COLLECTANEA AD COGNITIONEM MYRISTICEARÜM INDLE ORIENT ALIS.
Nullum omnino est dubium, quin pretiosissimum aroma nucis moschatae jam ab antiquissimis inde
temporibus Indis cognitum fuerit, quemadmodum et diu ante, quam ejus mentionem fecerat Avicenna,
ingens Arabum per Orienlem harum nucium exstitit mercatura. Multis tarnen seculis post, quam hujus
aromatis patria tandem innotuerat Europaeis, arboris, quae mercem tarn pretiosam ferebat, historia
botanica, cultura, denique quaecunque ad collectionem macis et nucium moschatarum pertinerent,
tenebris quasi involuta fuerunt. Facile aliquis existimet, hanc seram ejus cognitionem majoribus nostris,
Batavis, in primis esse imputandam, quippe qui et arboris culturam, et fructuum ejus mercaturam
sibi soli servaverant, id quod gravissimis subinde conviciis aliarum nationum homines nunc quoque
nobis crimini dare solent. Nullam tarnen majorum hac in re culpam fuisse, facile is intelligat, qui secum
reputet, eodem illo tempore, quo horum aromatum monopolium summa vi sibi vindicarent, fuisse
Prsesides Societatis Indite Orientalis tunc temporis florentis, qui quibus rebus possent illos viros doctos
e popularibus adjuvarent, quibus melior ejus rei debetur cognitio. Hoc loco Yalentyn, praecipuè autem
Romphidm nostrum intelligo, qui inter omnes scriptores copiosissimè de hoc argumento egit plurimamque
ei lucem attulit, qui in libris suis edendis egregiä Praesidum Societatis opera adjuti et sublevati fuerunt,
ut adeo egregia eorum scripta commune bonum totius humanioris orbis fierent. Quod autem ad ilia
opprobria attinet de cultura hujus arboris paucis quibusdam insulis exiguis circumscripta et rationibus
sanequam invisis ad tuendum monopolium aromatis nucis moschatae olim adhibitis, haec nequaquam,
ut multi fecere scriptores, populo Batavo exprobrari possunt, quippe quae illi consortio mercatorum,
quod olim nomine Societatis Indiae Orientalis notum fuit, unicè sunt imputanda. Quis vero nescit,
quam facili negotio lucri cupiditas mercatorem ad quaevis illiberalia impellat, praesertim ubi omnia
concurrent, ut ei ingentem quaes turn promittant? Hinc certè veteres Mercurium ei ordini praesidem
assignaverant. Sed praeterea ego quidem censeo, agendi rationem , qua Societas Indica eo consilio usa
est, nimis invidiosè fuisse reprehensam, quae, quamvis per se illiberalis, eo magis videtur excusanda,
quod illis quidem temporibus ab hoc aromatum monopolio ipsa Societas tota penderet. Deinde illud
sanè dubitare licet, an finitimi nostri aliique maritimi populi, inter quos, ut supra diximus, scriptores
quidam operam dederunt, ut totam idcirco nationem calumnia tarn mjuriosa quam immerita consperge-.
rent, illis temporibus liberaliori fuissent animo, quam nostra mercatorum Societas! Etenim postquam
haec anno 1621, duce viro fortissimo Jano P etri F. Coen , post longum certamen et varios labores,
quibus conflictata fuerat, tandem signa sua victricia per Archipelagum Moluccensem defixerat, quae loca
ob pretiosum illud aroma, quod gignunt, ab omni inde tempore gravissimis bellis ac cruentis seditionibus
non solum Europaeorum sed ipsorum Indorum infestata fuerant, jure hoc ei erat providendum, non
solum ut praesens quies et pax diuturna illis conciliaretur, sed etiam ut regio tanto sanguinis pretio
debellala Societati in perpetuum acquisita foret. Quod si productio pretiosissimi aromatis, cujus cultura
adhuc in multis partibus Archipelagi Moluccensis latissimè extensi satis negligenter agitata fuerat, eo