III.
DESCRIPTIO LAURINEARÜM INDICARUM QUARUNDUM MINUS NOTARUM,
UNDE CORTEX CULILAWAN AC FOLIA MALABATHRI OFFICINARUM
EX PARTE COLLIGUNTUR.
m
I
In commentatione brevi de Cortice Culilawan, nupèr a me in Iucem édita (vid. Tydschrift voor
natuurlijke Geschiedenis van J. Tan der Hoeven en W. H. De Vriese, Amstel. 1834 apud Sulpke ,
pag. 46), ut medicos de ègregiis hujus remedii virtutibus in quibusdam morbis sanandis admonerem.
pollicitus fueram, me alio loco accuratiorem daturum esse descriptionem illarum plantarum unde in
Indiâ orientali' cortex ille colligitur. Huic jam promisso satisfacturus, ne prius dicta denuo repetere
mihi sit necesse, benevolum lectorem ad commentationem modo citatam relegatum volo, quâ inter
alia ostendi, effigiem Herbarii Amboinensis I I Tab. X IV e duabus figuris Manuscripto Rumphiano
adjectis conflatam esse; præterea Corticem Culilawan, qui venalis prostat, non ab unâ sed a com-
pluribus Cinnamomi speciebus colligi, quod vel ex iis, quæ Rumphius de eâ re tradidit, si diligenter
perpendas, satis manifesté apparet; denique, ut aliarum multarum plantarum officinalium exoticarum,
sic hujus plantæ notitiam nostram angustissimis limitibus esse circumscriptam atque adeo imperfec-
tissimam. Licet autem, dum in Indiâ orientali degebam, eâdem semper cupiditate scientiæ hujus
amplificandæ tenerer, irriti sæpe fuere conatus neque omnium istarum arborum specimina siccata
conquirere mihi licuit, id quod ne indefessæ quidem Reinwardtii aut Zippelii diligentiæ contigit, quo
tempore jussu et liberalissimis sumtibus summorum Indiæ magistratuum Archipelagum Moluccensem
investigarunt. Ambo non aliis nisi sterilibus potiti sunt exemplis ex istâ arbore, unde meliorem
Corticem Culilawan colligunt Amboinenses, quo animadversiones primum a Valentyn proditæ
ejusque figura spectant; et ramuli quoque, quos Zippelius, et ante ilium jam Lessonüs ab aliâ harum
arborum in Guineâ-Novâ collegerat, floribus et fructibus carebant, licet procul dubio ad genus Cinna-
momum sint referendi. Optimè itaque de Herbario Regio Neerlandico mererentur medici aut naturæ
investigatores, in insulis illis , quæ ab omni inde tempore fora nostra pretiosissimis aromatibus instru-
xerunt, degentes, si præter alia vegetabilia ibi nata, siccata sequentium arborum exempla, floribus et,
si fieri posset, fructibus ornata, hue mittere vellent, ut ita Flora ditissima remotarum istarum regionum
melius cognosceretur.
Diagnoses et Synonyma harum plantarum, 1. c. commemorata, denuo religioso examini subjecta hie
repeto, quod, nisi his bené perspectis, observationes eo spectantes ex parte intelligi nequeunt, atque
sic melius dignoscuntur species inter se quam maxime affines. Superest, ut moneamus, plantas, quæ hoc
commentario tractantur, esse cunctas e genere Cinnamomo , recentiori demum tempore denuo in lucem
vocato. Majoribus nos Iris non nisi paucæ ex iis species, neque eæ omnes plané, innotuerant, a quibus
Cortices diversos Cinnamomiferum et Cassioe, Corticem Xylocassioe ac Culilawan, atque etiam Flores
Casstoe et Folia Malabathri aptè derivari posse credebant. In hoc sanè errabant, quod ab unâ eâdemque
plantarum specie fructus nimis diversos oriundos esse volebant, non suspicati tantum harum Lcmri-
nearum numerum Floræ Indiæ orientalis esse propriam, quibus tam insignem cum formâ externâ
7 I
H
H