aut etiam nu da, et tunc saltern ad basin racemi cujusvis animadvertitur cicatrix sive callus folii aut
delapsi, aut non evoluti. Racemi^-1 pedem longi, rachide, vix dimidiam petiolorum crassitudinem
æquante, imà terete et glabrâ, sursum compressiusculâ et supra medium, ubi ramos suboppositos,
magis minusve patentes gèrit, ut hi et magis etiam pedicelli, parum sericeo-pubere. In racemis
floribus aborientibus rami ten,eri inferiores sunt multo elongatiores, vulgo cymoso-septemflori, *
rarius, furcatione duplicatâ, cymoso-multiflori : rami superiores sensim decrescentes, atque ut
illi racemorum floribus foecundis ex apice alii septem-, plurimi nonnisi triflori. Bracteæ fuga-
cissimæ, et flores etiam cum C. nitidi Hook satis congruunt, nisi quod laciniæ perianthii ovatæ
paulo sint acutiora. Stamina fertilia novem, quorum sex laciniis perianthii opposita. Tribus
staminibus seriei internæ, supra basin duabus glandulis stipitatis cordifbrmibus instructis, alternæ
sunt glandulæ sive staminodia tria magis introrsum sita stipitata cordiformia, quorum stipes cum
basi dilatatâ filamentorum imâ est connatus : antheræ hujus seriei aut quadri-, aut confluxu
locellorum modo biloculâres. Staminodia cum hâc sérié alternantia paulo majora glandulis
staminum modo descriptorum. Flores steriles : Ovarium ellipsoideum. Stylus stamina longitudine
æquans. Stigma obtuso-triquetrum, margine deorsum an gui is tribus prominulis. Flores fertiles :
Ovarium subglobosum, apice in stylum crassum brevissjmum mucronatum. Stigma discoideum,
verrucosum, post foecundationem diu persistens et in pericarpio in vertice cicatricem punctiforinem
relinquens, nullo styli remanente vestigio, qui, ovario magis magisque intumescente, in hujiis
verticem abit. Laciniæ florum foecundorum in fructu ellipsoideo baccato sunt aut penitus persistentes,
aut apice tantum spbacelato-deciduæ. Pericarpium ellipsoideum, sursum discoideo-
depressum, ubi substantia ejus carnosa, saltern in statu sicco, paulo est tenuior.
Varietas LATUM, Tab. 18 : foliis latioribus basi sæpè obtusioribus.
Habit. In regionibus montanis mediterraneis provinciæ javanicæ Bantam, nbi earn vir amicissimns Spakoghe collegit et
raecum communicavit. Nullum in eâ discrimen alicujus momenti distinguere possum, nisi quod folia vulgo sint
majora ac duos tresve pollices lata, basi tantum aculiuscula, sæpè autem in obtusum vel etiam rotundatam
transcuntia. Quemadmodum supra diximus , æque ac cortex, sunt parum camphorea si manducantur aut teruntur.
9. CINNAMOMUM (sintoc) jayanicum bl. ta b . 19.
C. foliis ( majusculis) elliptico- oblongis acuminatis basi acutis tri- aut breviter
triplinerviis transyerse reticulatis, neryis apice confluentibus subtus cum yenulis
petiolis ramulis paniculaque terminali patentissima densè tomentosis. Cinnamomum
javanicum Bl. in B y dr. Flor. Ned. Ind. p . 5 ^0 .
Sindoo Valent. Beschr. Amb. p. 211. — Rumph. Amb. II. p. 69.
Laurus Malabatrum N. L. Burk. Flor. Ind. p. 92 (quod ad Rumphii Synon.).
Syndok-boom Houtt. Nat. Hist. II. 2 . p. 837.
Lau/rus Malabratum Horsf. in Verhandel. Batav. Genootsch. VIII.
Laurus pseudo- cassia Herb. Rwdt. (ex parte).
Melastoma sp. Herb. Rwdt. et Van Hasselt.
Melastoma Reinwardtianum Bl. By dr. Flor. Ned. Ind.p. 1069 (tantum quod ad folia, cum panicula ad
meiun Dissochaeta fallax (Melastoma fallax Jack.) spectat.
Cinnamomum Si/ntoc Bl. (quod ad Synon. Valent., et Rumph.).
Habit. In primsevis nemoribus provincite interioris Bantam,, veluti circa Rarriang, frequenties etiam in regionibus
montanis Agri Preangerani atque in monte Burangrang provincial Krawang, ubi fortuna milii hanc arborem mense
Aagusto florentem oslendil, quam incoto KUtja, nonnulli vero Sintok appellant. Steriles ejus romulos ex interiori
provincia P.lomlavg insulm Sumatra yir amioissimus Pamoaius ad me miait. In Borrno etiam admodum vulgarem
esse ex ingenti copiä corticis, qu* inde in Java,m advehitur, conjicere licet,
OBSERVATIO.
