
„hiantes, in cujus fundum et vesica anemia desinit; ventiiculum sac-
„catum, chymo homogeneo plenum et appendices pyloricas gracilli-
,,rnas 16. intestinum vero recta ad anum pergens, cystidemque fel-
„leam bilem in appendices fundentem“ nihil notatu digni S te lle ro
praebuerunt. Pondus Camtschaticis a 4 ad 5 uncias. Capiuntur hi
pisces quotannis primo vere immensa copia in sinu maris Olutorensi,
sed tunc macilenti, et initio Junii a fluctibus crebro in littus Camt-
schaticum eliminantur. Camtschatcae fluvii ostium ab initio Septem-
bris ad medium imo finem Octobris ingentibus gregibus ad aliquot
stadia intrabant olima Cetaeeis minoribus interdum usque in ostia
fluvii insectantibus persecuti. Adveniunt plerumque cum flue tu, aestuque
reflunte recedunt. Amant potissimum sinus maris vadosos et areno-
sos, et illo tempore adeo pingues sunt, ut pinguedo alba, consisten-
tiae fere butyri et sapida ex iis excoqui potuerit. Post terrae motum
ai. 1737. ostium fluvii parcissime intrare observati sunt, licet in
mari adhuc ibi versentur, aditum impediente tractu arenoso trans-
verso ostium fluvii magis magisque obstruente et fluctus excitante,
quibus terrentur pisces. Capiuntur etiam copiose hi pisces, majores
Camtschaticis, circa irisulam Caragk et incolarum praecipuus sunt
pro hyeme commeatus. Nec videntur diversae esse Clupeae, quae
fluvios Anadyr et Kovyma ad aliquot centena stadia subire dicuntur,
et e Kovyma adlata specimina coram h ibeo.
Not. 2. Per alveos ad systema Amur fl. pertinentes, praeser-
tim Schilkam et Argunum, adscendit Clupeae species, Rossico nomine
Wostrobrjuschka, a ventre in aciem compresso appellata, quae
mihi obscura mansit. Cum Piltschardo non unius esse speciei, pro-
bavit mihi pinna uni magis extensa, et linea lateralis valde conspi-
cua. Plura e siccato specimine addere non juvat.
1 5 2 . C LUPE A Harengus. TAB. XLF.
C. maxilla inferiore longiere, pinna dorsi radiorum 17. Carina
abdominis integra. Bloch, pise. germ, ft p. 186. n. 1. tab. 29. fig. ».
. Harengus, Gesner. pise. p. 410.
Herring, Willughb. Ichth. p. 219. Raj. syn. pise. p. io3.
Penn. Zool. Brit. (4-'o) HL p■ 294. n. 160. tab. 68.
Clupea Harengus, Lin. syst. XII. I. p. 522. sp. 1.
Rossis Seid,- Seloelka.
In mari boreo et albo, nec non in Oceano totam Camtschatcam
alluente et in sinu Ochotensi, immensis agminibus, uti per totum
arctici "poli ambitum, Harengi apparent, diversis anm temponbus et
ratione diversa. Jamdudum Petropolin sub hyemem capti et recenter
congela,ti e Colensi regione adferebantur ; genuma piseatura, pro sal-
samentis, nuper demum vigere coepit, consociatis ad mercaturam
maris albi mercatoribus. Ad Camtschatcam capiuntur a», primo vere,
Martio scilicet et Aprili ; altera vice circa initium Julii et per integrum
ilium mensem, Adscendunt scilicet hi pisces, circa solstitium
aestivum, innumeris gregibus, certo tarnen ordine e man, sinus ac
tecessus littorum quaerentes, et ubi in lacus patet via lllos, partus
edendi gratia, eo lubentius, quo quietiores eligunt, ibique exsoluta
venere partim in mare statim cum foetura remigrant, partim ad
solstitium hybernum usque morantur ; et quia tunc tempestatibus
ostia lacus a mari sabulo et lapillis implentur, partim superincum-
bente nivium mole plane obturantur, clauso exitu, innumera examina,
cum prole sua in lacubus dulcibus hybernare coguntur, ubi tunc
proles cito staturam parentum exaequat. Hi vero, mgruente vere,
singulis fere diebus ad ostia lacuum enatant, an forte exitum inve-
niant, ibique a mendie ad vesperam morati, sub noctem ad nota
27