DE ALIA ANTIARIS SPECIE MINUS NOXIA.
Jam supra, cum de Arbore Toxicariâ Macassariensi agebam, in obseryatione alterâ pag. 88 retuli.
duas a Rumraio hujus arboris commemorari varietàtes, Toxicariam scilicet fminam ac marnn.
Hane, quam Capite quarto hujus libri copiosè descripsimus et figuris illustravimus, noxià ilia vi
summoperè gaudere auctor est, Toxicariam yero feminam longé minus illâ esse præditam neque
unquam letalem ejus esse effectum. E literis quoque legati De Haas pag. 58 citatis manifesto apparet
hune etiam multo majorera tribuere efficaciam arbori Tanettce, quam in Glissons crescenti,' quæ locà
sunt montana unius ejusdemque insulæ, nempe Celebes, atque adeo inter utramque arborem foliorum
form® statuere discrimen. Tam diyersa yero efficacia cum meis , turn Viri Cl. Hohsneld obseryationibus
omnino répugnât, e quibus constat, Antiarim toxicariam, Javæ quoque indigenam, diyersissimis
licet locis nascentem, quod ad noxias proprietates eâdem semper gaudere naturâ. Gratissimæ itaque
mihi fuere bterae a yiro amicissimo Spahoche missæ et jam supra allatæ , qui se in insulâ Timor circa
Kupcmg arbores indagasse scribit, quarum succus, quamyis cum descriptione Antiarie toxicarioe
conyenire yiderentur, haud ullos in animalibus, in quibus ejus periculum fecerat, noxios haberet
eSFectus. Hine enim fore sperabam, ut hujus arboris speciminibus cum Jayanicis collatis, omnem de
tam gravi argumenta dubitationem tollere possem. Itaque moræ impatiens specimina mihi promissa
cupide exspectabam, simul ut quæ de eâ re scripsissem, noyis additis inyestigationibus, copiosius
adornarem. Doleo tarnen, exemplis , annotationibus et figuræ ab amico delineate; non additum fuisse
ipsum succum bujus arboris Timorensis, ut ita chemicè éxaminare ejusque in oeconomiam animalem
vim et efficaciam, experimentis institutis, indagare et comparare possem. Hæc ferè sunt, quæ de eâ re
Vir Nob. Sfahoshe ad me scribit»:,;.« Succi lactei in totâ planta magna est copia, quem tarnen omnino
» non yenenosum comperi. Hujus in compluribus animalibus, tam interné, quam yulnerando feci
periculum, sed nullo eflùctu. » Hæc autem elficaciæ succi diversitas, id quod jam ante suspicatus
eram, re vein a specifico utriusque arboris discrimine, nec yero ab ætate oritur, quamyis fatear necesse
sit, utramque hanc Antiarie speciem intimé esse cognatam nec facili negotio inter se distingui posse,
id quod ei cum multis Ficubus est commune, cum quibus adeo ob consimilem habitum facile confundi
potest. Id ipsum sibi accidisse scribit Vir Nob. Spanoghe, qui Antiarim, nunc nobis disertius illu-
strandam, diu Ficum habuerit, quo scilicet Gcnere Archipelagum Malaicum abundare note res est,
donee periodico foliorum lapsu admonitus speciosam illam arborem diligentius observare institueret
et simul in eâ fabricam organorum fructificationis a Ficubus plane diversam conspiceret. Itaque illud
etiam huic speciei cum alterâ commune est, quod sub florendi tempus folia amittat, quorum præterea
forma llli alteri satis consimilis ac plané eaàem est inflorescenlia. Hujus tarnen arboris folia magis sunt
oblonga, plerumque apice sensim acuminatiora (non, ut allerius, apicem versus Iatiuscula et tum
aut rotundato-obtusa, aut in acumen breviuseulum contracta), basi quoque longé minus inæqualia
quam Antiaris toxictvnoe. Præcipuum yero discrimen in coenanthiorum femineorum conformatione est