Habit. Gum prioribus in sylvis intactis circa montes ignivomos Javæ o ccid en tal, veluti Salak, Gedé, Patuha, aliosquc,
multiflorens. A F r. imbricatd non solum spadicibus femineis cylindraceis recedit, sed praesertim basibus foliorum
amplexantibus, non ut in illâ persistentibus, verum commorienlibus, quo fit, ut folia hoc quidem statu forma gaudeant
magis lineari-lanceolatâ. Fr. scandentis Gaud. satis simili, sed substantiae rigidiöris. Huic, quæ non solum in Timor,
sed etiam in orâ Guinea Nova, in sylvis ad radices montium altiorum Javæ, et vel in nemoribus parvce insulae
Nuta-Kambangan occurrit, non minus est affinis, sed florens facillimè dignoscitur. F r . scandentis enim squamæ
floriferæ longé minus sunt petaloideæ, haud ita incrassaloe, subin de tantum folia mutilata effingentes, et spadices
longé pedunculati ovoideo-globosi ac multo minores. Specimina F r. scandentis ab Hortulano Zippelids in orâ Guinea
Nova collectæ a Timorensibus Javanisque foliorum brevitate ac rigidilate majori distinguuntur : eorura vero, quæ
ex Nusa-Kumlangan attuli, sunt elongato-linearia et omnino membranacea.
D escr. Caudex fruticosus, elongatus, debilis, scandens, pollicis crassitudine, cylindricus, annulatus.
Rami sparsi, sæpè furcati, densè foliosi, lignosi, pleni. Folia spirealia, sessilia, imâ dilatator
araplexicaulia, marginibus hie cito sphacelato- commorientibus, supernè patentia, 5 -6 poll,
longa, 5-f poll, lata, substantiæ membranosæ satis rigidæ, marginibus subrevolutis ferè ad apicem
usque subintegerrimis, apice vero carinato rigidiori tarn lateribus quam dorso circa costam
argutam spinuloso-denticulato : folia inferiora ramulorum sæpè admodum sunt approximata ac
magnitudine decrescentia. Inflorescentia terminalis, primo adspectu quarundam Magnoliamm
simillima, spadicea, spathis bracteæformibus lato-ovatis concavis crassis lutescentibus deciduis
involucrata, quarum exteriores steriles apice carinato virescenti sunt obsolëtè denticulatæ,
interiores autem longé crassiores magis magisque decrescentes et obtusiores ex axillis spadicem
rectum emittunt. Spadices feminei, quorum terni quinive talem inflorescentiam constituunt,
pedunculis brevibus semiteretibus aut trigonis suffulti, 1-1 poll, longi, cylindracei, obtusi,
pallidè virescêntes, pistillis nudis imâ interdum cohærentibus densissimè tecti. Flores feminei :
(quos solos vidi) plerumque tetra-aut tri-, rarissimè di- aut penta-gyni. Ovaria elongato-ovoidea,
sublaterata, ad apicem stigmatibus obtusissimis coronata et pro horum numéro totidem oophoris
parietalibus prædita. Ovula circa oophora striata costæ instar prominentia subbiserialia, elongato-
ellipsoidea, anatropa, ascendentia, funiculo umbilicali brevissimo stipata. Stigma (sive potius
stigmata in apice ovarii in orbem consociata) disciforme, periodo evolutionis peractä polymorphum :
initio umbilicatum, in centro aliquot tuberculis parvis approximatis præditum, deinde pro
numéro tuberculorum 3- aut 4 -, rarissimè 2- aut 5-coccum, tandem tuberculis magis dilatatis
et a se invicem secedentibus orbiculari-convexum ac radiatum.
4 . FREYCINETIA INSIGNIS. Tab. 42.
Fr. caudice scandente, foliis longissimis linearibus acuminatissimis (rigidis) imâ basi
apiceque spinuloso-denticulatis, spadicibus terminalibus bréviter pedunculatis, femineis
(ternis aut quinis) cylindraceis, ovariis di- trigynis.
H abit. In sylvis intactis altioribus Javæ, veluti in cacumine montium Pulassarie, Salak, Gedé, Burangrang, Tankuwang-
Prahu, aliorum..F r . radicanti Gadd. profecto quam maximè affinis est, sed ab illâ foliis longissimis rigidis differre
videtur. Speciem, huic itidem proximè accedentem sed fructificatione orbam, in Gained Novd indagavit divus Zippelids
, quam Fr. marginatam nominare libet : caudj.ce scandente radicante, foliis longissimis linearibus acuminatissimis
rigidis supra medium apiceque spinuloso-denticulatis. Hæc ab altera differt foliis angustioribus ad margines per totam
ferè longitudinem spinulosis, quorum bases dilatato-amplexantes colore rnbro-fuscescenti gaudent.
