
Gallinae apud nomadicas gentes nullae. Coibalis, aestate tantum
nomadicam vitam agentibus, Gallinae turn quasi spontaneae circa
tuguria hyemalia vagantur et proprio marte yictum quaerunt at-
que pullos tutantur. In Camtschatcam introductae Gallinae piscibus
et ovis piscium ibi nutriuntur et eo quoque victu prospérant et pro»
pagantur, imo foecundissimae sunt. Caeterüm calidis in regionibus
foecundiores esse soient. In arctica plaga circa Obdorsk et Chantaiskoi
Pogost ad Jeniseam, ova quidem pariunt, sed non incubant apud
{lusses incolas.
XXXII. ME L E A G R I S .
Haec quoque Americana avis, ita per omnem Rossiam inquili-
na facta est, ut eam praetermittere noluerim, in enumeratione avium
Imperii; breviter autem expediam, ut et proxime sequentes.
2 3 3 . M E L E A G R I S Gallopavo.
M. capite nudo rugoso, caruncula frontis cönica, paleari gulaa
papilloso longitudinali.
Gallopavo Auctorum, Willughb. om. p. n 3. tab. 27. Raj.
av. p. 5 i. Aïbin. av. III. tab. 35. Arisch, av. tab. 122.
Brisson. om. I. p. i 58. sp. 1» tab. 16. Buffon. om. II. p.
i 32. tab. 3. D’aubent. piet. tab. 97.
Meleagris Gallopavo, Lin. syst. XII. p. 258. sp. 1.
Rossice Indeika, Indiiskoi Petuch (Gallus indicus).
Tataris Dengis- Kuras (Gallus transmarimus); femina Dengis-Tauk;
ad Jeniseam Todok (otis).
Tschuwaschis Knis - Axodan (Mas), Tuus - Tschisch, (femina);
aliis generice Kurk.ua,
Tscheremissis Nemetsch - Awdan (exoticus Gallus), et Nemetsch-
Zibe (Gallina).
Morduanis Atae - Kiirkae.
Armenis Masrigaf.
A Rossis aliisque agricolis, praesertim in regionibus cal'diori-
bus et temperatis, copiose educatur et exigua cura fovetur. In bo-
realibus tamen et orientali Sibiria, propter brevem, frigidam et plu»
viosam aestatem, haud prospérant.
Varietates praeterquam coloribus solitis, a nigro in canum, album,
et lutescentem degenerantibus, nullae observantur. Rarissimae
et apud nos varietas intemperati candoris, sine ulla macula. In
Tauria visus est Gallopavo solus in horto cum Pavone femina deten-
tus, hanc non invitans iniise, et zelotypia singular! prosecutam esse.
Sed ova fatua fuere.
XXXIII. P A V O.
234. PA VO cristatus.
P. crista erecta, calcaribus solitariis Lin. syst. XII. I. p. 167.
sp. u Latham, syn. IV. p. 668. n. 1.
Pavo, Frisch, av. tab. 118. 119. 120. (varietates). Buffon.
orn. II. p. 288. tab. 10. mala. D’oubent.. pict, tab. 433.
mas 434. foemina.
Rossice Pawlin (mas), Pawlicha (femina).
Tataris tauricis Morduanis Pawa.
Calmuccis Toghus vel Toghul. Mongolis Toghbs.
Armenis Taus. Tangutis R’mawsha.
Tibeti et Indiae borealis natiyus, frigora etiam borealia apud