spadicis affinitas est Typhonii. Diligenlior autem partium fructificationis inspect® has maxiine .cum genuine Ari
specie diversitates exhibet : 1.) Aperiun tur A r i anther® in apice utrinque duobus poris oblongis sive rim is longitu-
dinalibus partialibus, qu® in Typhonio utrinque ad basin antherarum usque descendunt. 2 .) Typhonii ovaria unum
fantummodo ovulum basi affixum continent, cum il'lius ovaria in latere superiori sive antberas spectanti supra basin
oophorum parietale cum pluribus ovulis horizontalibus gerunt.
Disthib. Qu® adbuc innotuerunt sex species, omnes cis Indum in australibus Asi® regionibus insulisque vicinis reperl®
sunt, e quibus una inprimis late dispersa, scilicet T. divaricalum, quod Bengaliam, Zeylaniam, omnes fere insulas
Malaicas, Moluccas et Pbilippinas, Sin® partem inter occasum et meridiem spectantem inhabitat atque etiam in
Japonia et Nova Hollandia occurrit. Hoc genus rec te in sectiones duas distingui potest : ad primam referenda sunt ea
specimina, quorum spatha est sursum patens aut deflexa, spadix autem apice magis minusve attenuatus; ad alteram,
ab ilia fortasse, cum organismus ovariorum ejus nondum accurate sit investigatus, gencrice diversam, qua) spatha
erecta cucullata, ac spadice claviformi gaudent.
SECTIO I.
1 . TYPHONIUM DIVARICATUM. Tab. 36. A.
T. foliis cordato-hastatis integris aut trifidis, lobis baseos extrorsum rotundatis, spatha
supernfe ovato-oblongci. reflexa spadicem subuliformem adaequante, organis rudimentariis
glomeratis setiformibus.
Arum diversifolium Bl. Cat. Hort. Buitenz. p. 102.
Arum orixense Rob. Br. Prodr. Flor. Nov. Soil. p. 336 (ex parte).— Spr. Syst. Veg. I I I .p . 769 (ex parte).
Arum trilobatum (b a u d Linn.) Thumb. Flor. Jap.p. 234. W$Bot. Mag. n. 339. et 2324 (exceptis com-
p lu r ib u s Synon.)
Arum divaricatum Linn. Sp. pi. p. 966. (excl. ut in sequentibus Synon. Hort. Malab.) — Mill. Diet,
n. 13.— Houtt. Nat. Hist. I I. 11. p. 188.— Lam. Enc. bot. I I I . p. 11., (except, nonnullis
Synon.) — W illd. Sp. pi. IV. p. 482. — Spr. Syst. Veg. I I I . p. 768.
Arum acaule, foliis subhastatis Linn. FI. Zeyl. p . 154.
Arisa/rum Amboinicum Rumph. Herb. Amb. V. p . 320. tab. 110. fig. 2.
Arum Zeylanicum minus, Sagitta/rice folio Herb. Parad. Bat. p. 75. Burm. Thes. Zeyl. p. 34.
(except. Synon. fere omnib.)
Habit. Sunt nobis exemplaria e Zeylanid (Herb, van Rotes), Amboind et Timor (Zippel.), Bandd nec non ex Japonid (V. V.Doct.
Sieb. et Bdrger, quo forte e Sind invecta fait). Vidi etiam in Herbario Parisiensi specimen a Y . Gl. Gaodicbadd ad ripas
fluvii Nepean prope urbem Port Jackeon in Hollandia Nova collectum, quo inducor, ut hanc esse plantam in Prodr.
