atque universo habitu, tum proprietatibus internis, inter se esse analogiam, nemo infitiabitur, ut
varietates eiusdem mercis, quae in foris prostant, haud raro a solo discrimine specifico plantarum,
unde colliguntur, pendere soleant. Quod si per temporis spatium experientiä melius edocti sumus,
minimi tarnen est credendum, quod plerique auctores pharmacologi prae se ferunt, omnes jam notas
esse plantas, unde ea aromata percipiuntur, beet baec a remotissimis inde temporibus ex India
advehantur. Hujus rei yeritatem ostendendi tarn hoc loco, quam in alio deinceps commentario, mihi
non deerit occasio : nunc yero imaginem generis Cinnamomi, quod majori parte regiones Asiae
tropicas, licet partim quoque extra tropicos sitas, incobt, paucis verbis exprimere sufficiat. Complectitur
hoc genus frutices atque arbores, quarum cortici et ex parte etiam fobis omnium fere: specierum
sapor aromaticus.gratus, calefaciens, nonnunquam adeo, acer est, et odor cinnamomeus aut caryophyl-
leus, subinde mixtus aut mere camphoreus. Folia nervosa, saepe subopposita. Gemm# foliiferae, sub-
nudae aut squamatae. Inflorescentia constat cymis nudis, pauci- aut multifloris, simplicibus aut
ramosis, axillaribus aut crebro in paniculam terminalem dispositis, floribus polygamo-dioecis s. poly-
gamo-androgynis. Licet enim in omnibus floribus et pistillum uniovulatum et stamina perfecta
occurrant, tarnen in unä tantummodo stirpe sunt fructiferi, in altera ejusdem speciei (in his centra-
bbus subinde cymarum floribus exceptis) steriles : flores etiam steriles sunt minores, et in fertibbus
aliquot subinde antherae abortu evanescunt, nisi eorum aut staminodiorum numerus decrescit.
Perianthium 6-, raro 4- aut 8-fidum, laciniis ex toto vel ex parte a tubo deciduis, rarius persistentibus.
Stamina perfecta 9 (raro pauciora aut plura, prout perianthium est quadri- aut octofidum), quorum
tria interiora corpuscubs binis glandubformibus supra basin stipata, staminodiis totidem in serie
magis interna positis alternantia. Anther# quadrilocellalee (seriei intern# passim biloculares), staminum
exteriorum lacinbs perianthii oppositorum antice, interiorum postice sive ad margines valvulis adscen-
dentibus dehiscentes. Ovarium tubo perianthii substantiae crassioris insidens, uniloculatum, ovulo
sobtario breviter funiculato in apice loculi sublaterabter affixo anatropo. Stylus simplex. Stigma
obtusum s. discoideum, subinde sublobatum aut ad marginem radiato-tricuspis. Bacca monosperma,
basi perianthii cupubformi-incrassata sexfida aut truncato-integerrimä suffulta. — Non fugiet bene-
volum Lectorem, characterem generis Cinnamomi latius a me extendi, quam aViro 111., Academiae
Caesareae Praeside, Nees ab Esenbeck , in opere egregio de Laurineis Wallichianis circumscriptum est.
Genus enim ejus Camphora a me tanquam sectio generis Cinnamomi refertur, cui, nisi apparatus
fructificationrs plane sit similis, characteribus certie nimis exiguis illud nititur discrimen, quam ut
propterea generum numerus augeatur. Neque tarnen infltias ibo, plerasque plantas, quae ad Sectionem
Camphorearum referuntur, physiognomia aliquantum a ceteris diversä gaudere, inprimis ob' gemmas
dense squamatas (quarum rudimenta exigua et in Cinnamomis genuinis compluribus occurrunt);
cujus rei causam hanc esse suspicor, quod hae plant# temperatae aut extra tropicos, aut intra eos
nonnisi in altis montibus inveniuntur, illae autem zonae torridae sunt propriae et ccelo gaudent
cabdiore. Natura aromatis impellor, ut genus Cinnamomum in tres dividam sectiones, nempe :
1) quarum cortex et folia odore gaudent dulci cinnamomeo (Cinnamomea.). 2) Quarum aroma
jam acrius est el odore magis minusve Caryophylli aromatici simile, saepe mixtura camphoratä
admodum praevalente ( Caryophyllea.). 3) Denique quae aromate mere camphoreo insigniuntur
(Camphorea.'). — Ex his quae secundae sunt sectionis jam accuratius investigabimus.
