
3o6
„Magnitudme, forma , voce , moribus, excepto solo colore, corvo
„manno simillima, sed astutior, nunquam enim talia loca eligit,
„quae cum continenti cohaerent, verurn semper solitarios et sejunctos
„scopulos eligit. Semel inter venationem Lutrarum marinarum talem
„avem obtinui, in somno ab Isatide (Cane Lagopo) captain, et quam-
,,vis huic praedam eriperem, ac noctu inter: mea crura asservarem,
,,ut sequenti die plenarie describerem ; idem tamen fur earn e com-
„plexibus meis suffumus est, cum me lassum alto somno sopitum
„sentiret. Facile autem absque prolixa descriptione unicuique avis
„notissima erit, qui Graculi palmipedis formam, et colorem titulo
„comprehensum conjungat.,, An Sula Bassana fuitT
LVIII. SULA.
Unica bujus generis species, eaque rarissime, in maribus
nostris arcticis et Orientait Oceano observata est, eadem quae Pelagum
borealem Europae circumfluum fréquentât et est avis vere
pelagica.
36g. S U L A B a s s a n a .
S. corpore albo, rostro subserrato remigibusque primoribus,
nigris, facie subcoerulea Lin. syst. XII. I. p . 2 i 7 . Sp. 5.
Anser bassanus Auclorum.
Sula Bassana,. Brisson. orn. Fl. p. 5o3. tab. 44. optima.
Fou de Bassan, Buffon. orn. FUI. p. 376. D'aubmt. pict.
n. 278.
Gannet, Pennant. Zool. britan. p. 160. tab. I. Zool. ar et. II.
p. 58n. n. 5 10. Latham, av. FI. p, 6o3. n. a5..
Haec avis circa borealem Lapponiae rossicae et Sibiriae oram
rarissime observatur. In orientali Oceano Ste lle ru s unica vice cum
Cane Lagopo pugnantem , cepit, in itinere vero Americano saepius
in Pelago volantem inter Procellarias vidit.
Not. Historiam hujus avis praesertim illustravit amiciss. Pennant
in Zool. brit. 1. c. In littus belgicum post tempestates non
raro mortua ejicitur a mari, mihi aliquoties sic oblata. Rostrum
nigrescit; os intus atrum. Pedes nigri, anterius per tibias taeniola
longitudinali glauco - viridi, quae quadrifica per digitos ad ungues
usque decurrit. Juniores ? supra nigricantes, plumis apice angulo
intrante seu puncto trigono albo; subtus albi, lituris retrorsum sagit-
tatis fuscis.
LIX. D I O M E D E A.
Alio jam loco docui (*) Alb atrum. proprii generis esse avem,
quae inter Catarracten et Procellariam media et utrique affmis, ab
ambobus distinguitur : naribus tubulosis, non supra basin rostri paralle
ls , sed e sulco laterali oblique emergentibus, truncatisque ,• lingua
exigua; pedibus tridactylis pone aequilxbrium positis. Docui, nullo
horum cbaracterum, neque ullo momento convenire illi cum Sphe-
nisco B r is s o n ii, quern Linnaeus eidem consociavit, quique cum
reliquis brachypteris Alcarum generi potius convenire videtur. Pro-
pterea neque in eo, nec in describendis Albatri varietatibus Cam-
tschaticis, quarum farcta specimina accepi, fusior hie esse volo.
U) Specilegior. Zool. Pascic. V. pag. 28- seqq.