Hanc tandem commentationem absolvere statui, additâ accuratiore hujus magnificentissimæ speciei descriptione, quoe
Kalou-Karua Horti Malab. foliaturä quam simillima est. Neque tarnen non alite complures Cinnamomi mihi sunt
species; sed has, quod proprietatibus ad arborem canelliferam zeylanicam propius accedunt, peculiari commentationi
tractandas reservo. Hæc vero species etiam illi sectioni hujus generis est annumeranda, quæ aromate acriori caryophyllaceo
msigmtur et cujus cortex vulgo a Javanis et Malaicis rei peritioribus Sintoö dicitur, quo nomine nuper admodum ejus
copiam ad me misit vir Doctissimus W aitz. Hie cortex, cujus characteres supra jam exposed, summâ medicorum attentione
digna est, et jam apud complures indigenas magnâ gaudet auctoritate, ob salutarem ejus vim adversus colicas
spasmodicas et dolores post partum, quos internus ejus usus celeriter tollere perhibetur. Summis eum laudibus célébrât
vir de re medicâ egregiè meritus W aitz, ad cujus observationes practices lectorem delegatum volo. Hic cortex epidermide
pallidè fuscâ liberatus eandem ferè, quam Cortex Culilawan genuinus faciem refert, coloris intensè cinnamomei,
saporis autem multo amarioris et perinde' ac folia, si triturentur, odoris aromatici acerrimi. — Hanc ego speciem a.
Katou-Kamu non diversam exislimarem, nisi Riieediijs expressis verbis retulisset, illam plantæ canelliferæ Malabaricæ,
quam antea descripserat [Hort. Malab. Tom. 1. Tab. 57), tam odore quam sapore haud absimilem esse, neque ullam
omnino mentionem fecisset de tomento denso ramulos obtegente, quo hæc nostra species inprimis insignitur. V. 111.
Præses Neks ab Esenbeck. (in W all. Plant. Asiat, rar. I I . p. 7-4. 8) hanc plantam, licet dubius, ad C. sulphuratum
suum, postea descriptum, retulit, a quo tarnen toto ccelo est diversa. In nullo quoque Herbariorum a me inspecto,
nedum inter folia Malubathri officinarum antiquarum, vestigium hujus speciei reperire potui.
Descr. Arbor habitus C. Sintoc, licet multo humilior, trunco ad altitudinem 20-25 pedum crescente,
brachium virile crassitudine superante. Rami cylindrici, rigidi, læviusçuli, infra epidermidem
tenuem fuscescentem aciculatam cortice coloris Cassioe Sinensis sive ita dictæ Anglicoe, externè
itidem longitudine filis albicantibus passim notato. Ramuli suboppositi, superiores interdum
verticillati, teretes, fusco-, aut si novelli, livido-tomentosi, obsoletè striati. Folia opposita aut
obliquè-opposita, individuorum novorum non raro ultra pedem longa, £ pedis lata, subrugosa,
petiolo pollicari tereti ecanaliculato striato densè tomentoso : vetustiorum vero arborum folia
plerumque amplius dimidio sunt minora, lævia, petiolo vulgo £ pollice multo tenuiore, interiori
latere distinctè canaliculato, in dorso striato, identidem densè tomentoso. Folia sunt formâ
ellipticâ aut elliptico-oblongâ, supernè acuminata, alia in cuspidem contracta, nervis lateralibus
turn etiam infra apicem plerumque sphacelatum cum costâ mediâ confluentibus, qui si folia sunt
acuminata in ipso acumine evanescunt, basi subacuta, margine angustissimo cartilagineo cincta,
qui in vetustioribus illis arboribus obsoletè est erosus, nervis tribus e basi, vel paulo superius, et
duobus tenuioribus ex ipso margine exortis, apicem identidem ferè attingentibus; hi nervi,
quorum tres meclii infra crassiores etiam supra paululum prominent ibique in foliis novellis
pube velutinâ sunt obsessi, venulis creberrimis transversis Iaxis reticulatis infra admodum distinctis
sunt conjuncti. Sunt coriacea, supra nitida, in paginâ. dorsali glauco-virentiâ atque ibi inprimis
ad nervös et venas sublanuginosa. Panicula (sive potius Cyma composita) terminalis, brachiato-
ramosa, erecta, eflusa, ovoidea, multiflora, pube densâ livido-virenti velutinâ obsessa ; rachide
subtetragonâ, in divisionibus tam primariis ( quarum inferiores sunt elongatæ ac decussàto-ramosæ,
superiores autem sensim decrescunt et in cymas paucifloras contrahuntur), quam in secundariis
lapsu squamularum fugacissimarum sive bractearum exiguarum cicatrisatâ. In ultimis quoque
divisionibus panicularum apice parum compresso-dilatatis trifloris ejusmodi cicatriculæ duarum
squamularum oppositarum defluentium conspiciuntur : in his flos médius, qui est ebracteatus,
semper primus explicatur, laterales autem, saltern in statu novissimo, binis bracteolis angusto-
linearibus appressis singulæ cinguntur, deinceps in pedicellis brevibus 2 ferè lineas longis
sub- tri- aut quadrigonis vix ullum vestigium relinquentibus. Alabastra globoso-obovoidea,
densè velutinâ. P erianthium 6-fidum, imâ tubum brevissimum turbinatum ovario circumdatum •
substantiæ crassæ sistens, præflorationis alternantis : laciniæ lato-ovatæ, obtusæ, concavæ, intus
appressè-pubentes, dorso velutinæ, erecto-conniventes, tribus interioribus paulo brevioribus
ac subcarinatis. In quibusdam floribus perianthium est etiam octo-, raro quadri-fidum, quo
fit, ut numerus staminum aut major sit aut minor, quam in illis perianthio sexfido. Stamina