36
OBSERVATIO I.
Primo inventori tribuendum videtur, ut nomen ab Hookero inditum ceteris omnibus præferamus, ‘idque eo magis, quod
examen a me institutum exemplorum a Wallicbio repertorum ostendit, Cinnamomum nitidum Nees ab Esenb. ( Lauruni
nitidam R oxb.) non specificè differre a C. Zeylanico, sed révéra congruere cum specimiuibus arboris cinnamomiferæ
Zeylanic® vulgaris, qu® solo natali erepta at que ooelo peregrino exposita, inprimis cum hominum cura excolitur, eas
paulatim subit mutationes in forma foliorura atque adeo in inflorescentiâ ipsâ, ut sæpe- diffîcili admodum negotio
dignosci possit. Ejusmodi specimina, illis, quæ Præses 111. Nees ab Esenbeck tanquam C. nitidum descripsit, plané similia
ex gr. etiam berbario venali Sieberi nomine Lauri Cassioe ex Martinicâ continentur; neque minus cum illis congruunt
exempla compluria C. Zeylanici culti ex aliis regionibus, v. c. ex Isle de France et Bourbon, Sumatra et Java. Quin
ipsum nomen Coolit-manes (rectius Culit-mdnis, ex Culit, cortex sive integumentum, et mânis, dulcis, jucundus, gratus),
a Marsden (History of Sumatra, p . 156) proditum, aliquo modo inservire potest, ut probetur C. nitidum Nees ab
Esenbeck non diversum esse a C. Zeylanico : Malaii enim corticem cinnamomi zeylanici Culit- sive Kaju- (quod lignum
significat) mânis, ipsam vero arborem Pohon Kaju- (sive Culit-) mânis appellant.
OBSERVATIO II.
Quemadmodum C. Zeylanicum pro statione et naturà soli, in quo crescit, forma foliorum et inflorescentiâ admodum
diversum est et peculiaris locorum natura vix credibilem vim habet ad proprietates corticis ejus immutandas, idem in
C. nitido Hoox. conspicitur, ita ut de eo vix quædam satis certa tradi posse videantur. Cortex ejus est tenuis, lævis,
nigro-fuscus, manducatus admodum mucilaginosus, subamarus, ac magis minusve saporis et odoris grati, caryopbyllacei,
subinde magis camplioracei, nunquam vero, ne in Indicis quidem foris, venalis prostat; unde equidem viri amicissimi
Fr. Nees ab Esenbeck sententiam amplecti nequeo, quasi ab hac etiam arbore Cortex Culilàwan colligatur, quocum
externâ specie ne minimum quidem similitudinem refert. Ceterum ad hune corticem spectant verba sequentia R umpiiii
Herb. A nib. I I . p. 68 : « In Jayæ montibus Culitlawan quoque crescit, sed ejus cortex est tennis ac mucosus, unde non
» æstimatur. »
Folia hujus arboris novella et magis pellucida manducata omni ferè sapore et odore carent : adultiora vero adhuc
hodie ob gratum admodum neque tarnen nimium aroma ab indigenis Javanis in parandâ theæ infusione adhibentur.