Flor. Nov. HoU. descriptam et solum Roxborghii synonymum sequenlem speciem spectare suspicer. Geterum baud
exigua coeli et teliuris in magnitudinem ejus vis e s t : sic. v. c. exempla a Comhbrson ex Isle de France allata multo
sunt minora et prmcipue spatha minus la ta , quam in speciminibus Indicis nostris, id quod cultis in caldariis accidere
solet. Ejusmodi specimen nanum identidem ex Isle de France in Herbario V. Nob. De Lessert nomine A r i filiformis
Dbsv. inveni, et aliud huic simile ex Herbario Parisiensi tanquam A . virginicum mecum communicatum est. In Javd,
ab incolis Tilikussan, Malaice Calamojang et Bira Kitsjil, in Bandd Toja utang dicta, b®c planta frequens est in locis
humidis et umbrosis, vel rudera in bortis aut cultis agris amat e t , at jam Rcmpbids animadvertit, erutu est difficillima :
unde per australes Indi® regiones quam latissim& dispersa non insulis tantum, sed et continenti Asia) propria esse
videtur. Radix tuberosa recens vescentibus est pemoxia, quibus adeo inflammationem cavitatis oris et ductus
intestinalis cum symptomatibus convulsivis conjunctam suscitat, hand ulla melius ratione quam adhibitis oleosis et
mucilaginosis, aut, ubi res postulare videtur, tempestivd sum to vomitorio removendam. At si diu aqua maceraveris
aut coxeris, omni noxia nature orbata radix cibo inservire poterit. Non omittendum est etiam, variam foliis atque .
adeo spatbis cum spadicibus esse magnitudinem, prout aut solum aut aline teliuris coelique proprietates eorum
incrementum magis minusve promoverint. Fortuitis qaoque causis tribuendum videtur, si folia integra, aut magis
minusve incisa fuerint, cum alia reperiantur specimina, quibus omnia integra, alia quibus plurima atque adeo
vetustiora folia semper sint incisa aut partita segmentis seepe admodum inmqualibus.
OBSERVAT 10.
Non alienum erit a proposilo nostro, si pauca hic de synonymis supra memoratis addiderimus. Huic plant® cum non raro
folia sint trilobata, atque ut jam observavit Linnæus (iSp. pi. ed. 2. p. 1369 ) magna cum A . trilobato affinitas esse videatur,
baud mirandum e s t, quod eâ re deceptus vel RompuxiArisarum Amboinicum non ad hanc speciem, sed ad A. trilobatum
retulerit. Non majori fortunâ Lik«mus citatis ex Horto Malab. N I . tab. 20 jam antea in Horto Cliff, p. 435. 3 usus est,
ut plantam americanam, longé diversam, A . suum sagittcefolium describeret, licet jam turn dubitaret, an hæc Rueedii,
e t alia Plukeneti (Phyt. tab. 149.Jig. 2 ) figura ad unam eandemque speciem referenda esset; cui dubio ita occurrit in
Sp. plant, ed. 1“. p. 9 6 6 , ut figuram Horti Malab. non amplius ad A . sagittcefolium adhibeat, sed ad A . divaricatum
referat. Hoc tarnen répugnât ingenti, quam ipse agnovit Libkæos, A . divaricati et A . trilobati affinitali, si quidem Rueedii
planta longé angustiori spatha, quam A. trilobatum, et peculiari pistillidiorum structura insignis est. Qu® cum ita sin t,
jure mihi videor posse statuere, Linnæuh hic quoque errasse, cum Nelenschenam majorem Hort. Malab. ad suum A. divaricatum
citaret, cui ipse {Flor. Zeyl.p. 155) spatham oblongam tribuit. Haud minori denique errore ad plantam nostram
citatur Draeunculus Amboinicus R ompu. V . tab. I I I . fig. 2. in Linn. Amoenit. Acad. IF . p. 131., quern similiter ileravit
Cl. H enscuel in Vitd Rumphiip. 179.
