confunditur. Quod si irriti fuerunt conatus mei, ut Javam nova hâc culturâ locupletarem, quæ cum
ob pretium hujus aromatis ejusque usum recentiori tempore magis magisque invalescentem, turn
præsertim ob exiguam curam, quâ indiget (1), maximi facienda videtur, ||§- non tarnen plané inutiles
sunt habendi, quandoquidem ex iis augurari licet, et generosiores Vanilloe species optimo ibi successu
posse ex coli. Harum enim natura atque omnino Crescendi modus plané eadem sunt, ac plan lue, quæ
falso nomine Vanilloe aromaticoe ad me missa fuerat et itidem in compluribus Àmericæ regionibus
reperitur. Quæ si, ut diximus, tarn luxuriosè in Javâ pullulât, idem de illis sperare licet, idque eo magis,
quod ipsa hæc insula, pretiosissimis naturæ dotibus repleta, spontè suâ quasdam gignit Vanilloe species.
Hue porro accedit, quod, ut aliarum Orchidearum epiphyticarum, ita et harum plantarum incre-
mentum non magis ab ipso solo, quam ab aliis coeli proprietatibus, veluti a temperie, humiditate,
luminis vi aliisque pendere solet; Cuncta vero, quæ vegetationem harum plantarum promovent, in
sylvis uvidis insularum Indiæ orientalis quasi concurrunt et ingentem illam Orchidearum progignunt
copiam, quarum quicunque nunquam borealem zonam reliquerit vix animo concipere poterit varie-
tatem atque luxuriem. Hoc enim tenendum est, omnes omnium botanicorum investigationes, quotquot
unquam et antiquiori et recentiori ætate Indiam orientalem vicinasque insulas lustravérint, nihil aliud
effecisse, nisi ut minorem partem Orchidearum cognosceremus, quibus in illis regionibus natura
inprimis utitur, ut Floram quasi aëriam procreet easque areas, quæ per ingentes arborum truncos
earumque ramos altè in aërem extenduntur, exornet, quarum adeo aspectu animus incredibili
afficitur admiratione, cum ob densissimè aggregata vegetabilia, tum ob ingentem eorum varietatem,
mirasque formas et singulärem colorum splendorem, quibus illi horti, in aëre tamquam suspensi,
sunt exornati.
Jam vero ad describendas nonnullas ex his plantis, nempe Vanillas Javanicas quasdam et aliud
Genus his maximè affine pergamus. Utrasque ob fructuum seminumque structuram ad peculiarem
Tribum, Vanillearum scilicet, pertinere statuere posse mihi videor, ad quam fortasse alia quædam
Genera, veluti Epistephium, forent referenda. In hac autem Tribu pollen est pulveraceum , aut liberis
granis constans, aut in massas aggloméra tum, neque tarnen ope texturæ elasticæ, Iaminæ, gland u-
larum, cet. Hic ei character partim cum Gastrodieis, partim cum Malaxideis Lindl. est communis, a
quibus tarnen , perinde atque a ceteris omnibus, distinguitur fructibus pulpâ fartis seminibusque testâ
dura non membranaceâ, quæ non scobiformia, sed lenticularia sunt.
VANILLA sw.
Perigonium pentaphyUum, patens. Lahellum ecalcaratum, basi ventricosa gynostemio
adnatum : limbo patente, sublobato. Anthera terminalis, opercularis, bilocularis. Pollen
pulveraceum. Capsula siliquaeformis, carnosa. Semina in pulpa nidulantia, aptera. —
Herbae perennantes, scandentes. Folia petiolata. s. subsessilia, nervoso-striata, plerumque
carnosa, in una specie nana. Flores spicati, satis magni.
V. Cl. Schiede, cui maximè affinis, sed tarnen diversa, videtur alia, quæ saceliaro condita subindfe ex Brasiliâ advehitur.
In hac enim regione alias qnasdam species h u jus Generis nondum cognitas nasci, verisimile mihi videtur : certè planta,
quæ in Fiord Fulminensi IX . tab. I . nomine Epidendimm Vanilla, est depicta, nec genuina est V. aromatica Sw., neque
etiam V. Pompona Florae Mexicanæ. Atque eadem prorsus est ratio illarum specierum, quæ in insulis Indiæ occidentalis
reperiuntur, de quibus jam V. Cl. Swartz in Flor. Ind. occid. I I I . p. 1518 in Obs. ita retulit : « plures occurrunt in Indià
» occidentali huic genere proximae, specieque forsitan distinctae, lestibus Plomibr, Aoblet, Rayhal, Miller, aliisque,
» ulterius inquirendæ. »
(1) Generosioribus plantis Vanilloe colendis, initio quidem, inprimis sylvas uvidas sed satis altè sitas commendalas velim
prope Kapandungang in monte Salah, aut circa Tugu in Megamendung, aut in Godé prope Suhhabumie. Hie nulla alia
præviâ cura adhibitâ, ad arbores deponaulur surculi, extremitate superiori harum corticem contingente, altéra autem
humo aut musco leviter contectâ. Jam simulac numerus plantarum hoc modo insigniter adauctus fuerit, sylvam solis
radiis magis aperire erit necesse ; quod nisi bat, altius ad arbores escendent plantas ac serins florere incipient, quo messis
fructuum et nimis retardabitur et multo difficilior erit. Fructus raaluri collecli, postquam per dies aliquot, ut levi fermen-
tatione afficiantur, congesti in umbrâ jacuerunt, quam celerrimè in sole siccentur simulque diligentera pluviA defen-
dantur'; quo facto cistis bracteà ferri obductis imponantur.
