RUMPHII DE QUIBUSDAM MELASTOMACEIS, ADDITIS ALIIS NONNULLIS
IN INDIA ORIENTALI RECENS INYESTIGATIS.
Exiguus sane Melastomacearum, quae a Rumphio nostro recensentur, est numerus; si vero quae de
iis refert diligenti examini subjicias, major esse reperitur, quam adhuc vulgo existimabatur. Solet
enim in eodem capite complures planlas magis minusve inter se similes eodem insignire titulo, quas
vocabulo « mas » aut « femina » aut alio quocunque adjectivo, quod ad eas pertinet, addito , ipse
distinguere conatur. Neque hoc ei quisquam inseitige tribuat, quod potius insignem viri botanices
seienliam probat, qui tempore quo notio generis et speciei in scientid amahili multo incertior quam
nunc erat et characteres generici tantum non ignorabantur, uno tarnen titulo plantas multis rebus
inter se affines conjunxerit. Atque hoc ei vulgo satis bene successisse fatendum est, cujus rei inter alia
exemplo est caput de Fune Murcenarum s. Tali Morea V, p. 66, in quo de tribus Melastomaoeis
mentio fit, quae cunctae generi nuper a Gaudichaud constituto sunt annumerandae : an vero huic etiam
familiae planta accensenda sit, quae tanquam varietas Funis Murcenarum femince (Medinilla macro-
carpa) memoratur, solitaria foliorum, quae refertur, diäpositio facit ut addubitem ; atque etiam Funis
Murcenarum latifolius in fine hujus capitis descriptus et Tabula XXXVI depictus foliis alternis nimium
a Melastomaoeis recedere videtur. Hoc autem loco non totum genus Medinillam, tanto specierum
numero abundans, quarum unam modo descripsit Gaudichaud, ego autem unam et viginti alias in
Bydragen tot de natuurkundige wetenschappen VI, p. 250 enumeravi et breviter recensui, exponere,
sed eximias quasdam species accuratius describere et figuris explicare constitui, ut deinde de aliis
nonnullis hujus familiae novis generibus non minus singularibus et egregiis agam. Complura autem
Melastomacearum genera eo libentius indagare aggredior, quod Indica haudquaquam pari .pertractata
sunt diligentia atque Americana, quorum jam hinc levius est Studium, quod multa in calidaria nostra
fuerunt invecta, cum illis, quae in coloniis nostris Indicis occurrunt, longe graviora obstant impedimenta
atque inprimis longinquum iter, quominus in Europam devehantur. Hoc equidem sum
expertus, qui ex omnibus Melastomaoeis, pulcritudine insignibus, quas iteratis vicibus viventes ex
Java ad hortos botanicos nostros misissem, nullam in patriam redux viventem conspexerim nec
meliori usus sim successu, quotiescünque eas e semine procreare conarer. Hoc vero etiamsi aliis deinde
melius succedat et summa cura in calidariis nostris pulcerrimae hae plantae excolantur, vix tarnen illas
agnosceret quicunque in propria patria conspexisset. Jam illic plurimae peculiarem soli naturam, non
cuivis speciei idoneam, requirunt, unde earum vegetatio non minus quam ab aliis locorum proprie-
tatibus, partim incognitis, pendere videtur. Sic aliae v. c. Joca amant aprica et patentia, aiiae obscuras
umbras humidumque calorem nemorum imperviorum, aliae, quae in vallibus depressis reperiuntur,
in montibus plane desiderantur, quos natura aliis exornavit speciebus hie tantum obviis. In illis, quae
hoc loci beneficio ad singulärem crescunt altitudinem, complures sunt species scandentes generis
Medinillce, quarum nonnullas caule ad 60-80 pedum altitudinem juxta arborum truncos subrepente
conspicatus sum. Scandentes etiam sunt 1res illae species, quæ in Herbario Amboinensi memorantur.
quas jam cum aliis quibusdam , illis affinibus, paulo accuratius investigabimus.
MEDINILLA GAUDICH.
