
Genus VIL CHIMAE RA.
Squalis proxime affine genus cujus paucae adhuc species inno-
tuerunt, attamen distinguendum.
CHIMAERA monstrosa.
C. cauda filo elongata. Bloch, pisc. exot. I. p. 61. n. i. tab. 124.
Simia marina, Gesner. aquat. p. 877. icon. p. i53.
Galeus acanthias, Willughb. ichth. p. 75. lab. 8. g. Raj.
syn. pisc. p. 23. n. i 5.
Chimaera rostro subtus plicis pertusis, Lin. syst. XII. I. p.
4.01. sp. 1. Gunner. A c . nidros. II. p. 27Q. tab. 5. 6.
Ascan. icon. tab. i 5.
In mari boreo, nee non in Oceano orientali observata fuit
rarius.
VIII. S Q U A L L
Squali spiraculis respirationis, internis organis et generandi mo-
do, oviumque structura *) Rajis (omnium maxime anomalis) sunt pro-
ximi ; per Chimaeram autem cohaereut cum genere -Acipenserum,
quemadmodum h i, per Loricarias, cum Siluris et piscibus horum
affinibus. Species verosimillime plurimae nostra maria incolunt, sed
hucusque non sunt observatae. Mihi innotusrunt tantummodo se-
quentes.
*) Conf. 'Tilesius fiber die Seemaeuse oder hartschalïgen Rocheneyer etc.
Leipzig 1802. 4*0 cum tab'al. aen.
62. SQUALUS Carcharias.
S. dentibus triangularibus serrulatis, dorso plano.
-Lamia, Aristol. hist. an. V. c. 5. IX. c. 37. Plin. kist. nat.
lib. IX. c. 24. Oppian. lib. 1.
Carcharias, Olear. mus. Gott. p. 36. tab. 23. n. 5 , 6. tab.
24. n. 5 ?
Squalus Carcharias, Lin. syst. XII. I.’ p. 400- SP- 12*
Squalus corpore cinereo, dorso lato, Bloch, pisc. exot. I. p.
33. n. 119.-
White Shark, Willughb. ichth. p. 47. tab. B 7. Raj. syn.
pisc. p. 18. Pennant. Zool. Brit. (4<0) p- 64. n. 42.
Ross. Mokoi et abusive Paltus (quod ad Pleuron. maximos).
Coraecis ad Olutora Tugük.
Camtschadalis Makoai.
In Oceano orientali frequens monstrum ; praesertim circa Olu-
toram, itemque ad Sinum Avatscha, circaque Promontoria Cronok
et Lopatka capitur. Multa et ridicula de eo narrant Camtschadali :
avaros homines nunquam hunc piscem posse capere ; piscatori esse
cavendum ne nomen piscis vel ejus vesicae pronunciet, etenim vel
effugere piscem, vel vesieam ipsum pertundere et lacerare, quae
magni aestimatur et pro asservandis cibanis, praesertim pingui, servit.
Dicunt etiam abscissum caput piscis continuo movere oculos et
circumspicere quorsum dilàniati corporis fragmenta auferantur ; et
quae sunt rel. — Tendo spinalis Squalis cartilagineus, ut m Acipenserum
genere, qui edulis Vesiga vocatur.