In tenui ineâ potes taie nihil habeo, quod tibi officii mei documentum offeram , præter duos tomos sive Ephemerides
Academioe Curiosorum naturce j in Imperio Romano Germanico constitutæ, cujus ego , nomine Plinii Indioi, sum soeius.
Hos duos libres ligamento gallico involutos hoc demum anno e patriâ àecepi et bina eorum exemplaria habeo.
In tomo novissimo sive ultimo, monitum te volo de observatione 40, in quâ complures figuræ radicum Sinensium depin-
guntur, figuram meo nomine factam non magni esse faciendam, quippe quam faciendam curavi ad exemplar, a quodam
homine Sinensi hic habitante, e charta confectum, ex cujus ore etiam descriptionem notavi, sed anno sequenti aliquantum
immutavi et correxi. — Ilaque (infra scriptum)Domine Nobilissime, Gravissime, Sapientissime et Generossime, te summi
Dei' paternæ custodiæ meque ipsum tuo favori comraendans, testor me servum tuum humillimura (signatum) Romphius.
{ivfra scriptum erat) hoc positum a Georgio Everhardo Rorphius, olim Mercatore et Gonsiliario Amboinoe. (juxta scriptum
erat) Amboinoe in arce Victoria d. 15 Maii 1691, anno ætatis 63 exlremo.
Excerpta e Relatis a Viro Ampl. legato de Haas ad summos magistratus Batavioe
Viros Nob. supra memoratis a. d. 21 Julii 1691.
Mercator Georgius Rohphius me Àmboinâ decedentem rogavit, ut folium arboris oopas sive toxicarioe suppeditarem,
cujus veneno vehementissimo sane et letali Macassares sagiitas inficiunt, quod in thecâ bambuseâ his literis adjungo
unâ cum delineatione eju s, quæ Batavioe, vestrâ voluntate, post ejus descriptionem in uno sex herbariorum, anno
superiori ad vos missorum, illigetur sive potius loco eo consilio relicto deponatur. Succum ejus aut venenum in parvo
vasculo his etiam addo, quod summâ cautione erit tractandum. Yario tempore magnam impendit operam, ut hoc folio
potiretur, neqne tarnen unquam nancisci potuit; idque vix a privatis hominibus potest sperari , cum hæc arbor, in regno
Tanetloe crescens, diligenter cnstodiatur. Glissone similis est arbor, cujus folia habui, sed virtute longé differt a priori,
præterquam quod folium posticè non tam acutum, neque in fine tam obtnsum aut rotundatum est. Utromque principis
jussu mihi suppeditatum et allatum est.
OBSERVATIO II.
Rumphius, examine instituto ramulorum, quos e Celebes acceperat, distinguit inter Toxicariam arboremfeminam, cujus
succum multo minus acrem^imo per se non letalem esse perhibet, et Toxicariam arborem marem, sive genuinam arborem
venenatam, unde verum sagittarum venenum colligitur. Hæc, cujus ipse et Valentyn soli ramulos foliiferos delineaverunt,
truncum gerit altiorem ac folia minora et rigidiora, feminæ non dissimilia. Suspicari inde licet, utraque ejusdem esse
speciei sed arborum ætate diversarum, ita ut Toxicariafemina arbor sit nova, Toxicaria mas ætate longe provectior.
Etenim in utraque periodo folia admodum inter se différant, quâ de re jam sequentia memorise prodidit Lescheiïaulx,
l. c. p. 476, infra in Notâ : « les feuilles des très-jeunes Antiars sont différentes de celles de la plante adulte; elles sont
» longues d’environ 6 pouces, presque sessiles, un peu en forme de spatule, légèrement dentées sur leur bord e t moins
» rades que les feuilles des vieux arbres. » — Fieri tarnen potest, ut varietates a Rumphio indicatæ non ætatè aut peculiari
loci natura inter se différant, sed ut utrisque révéra specificum intercédât discrimen. Hoc adeo diversa vis succi indioare
videtur, cum ejus, qui variis locis in Javâ ab Antiari toxicariâ colligitur, eadem plane sit efficacia. Spero fore, ut brevi
hac de re melius statuera possim, cum specimina quædam a Viro Âmicissimo Spanogde, qui indefessâ industriâ Floram
insulæ Timor investigare pergit, accepero. Hæc sunt, quæ literis d. 28 Novemhris 1834 ex Kupang in hâc insulâ ad
me missis, de eâ re scripsit : « superest, ut tecum communicem quæ mihi comperire licuit de arbore, quæ plané cum
» Antiari toxicariâ convenit, nisi quod non venenosa sit, etiamsi snccus lacteus colore ceterisque rebus omnino cum
» Horspieldii descriptione congruat. Hæc arbor in vicinitate Kupangi non rara est et tempore inflorescentiæ foliis
» orbatur. Succum ejus variis periculis sum expertus atque adeo simio et gallo gallinaceo interné adhibui, neque ulla
» tarnen noxiæ virtutis signa animadverti. Fructus maturus coloris est pulcerrimi atro-rubentis ac velutino-pubescens.
» Semen sive nucleus cum Rckphii descriptione exactè convenit. »
D escr. Arbor vastissima, 80-100 pedes alta ac primo adspectu compluribus speciebus generis Cana/rii
simillima. Ut in his, truncus ejus erectus circa basin exostosibus quibusdam quasi alatis longi-
tudinalibus sursum evanescentibus est angulosus atque harum ope ita expansus, ut ambitus ejus
imâ non raro sedecim pedes exsuperet : supemè truncus est cylindricus, in cacumen extensum,
in novis arboribus subhemisphæricum, in yetustioribus minus reguläre, quod ramis nonnullis
crassissimis patentissimisque ac multis ramificationibus diffusis constat, solutum. Cortex trunci
tertiam dimidiamve pollicis partem crassitudine æquat, albidus, rimosus; ramorum longé est
tenuior, cinerascens, aciculato-rugosus, lapsu ramulorum profundè cicatrisa tus, passim obsoletè
transversè annulatus. Lignvm album, leye, haud ita durum, sectione transversâ poris subtilibus
creberrimis notatum. Rarnuliultimi breyes, patentes, recti aut plurimum subflexuosi, teretiusculi,
sulcati, intus inanes, foliosi, supemè lætè brunnei, ac pube brevissimâ scabri, ætate fusci et
glabrati, ex summo apice gemmas foliiferas simplices compresso-oyoideas obtusas aliquantisper
obliqué positas squamatas gerentes, tegumentis stipulaceis, velutinisf caducis. Folia alterna,