma admodum variant , ut in eadem aetate et
magnitudine hin aeutissimum et productum sit rostrum, illis brevius
et subaeutum vel obtusins. Anatomen dédit Koelreuter loc. supra citato.
Descr . Magnitude bipadali raro major. Caput conico’
acuminatum, dempto rostro Sturioni fere simile , sed minus angula-
tum, fere undique eonvexuf», vertice modo callis inaequali; colli
lineis granulatis, asperulis raddati, in fronte duo, in vertice, ad
tempora utrinque et imperfecti pone oculos et utrinque ad nucham.
Nucha carina prominula, scutello primo dorsali subcontinua. — Ra-
strum Iqngitudine fere cranii elorrgatum, teretiusculo - depressuro,
basi subtus planum, sub oculis utrinque carinatum, extrema subli-
neari (saepe insigniter) producto, subcapitato, totum supra striis in-
ordinate longitudinalibus scaberrimum, quae et sub oculis continuan-
tur , subtus magis: laeve, planiusculum, versus os verrucis 2. haemi-
sphaerieis, altera post alteram, notatum. Cirrhi medio inter os et
apicem rostri intervallo, compresso- subulati, medii paulo remotiores
brevioresque, laterales, fere ad sinum oris pertingentes. — Os valde
exsertile, minus hians quam in Sturione, labiisque et max illis minus
crassis et prominulis. Palati fornix anterius granulosus, posterius
rugis arcuatis subseptenis respondens basi branchiarum tumidae, —
Nares in basi rostri ante oculos laterales, priores longitudinales sub-
rotundo - ovales, posteriores transversim ovali oblongae, limbo antice
cutaceo ; cavum striis distantibus, fuscis grossisque stellatum. —
Oculi laterales, inter congeneres majusculi, piano - prominuli ; Irides
Aavescenti - argerjteae, superius fusco inumbratae ; pupilla circularis.
— Pori auditorii proxime ad tempora in carnosa parte, medio inter
oculos et scissuram branchialem, lunulati, — Opercula branchiarum
parte molli granulata, medio disco stria gemina löngitudinali, qua-
quaversum strias cicatricosas stellatim spargente, sub isthmo gulae
lato brevique utrinque adnata. -— Branchiae barbulis simplicibus, ut
in Sturione, sed pectines rhacheos magis versus os remoti. Plica
cutacea circularis in interiore operculorum facie. — Corpus admodum
mucosum, pentaëdrum, angulo dorsali argustissimo, fere ad
nucham altissimo, ventralibus obsoletis ; facies dorsales planiusculae,
laterales convexae, ventralis plana. Scutula dorsalia subcordata, argute
carinata, radiato scabra, retrorsum spina mucronata, numéro i5.
quorum primum maximum nuchae coalitum, ultimum a pinna dorsi
distat. Lineae lateralis scutella utrinque 67. trapezina, oblique im-
bricata, radiata, obsoletius carinata, denticuloque retrorsum minuto
mucronata. Scutella ventralia utrinque i 5. obsoletissime carinata,
distantia. Ante pinnam ani ossicula plana quatuor continuata serie,
quorum primum et ultimum oblongo - linearia. Praeterea lamina in-
signis ossea, trapezoidea, carinata et striis radiata, utrinque sub
pinnis pectoralibus ad hiatum branchialem, et similis, minor, con-
rigua sub tuberculo bumerali. Corium praeterea totum squamulis