Descr. Caudex fruticosus, crassitie brachii infantis, altissimè scandens, cylindraceus, obliqué annulatus,
in ramos subfastigiatos cernuos foliosos substantiae solidæ carnoso-fibrosæ solutus. F oha
approximato-spiralia, basibus dilatato-membranosis mutuo sese amplectentibus, 2 -4 ped. longa,
1 -1 i poil, la ta , supernè patentissima et plana, costâ subtus tantum apicem versus, marginibus ad
basin apicemque spinulosis, coriaceis, rigidis, terminalia,subinflorescentiä longitudine decrescentia
et ad basin, ubi intensè purpurea sunt et carnescentia, magis dilatata. Inflorescentia terminalis,
pulcerrima, constat tribus vel quinque spadicibus strictis, inæquilongis, viridibus, squamis peta-
loideis lato-ovatis primum arctè imbricatis deinde patentibus involucratis, appendicibus (squamis
floralibus rudimentariis) aliquot difformibus angustis carnosis immistis. Squamæ interiores sunt
minores sed multo crassiores, albidæ, fornicatæ, integerrimæ, quarum nonnullæ sursum in apicem
incrassatum anticè sulcatum dorso gibberum erectum atténuatæ : aliæ triangulari-ovatæ, acurni-
natæ, pallidè roseæ, infernè concavæ, sursum patentes; exteriores majores, purpureæ, apicibus
virescentes ac passim denticulatæ sensim in folia caudicina abeunt. Spadices feminei : poil,
longi, pollicem crassi, pedunculis semipollicaribus deinde accrescentibus subinde aliquantum
scabridis semiteretibus albidis carnosis insidentes. Flores feminei : confertissimi, quovis pistillo
ternis quaternisve staminodiis sterilibus minutis cincto, quorum filamenta subulata basi unita
antheras apice extrorsum adnatas oblongo-cordatas gerunt. Ovaria, quamdiu minus sunt evoluta,
prismatica, apice truncato stigmate disciformi, ad marginem lævigato, in centro bi- aut tri-
poroso, minutissimè papilloso obtecta, deinde apice in collum satis elongatum subacietatum
attenuata, cujus stigma terminale didymum aut ternatum modo est umbilicatum, modo tuberculatum
, aut subinde discum sistit margine incrassato utrinque axem versus inflexo : continent
2-3 oophora longitudinalia, parietalia, quibus ovula minuta elongato-ellipsoidea anatropa ope
funiculorum umbilicalium brévium subbiseriatim sunt annexa. Spadices fructiferi elongato-
ellipsoidei, baccis densissimè aggregatis elongatis obconicis lateratis pulpâ succulentâ fartis confor-
mati. Semina in spermophoris gelatinosis multi-lateralia, cylindrica , utrinque obtusiuscula,
rectiuscula aut obiter tantum curvata, longitudinaliter striata, funiculo umbilicali brevissimo
prædita, cujus appendix, costæ instar, ad ventrem usque ad extremitatem superiorem ascendit,
ubi chalaza colore fusciori cuticulæ fit conspicua.
5. FREYCINETIA a n g u s t ifo l ia . tab. 43.
Fr. caudice scandente, foliis elongatis angusto-linearibus acuminatissimis apice spinu-
loso-denticulatis, spadicibus terminalibus breviter peduncülatis, masculis femineis que
cylindricis, ovariis trigynis.
H abit. In sylvis uvidis regionum montanarum satis frequens in Java occidentali, ubi semper ferè florens reperitur, veluti
in montosis Seribu, Salak, Pangeraiighu, cet. Plantæ a Rdhphio Herb. Amb. F I . p. 21. tab. 8.Jig. 2. descriptæ, quæ
ad hoece genus referenda est, proximè accedit, sed eo distinguitur, quod folia ad marginem non totâ longitudine, sed
summo tantum apice sunt denticulata, et spadices minus longé pedunculati. Planta Rumphiana in Java quoque, licet
multo rarius, occurrere videtur ; etenim in radicibus montis Salak specimina sterilia collegi, quorum folia prorsus
talia sunt, qualia l. c. Herb. Amb. depicta. Ita quidem definiri posset: F r. Grauihba caudice scandente radicante,
foliis angusto-linearibus acuminatisssimis margine totâ longitudine spinuloso-denticulatis, spadicibus terminalibus longe
pedunculatis, femineis elongato-cylindricis. Carex arborea Rumph. I. ‘c.
D escr. Caudex altè scandens, furcato-ramosus, basi crassitie digiti infantis, ut rami teres, annulatus,
substantiæ fibrosæ. Folia in apicibus ramorum plerumque nutantibus subspiraliter disposita,
5 sed sæpius 1 pedem longa, circiter {poil, lata, patentia aut partira reclinata, graminea,
imâ dilatato-amplexicaulia, ad apicem elongatum acuminatissimum dorso et margine spinulosa,
membranacea, supra nitidiuscula, infra in glaucum colorem vergentia, marginibus basium
amplexantium cito emorientibus, dum a caulibus sejungunlur substantiæ membranaceæ tenuis-
simæ. Spadices dioeci, bini quaternive terminales, foliis bracteæformibus cincti, cum pedunculo
brevi compresso-tereti carnoso vix pollicares, recti, masculi femineis tenuiores ac paulo elonga-
tiores. Folia ista bracteoeformia {s. spathæ numéro 5 -7 ) primum densissimè imbricata, deinde
patentia, substantiæ crassæ subcarnosæ, utrinque lutescentia, navicularia, glabra, odorem gratum
sed acrem, florum Michelioe tjampakka similem, spargentia, quorum singula interiora minora
ovato-oblonga ex axillâ spadicem pusillum exserunt, exteriora vero majora lato-ovata sterilia sunt
et cuspide longâ viridi triedrâ perinde ac folium spinuloso-denticulatâ terminantur. Spadices
masculi coloris alutacei, staminibus creberrimis Iiberis obsessi. Filamenta brevissima, crassa,
carnosa. Antheroe pallidè stramineæ, didymæ, ellipsoideæ, obtusè quadrangulares, biloculares,
loculis connectivo centrali adnatis, oppositis, parallelis, sulco longitudinali déhiscentes. Pollen
ellipsoideo-globosum, plicâ centrali excavatum : ejus membrana externa pallida est, pellucida,