1. CINNAMOMUM CULILAWAN BL. (haud Nees ab Esenb.) Tab. 9. Fig. 1. et Tab. 10. Fig. 1.
C. foliis ovato-lanceolatove-oblongis argute acuminatis basi acutiusculis triplinerviis
glabris subtus obsoletè reticulatis, neryis lateralibus ad apicem eyanescentibus, racemis
compositis (autpotius cymis trichotomis) terminalibus axillaribusye paucifloris, laciniis
perianthii sub apice deciduis. Bl. Bydr. F lor. Ned. Ind. p . £>71. jgjlF. G. Hayne Arzneyk.
Gew. V ol. X I I . tab. 24. b. fo lia . — Bl. in Tijdschr. N at. Gesch. I. p. 62.
Ccelit-la/wcm-boom Valent. Beschr. Amb. I I I . p. 21 0 . fig. N° XXXVII.
Culitla/wan give Cortex Caryophylloides albug Rumph. Amb. II. p. 6 5 , 66. tab. X IV (except, inflo-
rescênt.).
Laurus foliis oppositie triplinerviis Linn. Mat. med. (ed. Sehr.)/?. 108. —Mantiss. 237.
Laurus Culilaban Linn. sp. 530. — Houttuyn. Nat. Hist. vol. I I. Pars II. p. 3 4 4 .— Willd. Sp.
pi. I I. p. 47 8 . 4 . — Spr. Syst. Veg. II. p. 265. 2.
Laurus Cassia vor. Culilaban Lam. Ene. Bot. I I I . p. 4 4 4 .— Pers. Syn. I. p. 44 8 . 2.
Laurus Culilawang Nees ab Esenb. fr. Disp. de Cinnam. p. 61 (excl. descr. pi. javanic. nostr. et
forte Synon. Roxb. Hort. Beng. p. 30).
Habit. In Amboinâ (Ruau , Reini r., Zippel.), inprimis in Leitimor prope vicos Say a, Rutton et Em
auctore op lima corticis species petitur. Hanc arborem aliis quoque insulis Moluccensibus in digen am es
dubitare licet, at polius, an tam latè sit dispersa, quam R omphius (1. c. p. 67.) commémorât. In Java ce:
occurrit, et qui in insulis Papuanis gignitur Cortex Culilawan multo fervidior a specie ab nostrâ quam ;
diversa colligitur.
■
I
OBSERVATIO I.
Cortex Culilaban s. 'Culilawan officinarum nostrarum non ab unâ, sed a compluribus speciebus generis Cinnamomi
oriundus est, quarum cortices sive inter se commisti, sive etiam quandoque non misti ex India orientali advehuntur.