Crebro itaque reperiuntur foliis Indi sive Tamalapatra aut Malabathri, quæ olim apud nos in usu fuerunt, immista :
quin, si meis investigationibus fidem habere licet, hæc raajorem partem ab istâ arbore colliguntur. Ârgumento est
Herbarium annis 1578 usque ad 1575 a L. Radwolff in peregrinatione per Orientem collectum (1), in cujus tabulà N° 69
inscriplâ complura folia Malabathri, quorum nonnulla procul dubio ad C. niiidum Hook, pertinent, agglutinata sunt,
quæ R adwolff in foro sive Bazar urbis Aleppo nactus erat ; arbores autem, unde collecta fuerant, nunquam ipse
conspexerat, ut jam minor eorumpræ ceteris hujus collectionis plantis integritas indicare videtur. Hæc ejus animadversio
juxta scripta est : « Folia Tamalapatra cum suo ramusculo. PF eiche blotter die Indianer zu masticiren sehr im gebrauch
» haben'. » (Quæ folia Indi masticare vulgo soient.) — Hæc folia et fragmentum ramuli, cui unum eorum insidet, licet
seculis amplius duobus et dimidio servata, si triturentur eodem adhuc sapore et odore grato gaudent, quo C. nitidum
Hook, distioguitur, quique potius, licet minori gradu et cum quodam camphoræ sapore , ad nuces Myristicoe moschatoe,
quam ad Caryophyllos aromaticos accedit. Reliqua folia, quæ in Herbario Rauwolffiano in eâdem tabulà nomine foliorum
Tamalapatra insigniuntur, ad aliam profecto et, ut ego quidem existimo, adhuc incognitam Cinnamomi speciem (2)
sunt referenda, quam propterea nomine C. Radwolffii distinguendam censeo. Hæc a foliis C. n ilidiHook, non magnitudine
solum, sed insuper acumine multo magis elongato, basi subinæquilateratâ, ac inprimis distributione nervorum
distinguuntur. Horum enim nervi laterales reticulatione distinctiore subarcuatâ conjuncti hic supernè in acumine
elongato evanescunt, ubi cum paucis venis e nervo medio exorientibus angulo subrecto .adscendentibus anastomosant.
Folium ejusmodi, Rauwoljjianum magnitudine longé superans, utpote pedem circiter longum et quatuor pollices latum, in
urbe patrià Brunsvicensi mecum communicavit vir Cl. Dr. W iegmann, in cujus herbario nomine Lauri Cassia militabat.
Sunt porro hæc folia coriacea, supra nitida, subtus cæsio-viridula, statu siccato ejusdem feré coloris ac C. nitidum Hook.
licet paulo pallidiora, triturata eundem odorem aromaticum sed leviorem spargentia. A. C. paucifloro Nees ab Esenbeck ,
(1) De bis plantis a Rauwolff e regionibus orientalibus adductis J. F. Gronovius anno 1755 Floram orientalem elaboravit. Ejusdem etiam
plantas inde'ab anno 1560 in Europa collectas Leidæ babemus. Hoc Herbarium, quo nullum antiquius ostendi posse videtur, simul est documento,
nomina trivialia baudquaquam primum ab immortali Linhæo in Botanicam inducta, sed jam illis temporibus, nisi primus iis usus fuerit ipse
Ravwolff, usitata fuisse. Hoc singulæ ferè plantæ prions illius Herbarii numeris percurrentibus inscriptoe probant, oujus rei bio pauca exempla
afferre sufficiat. Sic. v. c. plantæ agglutinât® n» 2, in paginâ sinistrorsum opposità nomen inscriptum est : • Jaoohoea marina » et Synonyma
addita : Arthemisia marina et Cineraria. Planta sequens n° 3 hic dicitur Slcechas oitrina addito synonymo Amarant h us Icelus; n° 4 Boloslium
Monspoliense cum synonymo Planlago anguetifolia albida, cet.
(2) Cinnamomum Mamoolfd, Tàb. 9. Fig. 4-6 : foliis ovato-aut elliplico - oblongis longé aouminatis basi subinoequali-acutiusoulis brevitor
triplinerviis subarcualo-reticulatis glabris, nervis lateralibus costâque medià apice venuloso-subromificatis.