OBSERVATIO.
Fructus hujus Generis capsulas esse siliquæforuies bivalves plerique perhibuernnt auctores. Equidem eos, nisi in
omnibus, at certè in quibusdam speciebus, tamquam non déhiscentes, potius baccas habendas esse censeo. Has saltern
in utrâque specie Javanicâ nunquam nisi clausas vidi. Hoc loco etiam animadvertendum, Argurbk Warna, plantam a
K aempf. in Amoen. exot. p. 867. descriptam et depictam , cui Willd. in Sp. pi. I V . p . 121. nomen Vanilloe anguslifolias'
et patriam Japoniam attribuit, ob labellum gynostemio non tubulatum ex hoc Genere omnino esse rejiciendam. Est vero
hæc planta Javanica, quod jam ex illo nomine vernaculo suspicari licet et verbis V. 111. K abmpferi sequentibus plané
comprobatur. « Hujus mihi, » inquit, « Flora Javanica exhibuit species quinque, omnes structuræ elegantissimæ, alias
11 odoris insuper suavissimi : quarum prima vocatur Angurek Warna » cet.
1. VANILLA ALBIDA. Tab. 67.
V. foliis petiolatis lanceolatis crassis planis obsoletè nervosis, spicis 3-o-floris, labelli
limbo ovato - rotundato anticè et in fauce disco barbato instructo, gynostemio glabro
Bl. Cat. Hort. Buitenz. p . ioo et in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 4.22. X X X IV (analysis).
Habit. In sylvis intactis uvidis et montanis Javæ, v. c. juxta fluvium Tjapus, circa montes 1Salah, in montosis Parang cet.,
semper ferè florens. Compluribus Novi Orbis speciebus affinis, in his illi, quæ nomine Vanilloe aromaticoe e caldariis
nostris ad Javam missa est, quapropter hujus analysin florum in proximo, tabula adjiciendum curavi.
Descr. Caules circiter 20-30 pedes longi, ramosi, flexuosi, crassitie digiti minimi, ad truncos arborum
radicantes, teretiusculi aut obscurè tetragon!, obiter striati, carnosi, pleni, virides, internodiis
4 -6 poll, longis. Folia remota, alterna, 4-ultra 6 poll, longa, f -I f poll. lata, petiolis £-1 poll,
longis crassis semiteretibus profundè canaliculatis instrucla, lanceolata, longé acuminata,
marginibus attenuatis ad basin rotunda tarn subinvolutis, ceterum plana, carnosa, nitida, nervis
longitudinalibus obsoletis in pagina dorsali pallidè virenti lineas parallelas exalbidas referentibus.
Juxta folia sæpe radicula alligans simplex, cirrhi instar torta. Pedunculi axillares, solitarii,
horizontales aut recurvi, petiolis crassiores longioresque, 3-9 flores alternos sessiles satis magnos,
singulos bracteâ parvâ sessili lato-ovatâ squamæformi basi ovarii appressâ viridi præditos,
exserentes. Phylla perigonii oblongo-lanceolata, acuta, herbacea, flavido-viridula, initio arrecta,
deinde patentia; duo lateralia seriei interioris dorso latius carinata quam exteriora, diu arrecta.
Labellum cum gynostemio in tubum ventricosum connatum, anticè sulco angusto longitudinal i
exaratum, sursum in limbum ovato-rotundatum patentem undulatum expansum, candidum
in fauce et anticè ad marginem limbi grumerulo villorum exalbidorum crista latâ callosa
decurrenti inter se sejunctorum. Gynostemium labello inclusum, lateraliter lotâ ferè longi-
tudine cum eo tubulatum, semiteres, apice libero incurvato crassiore, dorso gibbero, anticè
antherifero. Anthera androclinio cucullato semiimmersa, carnosa, glabra, galeæformis, convexa,
posticè emarginaturâ apiculo gynostemii affixâ, anticè rotundato-emarginata et rostello lamellæ
formi accumbens, infra concava et hic anticè duo loculamenta polline pulveraceo repleta gerens.
Ovarium elongato-cylindraceum, rectum vel arcuatum, Iæve, virens, oophoris tribus parietalibus.
Stigma sublunulatum, transversum, rostello reconditum. Capsuloe tripollicares, obsoletè triquetræ,
utrinque parura attenuate, plerumque leviter falcate, lævigatæ, nitidæ, carnosæ, pallidè virentes
maculisque fuscis adustæ, uniloculares, pulpâ molli albicanti inodorâ cellulosâ farte. Semina
creberrima, minutissima , lenticularia, atro-brunnea, nitida, in spermophoris crassis celluloso-
pulposis nidulantia.
2 . VANILLA PLAMFOLIA AIT. Tab. 6 8 .
V. foliis breviter petiolatis oblongo-lanceolatis crassis planis obsoletè nervosis, spicis
multifloris, labelli limbo retuso intus disco muricato instructo, gynostemio anticè pube-
scente Ait. Hort. Kew. edit. alt. V . p . 220.—Andr. bot. repos. 538.—Lodd. Bot. Cab. i 3 3 .
5o