
Loxia Enucleator, Lin. syst. XII. I. p. 299. Faun. Suec. II.
223. Act. Holmiens. p. i5j.
Le Durbec, Buffon. 1 orn. III. p. 457.
P i n e - Grossbeak, Latham, syn. IV. p. 111. n. 5. Pennant.
Zool. brit^I. n. 114. tab. 49. fig. 2.
Rossice Stschùr ; Petropoli Finskoi Papogai.
Mongolis Vlan - dsala. Tungusis Mummugy.
In Rossiae totisuque Sibiriae pinetis maxime montanis fre-
quens et gregaria avis', in temperatioribus tantum hyeme, aestate m
maxime borealibus et alpinis ; Petropoli maxime per Octobnn et
Novembrem capitur, mensis destinata. Vivit praesertim seminibus
arborum acerosarum. Inclusa per byemem loco frigidissimo laeta
viget, maximeque delectatur nive et Cannabis seminibus ; calido
contra in hypocausto aegrotat et cito périt. Cantillat egregie, etiam
foemina. Mitis et cito cicuratur.
Not. Varietas coloris prorsus eadem, quae in Crucirostra.
dantur nempe ilavescentes, (nunquam , ut Curvirostrae , virescente -
cinereo, sed magis ad fulvum tendente colore :) ; dantur pulcherime
rubri, ad roseum seu purpureum magis, quam cinnabareum inclinantes
, qui est crucirostrae color. Has seniores esse crediderim et
mares, sunt enim perfectiores et pulchriores omni parte. Contra-
rium tarnen in Actis holmiensibus affirmatur. Ex Insula Kadiak A-
mericae vicina allata specimina sunt paulo minora rossicis, colore
non roseo, sed cinUabarino, vibrissis narium non fuscis, sed ferru-
gineis , rostroque basi paulo crassiore; anne specie diversae? Mess
e r s c h mi d iu s prodidit caveis diu inclusas rubrum colorem amit-
tere, quod experiri volui, sed casu nunquam aestatem supervixe-
runt. _ In nucha utrinque duo pïli ultra plumas prominent.
XXVI. P Y R R H U L A .
Pyrrhulae rostris convexo conoideis, apice subincurvulis proxi-
me ad Loxias accedunt, ideoque merito subsequuntur illas. Omnes
itidem sunt, ut illa e , stupidae aves, et licet Rubicilla ad fistulam
docilis sit, tamen paucos modulos addiscit, eorumque, nisi continuo
repetantur, aeque cito obliviscitur. Caput omnibus paryum inter
Fringillas.
179. P Y R RHUL A Rubicilla.
L. dorso coerulescente, vertice artubusque atris, striga alarum
cinerea.
Rubicilla et PyrrhuTa Auctorum, Willughb. orn. p. i 3o.
tab. 44. Albin. av. I. tab. 5q. mas, 60. foem. Frisch, av.
I. sect. 1. tab. 2. fig. 1. 2. Brisson. orn. III. p, 3o8. sp.
1. Zool. brit. p. 106. sp. 3. tab. U. fig. 3. mas, 4- foemina.
Loxia Pyrrhula, Lin. syst. XII. I. p. 3oo. sp. 4*
Bulfinch, Latham, syn. IV. p. 143. n. 5 i.
Bouvreuil, Buffon. orn. IV. p. 372. tab. 17. D’aubent. icon,
n. »45.
Rossice Sniegir (nivalis) et Krasnosobik (ingluvies rubra); in
Sibiria Shulan; Tomensibus Swistuna (fistulator); Malorossis
Sniegnr.
Tataris Sibiriae Gilgasurar; Bascbkiris Kaldser; Iacutis Ymy.
Mongolis Balandsha; Buraetis Gairgou.
Tungusis Hindyr.
Camtschadalis Telpukan.