
Mergorum species europaeas tantum tres observare potui, quae
secundum aetatem et sexum ita variant, ut Ornithologis, qui e mu-
seo leges dare amant, multiplicandi nomina materiam praebuerint;
fideliter duces sectante compilatorum indefessa et nominum numero
exsultante turba. Sit ergo maxime in hoe genere species minuisse
nostrum officium, quod, _ubi Natura jubet, in multiplicando et
distinguendo lubenter ponimus.
357. M E R G U S M e r g a n s e r .
M. crista occipitis erectiuscula simplicis capite discolore.
Merganser capite nigro, Frisch, av. tab. igo. mas.
Merganser auctorum, Marsil. Danub. V. lab. 37. Brisson.
orn. VI. p. 2 3 i . tab. 22. Peren. Zool. brit. p. 147* sp. x.
tab. NN*. optima Zool. arct. II. p. 537. No. 465. Latham,
av. VI. p. 418- n• x« mas.
Mergus Merganser, Lin. syst. NIL I. p. 208. sp. 2.
Harle, D’aubent. pict. tab. g5 x. mas. g53. Foem.
ß. Merganser capite rufo, Frisch, av. tab. igx. foemina.
Merganser cinereus seu Castor auctorum, Brisson. orn. VI.
p. 254. tab. 25.
Mergus Castor, Lin. syst. XII. I. p. 20g. sp. 4*
Dun - diver, Penn. Zool. brit. quart. II. p. 557. tab. 92.
fig. 2. Latham, av. VI. p. 42°. **• 2.
Rossice Krochall.
Tataris Balactscha et Ssus-chas. Baschkiris Kósche.
Votiacis Basah ; Siraenis Momra; Vogulis Njaltop ; Ostiacis ad
Ob fl. Koss et Kuss, ad Ket fl. Sai, ad Jeniseam Hool.
Lamutis Oetky ; Tungusis Otschin et Otschigal,
Buraetis Alaktschin. Samojedis Njaebu.
Coraecis Jallal. Curilis Tüipe.
Camtschadalis Tyltyl ; occidentalibus Tettal.
In lacubus et fluentis piscosis totius Rossiae et Sibiriae frequens
est ; cum anatibus migrât et e primis vere adventat solitarius. Hy-
bernat etiam passim locis fluminum non conglaciatis. Ova usque ad
octo alba, gallinaceis similia, sescuncialis ponderis, in nido textili
inter arundines. Mater cum pullis natat, qui nondum urinantur.
Not. Avis notissima: Mas capite, cum initio colli, atro viridi
sericeo ; foemina rufo, sed gula alba. Hüic masculi primo anno
similes, unde nata synonyma auctorum sub ß. recensita et R a ji
dubium quoad labyrinthum (syn. p. i 35.). In omnibus nucha cri-
stata pennis strictis dependentibus, arrigiuis, quas B r is son ii icon
non expressit. Alarum area in maribus magna, alba, postice conca-
merata strigis longitudinalibus nigris, quae sunt remigum secunda-
riarum margines ; in foemina speculum alare plane album. Rectrices
in utroque octodecim, cinereae. Pondus saepe quadrilibri majus.
Trachea in maribus bis ampullata extra thoracem, intra pectus
instructa labyrintho maximo, trilatero, fenestris membranaceis. Mares
secundo anno Mergum cinereum B r is so n ii referunt, tumque
perfectos demum colores acquirunt.
358. M E R G U S S e r r a t o r .
M. crista nuchae simplici dependente, capite discolore, jugulo
ferrugineo punctato, rostra tenuissimo.
Merganser pectore rufo, Albin, av. II. tab. 101. Edward,
av. II. p. tab. q5.