Tab. 2 9 . Arum Bovei, cujus A est planta spatha adhuc clausa, ut scquentes figur® nat. magn. — B . Eadcra spatha
apertä. — C. Planta tantum foliis ornata. — D . Folium cum distributione nervorum in paginä dorsali. (Analysin
Blühe , plantam Arckekhausen delineavit.j
1. Spadix spatha denudatus, nat. magn., ceteris figuris magis minusve auctis. — 2. Anthera. — 3. Unum organorum
longiorum setiformium supra pistilla. — 4. Unum horum organorum breviprum__ 5. Pistil him.__ 6. Sectio loneitudinalis
ovarii.
4. BIARUM HOMEID.
B. foliis lanceolato-spathulatis obtusis.
Arum acaule, foliis lanceolatis, spadice setaceo declinato Gronov. (h a u d Linn.) Flor. Orient. p. 117
(excl. etiam Syn. T ourner.).
Arisarum angustifolium, Ramoolffii, quod medium vocitetur Moriss. Hist. pi. I II . p. 5 4 5 .
Arisarum Homaidt Rauw. Hodoep. 1. p. 115.
Amsarum angustifolium von Jnwonern Homeid genant Herb. Rauw. n° 99.
Habit. Item in Halepi montosis, ubi R auwolff seculo decimo quinto plantam foliis tantum omatam collegit, quæ in
manibus mihi sunt et disertè probant, hæc nequaquam ad plantam primo loco descriptam esse referenda, ut nonnulli
auctores voluerunt. Potius ad B . Bovei referri possent, quamquam forma foliorum magis elongata et peculiare nomen
ab incolis regionis huic plantæ inditum discrimen specificum indicare videntur. Fortè ad haue plantam pertinet inflo-
rescentia ab eodem Bové identidem in monte Liboeno, mense’Octobri A. 1882 reperta, quam in Herbario Viri Nob.
Baronis De Dessert inspexi : magna huic cum B. Bovei est similitudo, sed mullo'gracilior est, spatha acuminatissima et
spadix inter pistilla antherasque setis magis confertis obsessus. Planta Rauwolffii cum hac etiam plané habitu congruit,
nisi quod bases vaginantes petiolorum ejus multo sint elongatiores, utpote ultra pedem longæ, et item vaginis teneris
involutæ : folia 8-4 poil, longa, ferè pollicem lata, apice obtusa, basi angustata. An igitur tantum varietas B. Bovei?
5. BIARUM OLIVIERI.
B. foliis lanceolato-linearibus acuminatis, spatbâ erecto-fornicatâ aeuminatissimâ.
Habit, in Oriente ab Olivier et Bruguière repertum, quorum specimina in Herbario Horti botanici Parisiensis servantur.
Hæc tarnen sunt statu fructificationis admodum provecto, in quo superior pars spadicis plané est corrupta. In uno
tantum specimine supra baccas immaturas inferior pars spadicis aderat : hæc crat subuliformis et anlheræ ejus
glomeratæ, quas examinavi, cum B . Bovei structura accuratè congruebant. Hæc species a ceteris spathâ parvâ
fornicatâ anticè ferè ad basin usque longiludinaliter fissâ maximè est insignis, quibuscum tarnen habitu oplimè
congruit.
Descr. Tuber ex globoso ellipsoideum, magnitudine nucis juglandis, obsoletè zonatum, epidermide
fuscâ obtectum, circa verticem radiculosum, quâ ex eo scapus vaginis tubulosis arctè ihvolutus
exoritur. Hæ autem vaginæ eâdem sunt naturâ ac B. Bovei, supra accuratius descriptæ, sed ex
illis, quæ scapum fruotiferum adhuc vêlant, simul folia proveniunt, quod in alterâ illâ specie
rarissimè obtinet. Folia 4 poil. - spithamam longa , poil, lata, graminea , flexuoso-patenlia,
acuminatissima, basi in petiolum longé vaginantem attenuata, substantiæ crassæ herbaceæ,
lævia, uninervia, supra atro-viridia, subtus pallidiora. Scapus sive pedu/ncùlus â |- 4 poil,
longus, rectus, teres, spatha termina tus erectâ, ut videlur, flavido-virescente, diu persistente.
Inferior pars spalhæ ferè pollicaris, lato-ovata, cucullata, supernè in acumen angustum | - 1 |
poil, longum flexuoso-assurgentem desinens, anticè ferè ad basin usque fissa. Pistilla crebra,
confertissima, ovoidea, singula ovulum basifixum erectum ovoideum foventia. Stylus brevis.