VI.
COLLECTANEA AD MONOGRAPHIAM AROIDEARUM, PRÆCIPUE AD
MELIOREM GENERÜM INDICORUM COGNITIONEM.
Copiosior de Aroideis Commentatio jam a longo inde tempore erat parata, quæ typis describeretur,
cujus nunc partem, paucis mutatis, in lucem edere constitui. Hæc autem, quæ mutanda existimavi,
tantummodo ad nomina prius a me recepta, ad Synonyma corrigenda, denique ad genera et species,
quæ nuper innotuetunt, addenda pertinent, neque sanè mihi principia, quæ in ejusmodi Monographiâ
scribendâ fueram secutus * abnegare necesse fuit. Jam in Indiâ scilicet admonitus egregio opusculo
immortalis Richard « Observations sur quelques genres de la famille des Aroidées, » quod Künth
redegerat et Tomo IV operis, cui titulus : « Mémoires du Muséum d’histoire naturelle, Paris. 1818.
» p . 427. » inseruerat, et meis ipse observationibus inductus, hujus familiæ secundum Organisationen!
organorum fructificationis, habitu simul ritè perspecto, reformandæ necessitatem probè intellexeram.
Hæc certè mihi in elaborandis Aroideis, quas in Indiâ orientali investigabam, semper ante oculos fuere
principia, quæ mox ad ceteras aliarum regionum proprias, utpote arctissimè cum illis conjunctas,
applicare cogebar. Hæc autem molientem ita me perculit generüm multitudo, quæ secundum hanc
normam s tatuenda foret, ut laborem meum tum quidem nondum di vulgare satius putarem, sed ilium
Aroideis aut in caldariis cultis, aut in Herbariis servatis, accuratius examinandis, porro pensitare ,
augere et corrigere statuerem. Interea gratissimum mihi accidit, quod libri çxinde de hoc argumento
editi principia ilia formandis Aroidearum generibus jamdudum a me constituta probare ac confirmare
videntur. In his præcipuè Schottiani excellunt, qui tarnen scriptis continentur, quæ, cum summâ meâ
molestiâ, per tongum tempus mihi parare nequiveram, donee anno superiori Méletemata bota/nica
auct. Schott et Endlicher Fase. I , opus non minus egregium quam rarum, quo Synopsis omnium
generum Aroideamm continetur, humanitate Illustrissimi Auctoris Endlicher accepi, cujus in me
menti Viro Celeberrimo hic publicè ago gratias. Facile est intellectu, non idem fore studiosorum
scientiæ amabilis de hac Synopsi generum Aroideamm judicium : qui enim has plantas extends
tantummodo characteribus, qui solam spathæ spadicisque formam florumque dispositionem spectant,
determinates velint, omne libro abnegent pretium et inutile auctoris novandi studium redarguant,
necesse est; qui vero his etiam vegetabilibus cognoscendis solam inflorescentiæ formam non sufficere
existiment, sed ipsam organisationem partium fructificationis longé majoris ad hoc momenti censeant,
eruditum Schottii laborem benevolentius dijudicabunt ac diligentiori examine magis magisque
præstantiam ejus perspicient, cum hasce plantas secundum characteres ab organis fructificationis
desumtos in genera optimè naturæ congruentia ordinatas viderint. His, qui ita censeant, ut assentiar,
facit convictio iteratis investigationibus subnixa. Etenim si eadem ilia principia, quæ Richard et Kunth
in Commentatione supra memoratâ ut nova quædam Aroideamm genera instituèrent induxerunt
et quibus turn nemo adversatus est, comprobantur ac ritè æstimantur, totam hujus tantæ familiæ
conversionem hinc necessario consequi existimo.
s
M i
ill