Neque est, quod talem variorum corlicum sub uno eodemque nomine commutationem miremur, cum inter se quam
maxime sint similes et magis etiam virtutibns medicis congruant. De vulgari eorum nomine neque inter incolas
Archipelagi Indici, neque etiam inter Javanos quidquam constat : varias enim hujus corticis species, aromate intensè
caryophyllaceo præditas, Culilawan appellant, montani vero Javæ occidentalis et Javani indigenæ, orientales hujus
insulte provincias habitantes, easdem nomine Sintok insigniunt, quod subinde etiam inter Amboinenses usu venit,
licet vulgo Salakkal s. Salakkar nuncupent. Atque hæc probè animadvertenda sunt, ne in errores incidamus
quemadmodui
Javanicâ hujus nominis c
duas in Amboinâ i
i corticem Culilawan Papuanum, quem eundem Javani quoque Sintok appellant, ab arbore
oriundum crediderara. Jam complures corticis Culilawan varietates commemoraverat Rumpoius :
alteram albam, quæ humidior, tenacior, crassior atque longis frustis decorticalur, alteram
rubram, quæ magis rufa, tenuior, fragilior, et in longas partes decorticari nequit. Præterea docet, aliam ex insulis
Batsjan, Key, A ru , ceterisque insulis Papuanis, colore magis fusco atque acritudine manifesto ab Amboinensi
recedere, ut potius cortex Massoy haberetur. Alias denique ex Java, Borneo et Palembang, nomine Sindoc cognitas,
a prioribus diversas existimat. Harum varielatum præcipuas deinceps accuratius investigabimus : hoc loco monuisse
suflicia t , corticem Culilawan, quem complures mihi nostra tes oslenderunt pharmacopolæ, partim ad C. Culilawan,
ex parte etiam ad C. Xanthoneurum esse referendum : corticem vero C. mei Javanici (corticem Sindoc propriè dictum
Rumphii) ab aliquot inde annis crebro in foris nostris prostare. Atque idem in Germanid usu venit, ubi tarnen
antiquiores officinæ nihil aliud præter corticem plantæ Papuanæ, scilicet C. Xanthoneuri continere soient, id quod
inter alios apud notissimum Pharmacopolam Bremensern Antomium W alte obtinuit : unde hunc etiam, tanquam Cort.
Culilawan, in plantis officinalibus depinxit vir amicissimus Nees ab Esenbeck, licet eum vir celeberrimus Hayne (in
Arzneyk. Gewäch.) nomine corticis Sintok descripserit. m
OBSERVATIO II.
Speciem a Praeside Academiae investigatorum naturae Nees ab Esenbeck in Wall. Plant. Asiat, rarior. I I , p. 75. 13«
nomine C. Culillawan descriptam, qua? foret Laurus Culillaban R oxb. (Hort. Bengal, p . 30), hue non referendam
esse equidem censeo. Cur ita existimem haec inprimis me movent : 1° Nervum intermedium foliorum in plants
WaHichiana infra apicem nervulosum esse auctor est vir amicissimus, id quod in plants nostra Amboinensi rarissime
ac ne sic quidem nisi gradu obsoleto obtinet, quemadmodum adumbratio Rumphiana ne vestigium quidem hujus
characteris ostendit. 2° Ex effigie istius C. Culillawan Nees ab Esenbeck, quam frater natu minor in egregio opere
de plantis raedicinalibus Vollständige Sammlung ojßcineller Pflanzen von Dr. Fr. Nees van Esenbeck. Düsseid. ap.
A rnz. exhibuit, videmus, nervös foliorum laterales extrorsum ad basin nervulum tenerum emittere, qualis in
C. Zeylanico solet ‘.onspici, qui character Rumphii nostris speciminibus
congruit. 3° Folia plantoe nostras in apicem vulgo leviter falcatum desinunt, qualis etiam in figurä Herb. Amb.
expressus est, haudquaquam vero in effigie summa profecto curä delineate operis Frid. Nees ab Esenbeck.
Cinnamomum ilaque Culilawan, a me in Bydr. Flor. Ned. Ind. p. 571. descriptum, foliaturä optime convenit
cum figurä Herb. Amb., cujus fide sola, ut jam observavit La mark in Encycl. bot. I I I . p. 444., Laurum suum
Culilaban exposuit Linnjebs , null is unquam hujus arboris Amboinensis visis exemplis, quae ego quoque in nullo
Herbario, nisi in Ventenatii, quod domino gaudet Barone De Lbssert et aliquot exemplaria sterilia, itidem ex Amboinä,
continet, deprehendere potui: planta enira, quas in tepidariis nostris nomine Lauri Culilawan colitur, aut C. Zeylanicum