De Cand. Prodr. Syst. Veg. III. p. 1 6 7 .— Gaudich. in Freycinet Voyage autour du monde, Part,
bot. p. 484.— Bl. in Bydr. tôt de Natuurk. Wet. VI. p. 249.
CHARACTER ESSENTIALIS.
Calycis tubus ovoideus, turbinatus aut cylindraceus, adhærens, ecostatus ; limbus
truncatus aut obsolete dentatus, rarissime irregulariter fîssus. Petala 4-5, raro 6,
obliqua, crassiuscula. Stamina 8-io, raro 12, subinæqualia. Antheræ subulatæ, arcuatæ,
uniporosæ, basi connectivo anticè emarginato subbilobo, posticè unicalcarato cum antherâ
confluente. Ovarium apice glabrum, rarissime pubescens. Stylus filiformis, infernè quan-
doque tumidus. Stigma paryum, obtusum. Bacca elongato-oyoidea aut oyoideo-globosa,
calycis limbo coronata, ^ -5 -, rarissime 6-locularis. Semina ovoideâ aut ellipsoidea,
leyiuscula, recta, raphe excurrenti notata.
Yeget. Fru lices glabri, rarissime pube Stella ta obducli, quandoque radicantes aut pseudo-parasitici ; ramis terelibus
angulosisve. Folia verticillata aut opposita, petiolata aut sessilia (ramulis tune ad nodos plerumque lineâ circulari
tomentosâ aut ramentaceâ notatis) integerrima , rarissime exiguè denticulata, nervosa, in specie unicâ penninervia.
Cymæ sive umbellæ aut simplices et paucifloræ, aut corymboso- vel paniculato-compositæ et multifloræ, axillares aut
terminales. Flores roseo-albidi, pedicellis rubicundis.
Proprietates. Cortice in plerisque speciebus admodum mucilaginoso, epidermide purgato , indigenæ ad calaplasmata
emollientia in artubus luxatis et tumidis utuntur. Idem æque ac radiculæ adventivæ contusæ recentibus vulneribus
sanandis inservit atque adversus morsum serpentium et piscis cujusdam adhibetur, quæ similitudinem quandam cum
anguillâ nostrâ refert et a Malaicis Malucco aut vulgo Morea dicitur, in insulis autem Moluccis nominibus Maluhu,
aut Maruhu aut TViruhu gaudet. In Celebes folia ob saporera acidulum piscibus adcoquuntur.
MEDINILLA c k is pa t a .
M. ramulis membranaceo-alatis, foliis sessilibus verticülato-4-nis oblongis acuminatis
basi angustato-obtusis quintuplineryiis, cymis subcorymbosis lateralibus (lapsu foliorum),
limbo calycis truncato, staminibus alternis multo minoribus. Bl. in Bydr. Nat. IV et. V I.
p. 257.
Funis murcenarum mas seu rubra Rumph. V. p. 66.1. tab. 35. fig. 1. — Melastoma crispatum Linn.
Sp. PI. 560 (excl. Fv/nis murcenarum femina Rumph.).— Willd. Sp. PL II. 1. p. 593. 57.— De
Cand. Prodr. Syst. Veg. I II . p. 147. 2 5 .— Tali Morea Malaicorum; Wali Maluhu, addito
vulgo laun maun Hituensium ; in Leytimor Wari Waruhu dicitur.
Habit. In Moluccis et Celebes in montanis, præsertim ad fluminum ripas umbrosas, mensibus Novembri et Decembri
florens et sequontibus deinceps fructus ferens.
Descr. Frutex longe extensus, plane glaber, compluribus e basi ramis elongatis nodoso-articulatis, aut
proximis fruticibus incumbentibus, aut ad arborum truncos alte adsçendentibus atque radiculis
adventivis e nodis enatis sese alligantibus. Ramuli sparsi, remoti, patentes, epidermide tenui cineras-
centi, tetraëdri, ad aciem longitudinaliter pellicula duplicata angustâ undulato-crispatâ inde
ab insertione foliorum decurrente subalati, lignosi, fragiles, intus medullâ succulentâ, viridulâ
repleli. Folia patentissima, 5 -7 poll, longa, 2 § -4 poll, lata, elliptico-oblonga, acuminata, basi