
Lacertarum genus elegantissimum, agilissimum plerumque mu-
tum, et mirè varium, apud nos etiam in australioribus regionibus
satis numerosis speciebus pullulât, dum unica tantum in septentrio-
nali situ propagatur. Videtur ratio hujus esse, quod oviparae, pro
maturanda progenie ardente magis sole 'et arenoso sicco solo indi-
geant, quod exemplo L. tauricae praesertim probatur, quae in Cher-
soneso taurica olim frequentissima, post insecutos tres annos (i8o3.
■— i 8o5.) admodum pluviosos et continua intempérie infâmes, ita
nunc periit, ut vix unam vel alteram per plures annos hinc inde
offendere daretur. —* Hodierni plerique Zoologi hoe genus ordine
a Serpentibus alienarunt ; sed continuam familiam esse illustri exemplo
docent Chalcidae dictae, Lacerta anguina, Anguis bipes ad Chal-
cidas, pariter pertinens et praesertim descripta a me Lacerta apoda;
nee Anatome comparata refragatur. Multo minus eos laudaverim,
qui Lacertas in varia genera distraxerunt ; generis etenirn naturales
subdivisiones, characteribus ex habitu desumendis, determinandae,
adeo sunt obviae, ut multiplicatione nominum non indigeamus, nü-
xneroso licet in genere. Has subdivisiones naturales satis bene indi-
cavit Gmel inus in editione Linnaeani systematise ut paucas species
transponendas esse eredam, aliquas tarnen familias conjungendas
A. Lacertae capite retuso, subtus squamatae.
1 7- LACERTA muricata. TAB. IV. fig. i.
L. caudae mueronibus verticillatae pedumque" squamis muerona-
tis, corpore submuricato, parotidibus aculeatis.
In itinere versus Persiam, deserto praesertim Mogano observa-
tam communicavit Pharmacopoeus Astrachanensis S. Swenson.
TDescr. Omnium nostratium maxima, major Cordylo, et habitu
media inter Sepes et Cordylos. Caput breve, subcordatum, depres-
sum, callis multiformibus convexis confertis obsitum, quorum series
utrinque efficit crislam superciliarem seu suggrundium a naribus ad
posticum oculi canthum prominentissimam. Oculi palpebris verrucosis
clausiles, Aures magnae in fossa laterali, quam circumstant calli
aculeati, in parva agmina collecti; Tympanum nudum. Rugae colli
laterales similibus callis, passim in tubercula collectis, muricati.
Corpus ventricosum, minutim callosum, supra squamulis promiriulis,
subtus planis. Ad hypochondria tractus duo transversi, squamk
muricati. Per medium dorsum a scapulis ad caudam, fascia longitu-
dinalis e squamis majoribus confertis, subhexangulis, aspero prominu-
lis, duris. Artus, praesertim posteriores, usque ad ungues, supra
muricati squamis majoribus carinato mucronatis, angulatim confertis,
subtus squamis vestiti planis, subaequalibus. Cauda (in specimine
extremo abrupta et verruca muricata repullulans) videtur longitu-
dine corporis, e basi crassa adtenuata, praeterque basin corpori prO-
ximam, tota verticillata squamis' magnis, per annulos dispositis,
prominentissimo mucrone imbricatis, quarum 29. ordines praeter
abruptum apicem. Pedes pentadactyli unguibus aduncis, compressis,
subtus exoleto denticulo notatis; plantae digitis 2. longissimis, inte-
riore (s. pollice) remoto, distincto. Color supra cinereo - virescens,
lividus, punctis nigris in annulos crebros digestis variegatus, in
capite et subtus lutescens. (Sic in liquore servato). Longitudo
trunci fere dodrantalis; cauda subdodrantalis
18. L A C E R T A auri t a. TAB. V. fig. 1 .
L. cauda submuricata, oris angulis in cristam semiorbiculatam,
sanguine dilatabilem, margine dentatam productis.