Descr. Radix sistens tuber sphæroideum, carnosum, solidum, stramineo-albicans, supra circa exortum
foliorum multis radiculis filiformibus obsessum, magnitudine nucis juglandis, infra aut hie in
latere sæpe protuberantiâ præmorsâ. Folia terna- quina fasciculata, non raro expansam manum
magnitudine æquantia, sed toties etiam ter minora, cordato-hastata, acuta aut acuminata,
pleraque ad basin in petiolum parumper producta, plana aut lobis baseos inflexis cucullata,
mistinervia, nervo medio et nervis utroque latere in lobos baseos penetrantibus ceteris crassioribus,
supra basin integra, aut ubi lobi baseos divaricati sinu magis minusve levi utrinque falcato
ascendunt non raro trifida aut trilobata, cum utrinque aut subinde uno tantum latere sinus
minus magisve profundus obliquo tractu costam intermediam versus in trat, lobis ovatis, medio
majori, lateralibus acutis aut obtusis extrorsum rotundato-gibberis, membranacea, supra opaca,
subtus pallidiora e t aliquantum nitentia. Petioli longissimi, pedis sæpe altitudinem adæquantes,
subangulato-teretes, supra ad apicem obiter canaliculati, carnosi, virescentes , subinde infernè
multis lineolis longitudinalibus fusco-purpurascentes, basi ad faciem internam vaginantes, margi-
nibus membranaceis sursum complicatis tandem confluentibus et plané evanescentibus. Scapus
solitarius, inter folia , raro iis lateralis, petiolis plerumque dimidio brevior, interdum brevissimus,
• debilis, compresso-teres, striatus, viridulus, infernè tenuior et decolor. Spatha scapo longior,
ante explicationem in corpus elongatum subuliforme arcuatè assurgens fermé convoluta, deinde
maxima parte deflexa aut patens in basi tantum sistens tubum pollicis ferè longitudinem æquantern
ventricoso-convolutum genitalia amplectentem, virescentem, in dorso subcarinatum, immersis
nervis in longitudine notatum, substantiæ foliaceæ. Spathoe pars superior sive laminaris est lato-
ovata, longissimè acuminata, apicülo revoluto terminata, membranacea, intus atro-purpuçeo-
fusca e t velutino-micans, extus obscurè purpureo-virens, cito emareida et in colorem lividum
fuscum transiens. Spadix longitudine spatham vulgo aliquantum excedit, elongato-fusiformis,
debilis : pars infima tota ferè spathae inclusa rectiuscula, attenuata, cylindracea, albida,
interruptè androgyna : pars exserta (sive appendix) ex basi crassâ ferè obliqué truncatâ
paullatim apicem versus subulata, leviter curvata, atro-purpurea, nitida, nu d a, intus spongioso-
carnosa. Anther ce copiosæ , pusillæ, coccineæ, glabræ, exiguo intervallo a basi partis exsertæ
modo descriptæ, majori a ceteris genitalibus separatæ, sessiles, conglobatæ, obtusissimæ,
subquadrangulares, duobus loculis bilateralibus secundum longitudinem bilocellatis, connectivo
crasso brevi carnoso apice vix producto imo latiusculo connatis, intensè coloratis : hi loculi
sunt sulco longitudinali déhiscentes, semibivalves, intus dissepimento striiformi ex connectivo
exeunte. Ovaria baseos per paucas series spirales disposita, numéro antheris inferiora, globoso-
ellipsoidea, mutuâ pressione in lateribus subangularia, haud raro inæquilatera, glabra ^ albida,
inprimis in vertice verruculis sive punctis quibusdam acicularibus, unilocularia, ovulo solitario,
ovoideo, extremitate inferiori funiculo umbilicali crasso fundo affixo, obliqué ascendenti.
Stigma sessile, parvum, subrotundum, plano-convexum, papillosum. Organa rudimentana
creberrima, elongata, fasciculi crassarum setarum instar ovariis superposita, subuliformia,
nonnullis nitentibus papillis adspersa, crocea, in apice flavescentia, primum arrecta, deinde
recurva. Baccoe in capitulum subglobosum congestæ, globoso- turbinatæ, grani piperis magnitudine,