EfIEMWi nSimCTWM IE ffiafn©HIE AmTOCAÄIPllÄiEipM'
causam ubivis semper maximi æstimatur aroma nucis moschalæ a noslratibus adveclum atque adeo
facillimum factu foret, in summâ systematis liberalitate, omnem exterarum nationum æmulalionem
nisi plané tollere, at certè inanem reddere. Hoc consilio culluram Myristicce frayrantis lam late
extendere oporteret, quam ipsa natura in compluribus insularum Moluccariim concessisse videCur
et simul pretium aromatum quam maximè imminuere , quibus ob majorem virtulem et pretium
vile præ aliis omnibus, quæ e regionibus longé minus iis procreandis naturâ idoneis advehuntur.
semper primæ tribuantur necesse est. Hæc autem eulturæ propagatio (1), quam intelligo, providâ
magistratuum curâ excitata et temperata, his quidem temporibus multum valeret ad consulendum
incolis insularum Moluccarum, nunc magis, quam olim, cum sibi relicti propemodum sui juris essent.
nostra auctoritate pacatis et magis inter se conjunctis. Tanto benignior ejus esset effectus, quo plurcs
earum insularum, omni mercaturâ destitutæ, potius imaginem summæ inopiæ repræsentant, quam
prosperitatis, quam iis summi numinis providentia destinasse videtur.
Ne ilia, quæ alii jam persecuti sunt, iterum repetamus, lectorem plura de modo, quo hæc arbor colitur et
fructus ejus colliguntur, scire cupientem ad Herbarium Amboinense II. pay. 14 cet. delegatum volo,
ubi Rumphios pro more suo hunc locum accuratissimè et copiosissimè tractavit. Hic etiam plures esse
Myristicearum species luculentissimè ostendit atque ila auctor accuratioris cognitionishujus plantarum
familiæ tropicæ exstitit. Verum quidem est, jam in scriptis antiquiorum naturæ scrutalorum, ut Clusii,
Bauhinorum aliorumque, hie illic reperiri vestigia, quæ probent, aliarum specierum Myristicearum
fragmenta , plerumque fructus solos , iis innotuisse ; sèd hæc non sufficiebant, ut certum de iis ferrent
judicium. Longé alia res est eorum, quæ Rümphids collegit, licet iis diu non usa fuerit Botanice systematica
et eorum etiam hodie ex parte injusta fiat applicatio. Hujus rei causa ea videtur, quod olim
crederent, multas harum specierum Myristicearum, quæ sanè non benè cognitæ essent, ad unam
duasve species reduci posse, non Suspicati, naturam in procreandis his vegetabilibus, quæ zonæ
torridæ ferè soli propriæ essent, non minorem ostendere varietatem, quam in lot aliis partibus regni
vegetabilis. Meæ enim investigationes docuerunt, hanc familiam speciebus longé ditiorem esse, quam
hue usque creditum sit, atque locum adeo singularum specierum angustioribus circurnscriptum
terminis, quam vulgo statuatur. Paucis tantummodo exceptis, patriâ gaudent Indiâ Orientali,
præsertim insulis illis Archipelagi Malaici et Moluccensis, naturæ beneficiis abundantibus, in quibus et
solum vulcanicum et solis tropici fervidus æstus vegetationem earum mirum in modum fovet et
promovet. Hic autem Myristiceoe calore delectantur æquabiliter temperato, qui loçis humilibus magis
quam elevatis proprius esse solet, in quibus inter alias arbores altiores iisque et a vento vehementiori
et a nimiâ luce defensæ luxuriari soient. Hæc omnia regioni plantarum luxuriosissimæ, quam jam
supra descripsi, Artocarpearum scilicet, inprimis propria sunt. In hac præsertim illæ arbores Euphor-
biaceis consociatæ inveniuntur, cui adeo familiæ eas quod ad characterem fructificationis maximè
affines esse censeo, quo etiam ad Menispermeas, nec vero habitu, accedunt : hic enim mirum in
modum cum Laurinearum, et magis etiam cum Annonacearum habitu'congruit, ut facilè qüasdam
species non florentes cum alterutrâ harum familiarum confundas. Unam harum arborum, Myristicam
(Knema) ylaucam meam, a Viro ingeniosissimo P aïen in Tab. 38 depiclam habemus, quæ nemus
intactum e regione Artocarpearum ad naturam exprèssum exhibet. Quo melius autem illam plantarum
regionem Indicam vegetatione luxuriosissimâ insignem illustrarem, locum elegi ex interiori
Java, cujus agrestis natura et physica soli indoles spectatoris auimum vehemehtius movet nec facilè e
(1) Quædara præterca sunt res, quæ, nostris utique temporibus, liberiorem horum aromatum culturam faciant neces-
sariam. Tenendum enim est, cuncta plantaria insularum Bandanarum in septa quædara esse divisa, quæ singula hominibus
privatis, idcirco Parkeniors vocatis ( a voce Belgica Park, quæ septum significat), eâ lege colenda conceduntur,' ut omnes
fructus, certo pretio constituto, in horrea publica tradant. Societas Indies olim vicissim in se receperat, ut his villicis
omnes servos, qui ad plantaria rite tuenda et nuces moschatas colligendas requirerentur, præberel. Horum autem servorum,
impensis villicorum viventium, cum victus insalubritate, qui vulgo farina Sago vilissimâ, quæ ab orâ Ceramensi advehitur,
et carne tesludinum constat, turn coeli pestilentiâ, longé plures quotannis moriuntur, quam nascuntur. Itaque facilè
intelligitur, haric jam culturam, mercaturâ venaliciâ a nobis àboletâ, manuum defectu negligi et, nisi ei prospiciatur, ad
exitium ruere. Huic vero malo duplici tantum via occurri posse censeo; alterâ, u t, quemadmodum supra diximus, liberior
publicè concedatur cultura ; alterâ, ut cum regulis Indicis nobis amicis, vel'uti oræ Ceramensis vel insulæ Celebes, pacta
ineamus, quibus se obstringant, ut partem subditorum huic eulturæ in insulis Bandanis perpetuara dare operam jubeant j
qpo facto omne nomen servile in illis aboleri fas esset.