Habit. Procul dubio etiam in quibusdam Asiæ tropica; regionibus, in quibus C. nitidum Book, gignitur : utriusque enim spocici folia commista
ad quod luuc species accedit, costa mod» suporno vennlosA, a C. altifloro (oujos in. Tab. M. Fig. 3 ramulo. cxiguus
florens secundum exemplaria V. Cl. Wallice adumbratus est.) Ejusdem auctoris foliorum magnitudine et acumino
elongation distinguitur. Hujus C. Rammljii yarietatom foliis minoribus in Zeplanid reperit Tassssso et exemplum
ejus sterile cum Hoorruva nostro commumcavit, quod nuno in Herbario V. III. Ds Lesser? servatur. Perbibet autem
TaER.ua, hunc esse Uurum Cassia,u (yid. r.rlmni.limj.n van U t Zcmwsch GsnaatscUp, XII. ,. p . »021 quem
Zeylanenses Dawul-Curundu {Daul-Curahdu. sive Dawel-Ccronie) nuncupant. Quod si ita est, nullum est dubimn, lioc
nomen barbarum in Zeylama non diversis plantis tribui : diligens enim plant® Thunbergianas comparatio cum foliis
Dawel-Coronde in Act. Cats. Nat. Cur. Fol. I ostendit, alteram, quemadmodum supra memoravi, varietatem esse
C.Rauwolffti, alteram illam in Act. C<ss. Nat. Cur. ab alio Laurincarum geuere esse oriundam. Do rariotatc isti hmo
animadvertere sufficiat: IUiuii Ultimi compresso-tetragoni, perinde ac supremi petioli pube brevissima scabridi. Folia
ovato-oblonga, 8-4 poll. Ionga, circiter i i aut aliquanto amplius lata, oblusiusould acuminata, basi imequali-acutinscula
aut suboblique-rotundata, breyissimd triplineryia, in pagiua dorsali prmcipui ad margines nerycrum appresso-pubera
venulisquo tencrnmis subreticulata, costs media ad apicem cum nervis lateralibus subramiflcatS. Substantia colore et
aromate h®c accurate cum Herbarii Rauwolfßi foliis congruunt.
Postquam vero usus foliorum Malabathri magis invaluit et in Europa quoque hoc medicamentum aliquamdiu inter
usitatissima haberi coeptum est, paulatim hoc nomine complurium aliarum specierum Cinnamomi folia ex India orientali a
mercatoribus advecta fuere : quod eo minus mirandum est, si et copiam vegetabilium hujus generis , qua longinqu® ill®
regiones abundant, spectes, et ingentem foliatur® similitudinem, qua species inter se divers® vix nisi oculis exercitalis
dignoscuntur. 111. Pr®ses Nebs ab Esenbeck censet (Regensburg Rot. Zeit. 1831, N° 34, p. 596) angustiorem speciem
foliorum Malabathri offic. a C. Tamala et C. albifloro oriundos esse, latiorem a C. eucalyptoide (C. nitido Hook.) admistis
foliis C. obtusifolii, C. inertis et C. pauciflori, inter qu® frater ejus Fr. Nees ab Esenbeck (Nees von Esenb. und E bermaier
Med.-Pharm. Bot.p. 427) deprehendere sibi visus est folia C. Zeylanici, ®tate, ut ait, aromate suo orbata (1).
Cummihi omnes species modo enumerat® ex exemplis genuinis, qu® coilectione Cl. Wallice conlinentur, not® sint
for lasse non a re alienum erit, summam investigation um mearum de foliis illis Malabathri olim officinalibus hie paucis
exponere. Etenim disciplin® botanic® non nisi prodesse poterit, si tale argumentum, quod prius quam splendida ilia
inquisitio amicorum meorum Nees ab Esenbeck de eo paucis ante annis edita fuerat, tenebris pressum latebat, ab aliis
quoque illustratur.
