
XXV. L O X I A E.
Non inepte possent Loxiae Lihriaëi in tria genera dispesci,
cum B ris son io : Coccothraustes nempe conirostre? Loxias curvi-
rostres ad Fsittacos transitum indicantes, 'et denique Pyrrhulas
microrhynchas, rostro brevissimo conoideo proxime ad Rubicdlam
accedentes. Characters haec tria genera diatjnguentes, praecipue a
rostro petendi, adeo eridentes snnt, nt perfecta» iis circumscnpt.
appareant, quam sunt Emberizarum et Passerum, familiae. Itaque
sub triplici nomine, has aves hic recensere satius esse duxi, licet
species' apud nos quidem uon numerosae id requxrant, sed exotico-
rum distinctio faciliör evadet.
LOXI A Crucirostra.
L. maxilla ütraque incurva, apicibus decussantibuS.
* Loxia auctorum, Willughb. om. p. 181. tab. 44. R4 av' B
86. Aïbin. orn.I. tab. 61. Frisch, av. II. tab. i i. fig- 3. 4.
Edward, av. tab. 3o3- Brisson. om. III. p. 32g; tabi 17.
fig. 3. Zoolog. brit. p. 106. tab. V. Jijg. av
Loxia Curvirostra, Lin. syst XII. I. p- 299. sp. 1.
Bec - croisé d’allemagne, D'aubent. piet. tab. 218. (mala.)
Common crossbill, Latham, syn. IV. p. 106. n. i.
Bossice Kljoest vel Kliost et Kiest.
Buraetis Dsann'a.
Permecis Urkai; Siraenis Yrkai.
In sylvis acerosis totius Rossiae et Sibiriae turmatim vagatur,
maxime in frigidioribus et alpinis frequens. In Camtschatca cum
sylva deest hyeme tota gregaria apparet, voce et cantu ranore.
Semina pini, larycis, aliarumque acerosarum, ut et Alni gemmas legit.
Strobilos in fissuris corticis praecipue resinifluis defigit, ut semina com-
modius extrahat. Dicitur vel ter in anno pullos educare, certum-
que mihi est hyeme ineubare, adlato Februarii sub fiinem nido
cum pullis. S t e l l e r u s Martio nidum cum ovis invenit. In omni
tractu Camae fluv. passim pro mensis capiuntur laqueis e pilo equi-
no, quos statuunt pueruli in nive, quam primuin urina, vel aqua
cum farina et sale fermentata perfuderunt, ut flavescat quorsum
Crucirostrae, salis avidissimae crebro advolant et laqueis intrican-
tur. Captae in cavea intra diem cicurantur, stupidissimae, licet
eerebrosae aves.
Not. 1. Pulchriores, intense cinnabareo colore non vidi quam
in larycetis Dauuriae. Caeterum hyeme omnium colorum promis-
cue apparent, ruberrimae, obsoletius rubrae, fulvis rubrisque plu-
mis mixtae; flavissimae, flavoque cinereae séu virescentes. Hae
certissime juniores, quibus rubras plumas succrescère -vidi. Tertio
anno denuo ilavescere pro certo accepi, sed intensiore colore, minus
cinèreo>
— 2. Remiges 18. Maxilla inferior modo dextrorsum, modo
sinistrorsum recurvata. Cystis non conspicua. Oesophagus medio in
ingluviem dilatatus. Prolobus glandulosus.; ventriculus carnosissimus.
Longitudo intestini i4 /- Coeca exigua.
178. LOXI A psittacea.
L. maxilla superiore incurva, striga alarum duplici alba, re-
migibus rectricibusque nigricantibus.
Rubicilla maxima canadensis», Edward, av. tab. 1 a5. Mas;
124. foemina.