
A. capite laevi, corpore rufescente, vertice dorsoque atris.
Ardeola, Brisson. orn. V. p. 497* et 5oo. tab. 4°*
Ardea minuta, Lin. syst. XII. I. p. 240. sp. 26.
Blongios de Suisse, D’aubent. pict. tab. 323.
Rarius circa Volgam australem et mare caspium observata fuit,
forsan propterea, quod tuta latebris, parvitate et vespertino volatu
vivat. Ob miros contorsiones colli a Belgis Woud - aapje appellatur.
In arboribus considere amat.
D escr . Magnitudo Merulae. Lora virescenti - flava. Rostrum
lateribus pallens, dorso fuscum. Irides fulvescentes; palpebrae albi-
dae. Caput et collum subferruginea. Vertex e viridante nigrescit;
Gula alba, tractu longitudinali gryseo- variegato, per jugulum conti-
tinuato. Juguli plumae longiusculae. Dorsum nigret, plumis margi-
ne gryseis vel albis. Teclrices alarum fuscescentes, margine lute-
scente; Remiges 23. nigrae, externo margine gryseae, sub tu s gry-,
seo - albus, lineolis fuscis. Fedes virescunt; rostrum corneolum.
Valde gracilis et procera.
XXXIX. H A E M A T O P U S .
Haematopus genus ambiguum, inter Ciconias et Charadrios
quodammodo medium, apte ad posteriores referri posset, nisi nuper
nova specie auctum fuisset, quae characterem genèricum confirmât.
Interim per Oedicnemum, admodum affinem, et Cinclum ad Cbara-
drios prope accedit, ut forte non peccaret, qui binos quos novimus
Haematopos, et quibus compares invenire adhuc posse vix verosi-
mile est, tanquam pbalangem generis Charadriorum exponeret. Egd
vero malui immutatum nomen et dignitatem genericam servare.
2 5 3. HAEMATOPUS hypoleucct.
H. corpore nigro, subtus, fascia alarum, caudaeque basi albis.
Ostralega, Brisson. orn. V. p. 38. tab. 3. fig. 2. Catesb. Carol.
I. p. tab. 83.
Pica marina auctorum, Zool. brit. p. 127. sp. 1. tab. D i .
Pied Oysterchatclier, Latham, av. V. p. 219. tab. 84. Penn.
Zool. arct. II. p. 489.
Haematopus Ostralega, Lin. syst. XII. I p. 257.
Huitrier, D’aubent. pict. tab. 929 mala Buffon. orn. VIII.
p. 119. tab. g.
Rossice Morskaja Soroka (i. e. Pica marina) , in australibus ad
mare Caspium minus adaequate Dikaja Kuriza (fere Gallina),
in Sibiria et Malorossis Kriwok (i. e. Strabo-).
Tataris Su-Tauk (Gallina aquatilis) ; in Sibiria Tilbis.
Vogulis Kalek, ut et Ostiacis, nisi circa Narym, ubi Kal-ja.
Camtsehadalis a voce T'akaaechtsch et Takajakatsch.
Per omnem Rossiam et in Sibiriae citerioris aquosis, denuoquë
in Camtschatca et Curilis insulis frequens , eadem omnino quae in
maritimis Europae et in America; circa Jeniseam vero et Baïcalerrt
non observata. Vere prirrio gregaria adventat, in humectis tunc
pratis versatur, et cum Ansere erythropo ad septentrionem migrat;
pauciores in' temperatioribus remanent et ibi nidulantur. Nidus in
ripis et insulis, etiam circa mare negligenter stipulis collectis stratus
, vel nuda foveola-. Ova magnitudine fere gallinaceorum, sed
breviora seu paulo globosiora, arenacei seu gryseo - pallidi coloris,
l 7