Ante jam exposui, folia ista herbarii Radwolffiani partim ad C. nitidum Hook. (C. eucalyptoides Nees ab Esenb.), partim
ad C. R adwolffii meum esse referenda. Sed nonnulla etiam inter ilia folia Malabateri, qu® a Burmanno majors (2) et
unum inter ilia, qu® a Van Roten (8) collecta habemus, a C. nitido Hook, oriunda sunt. Eandem ex parte originem pr®
se ferebant folia Malathri, qu® pharmacopola Haganus Mond examinanda mihi pr®buit: horum alia sunt varielalis
oblongifolia C. nitidi, alia C. Rauwolffii, qu®dam denique alius speciei Cinnamomi, qu® ad folia C. Tamala Nees ab
Esenb. proxime accedunt. Ejusdem speciei nonnulla ex herbariis a Seba et Van Roten collectis in manibus habeo, qu®
cuncta jam forma oblongiori, colore livido-ochraceo, fragilitate majori, et omnis fere aromatis, quod valde debile est
et laurino-cinnamomeum, defectu, ab uträque specie priori differre nulli non perspicuum est. Quemadmodum de iis
animadvertit T an Roten, species, ad quam referenda sunt, e s t: « Pluk. Almag. p. 89. Cassia Cinamomea, strictiori
k folio, ignobilior, cujus folium est Malabathrum s. Tamalapalrum angustifolium in oflicinis frequens, » quod Nees ad
C. Tamala retulit. Attamen si paginam eorum dorsalem cum foliis hujusce speciei conferas, venulis transversalibus
subarcuatis multo simplicioribus, qu® in C. Tamala (cf. in Tab. 14. Fig. 8-4 adumbrationem aliquot foliorum hujus
speciei e coilectione Walliceii. ) reticulum satis densum licet non admodum conspicuum connectunt, facile ea
distingui posse reperies. Hoc ipso reticulationis charactere differunt a variolate ß angust/folid Roxb. ( Far. Cassid
Nees ab Esenb.) C. Zeylanici.- neque etiam in iis tener ille nervulus deprehenditur, qu® in plerisque foliis arboris
cinnamomifer® zeylanic® ejusque varietatum juxta basin aut utrinque ex ipsis nervis lateralibus exoritur. Nulla hujus
generis est species nobis nota, ad quam ea satis certo referre audeam, itaque h®c folia peculiari speciei tribuenda esse
censeo, quam ob colorem, quo superior eorum pagina siccando tingitur, C. ochraceum (4) appellavi. Accedit ad
C. Tamala et C. albiflorum Nees ab Esenb., in quibus tarnen nervi ad basin foliorum altius sunt unita, et C. quidem
albiflori nervus medius insuper sub acumine est venosus.
Neque C. Tamala aut C. albiflori aut C. pauciflori, nec C. obtusifolii Nees ab Esenb. folia inter folia Malabathri off. a
me examinata reperi, sed contra vestigium C. mei inertis, ad quod folium ex herbario a Van Roten relicto referendum
(1) Ipsa liajc verba faciunt, ut suspioer, amicum meum hoc looo in errorem incidisse et folia, qu® ab arbore cinnamomiferd zeylanici
oriunda putavit, divers® esse speciei, fortasse C. ochracei aut C. inerfis. Etenim folia C. Zeylanici diutissimè sorvata vix aut ne vix quidem
aliquid aromatis sui grati dulciter cinnamomei amittunt, id quod exempla, qu® in manibus habeo, ante bos centum quinquaginta an nos a
P. Ifsu.M.vNNo in Zeylanift colleota quam disertissimè confirmant.
- (2) Quibus manu ejus proprift adscriptum e s t: « Kaneel. », deinde manu mihi incognitó additum : « Laurus Cinnamomum, . et infra h®o
(3) Cui ipse folio adscripsit sequontia : « Foliub Malabatiuium offic. Laurus folüs ovato-oblongis trinerviis, basi nervös unientibus. Linn. fl.
Ceyl. 145. Mat. Med. 190. var. ß. Katou-Karva Rheed. Mal. Y. t. LI1I. p. 105..
(4) C. omiracru», Tab. 10. Fig. 2, 3 e t4: foliis lanceolatis oblongisve utrinque attenuatis tri- aut brevissimè triplinerviis subaveniis glabris,
Cassia Cinnamobba , sliiotiori folio, ignobilior, eet. Pluk. AImag. p. 89.
Habit, in tropicis Asi® rogionibus, unde olim folia ejus ad usum medicum latè advectq fuerunt.
IO
1
J