i. THERIOPHONUM crmatüm.
Typhonium crenatum Schtt. in Melet. Bot. I. p. 17.
Arum crenatum W ight in Hook. Bot. Misc. IV. p. 100. tab. Suppl. I II .
Habit. In locis umbrosis ant in humo uda arenosa partinm auslralium Indiae orientalis, pluviarum teinpore florens et
fructiferum. Descriptio hic addita e sermone anglico desumta est.
OBSERYATIO..
Peregrinator gallicns Cl. Bélarger in orâ Coromandeliæ Aroideam collegit, oui ingens est similitudo cum illâ,
quam W ight repererat. Crescit illio locis cultis et in margine Tirgultorum (sur la lisière des bois taillies) sermone
indigenarum Caraycotti hijingon dicta. Cum autem Y. Cl. W ight foliornm lobos ut rotundatos et obtusissimos describat,
et ovaria terna modo ovula fovere dicat, quorum unum ad maturitatem perveniat, plante vero Belargeriaræ folia
lobos habeant plerumque acutos et ovaria sint 6-8-ovulata, dubius adhuc hæreo, an utramque specie esse diversam
existimem? Sequentia de eâ annotavi : Plantula plané glabra, adspectus Typhonii divaricati. Tuber globosum sive
sphæroideum, rarius sublagenæforme, undique sed præsertim sursum circa folia in fasciculum congesta radiculis crebris
filiformibus obsessum, carnosum, intus albidum, extus pallidè fuscescens, e basi lateraliter stoloniferum. Folia longissimè
petiolata, ætate tenerà squamis aliquot e basi dilatatâ linearibus acuminatis tenui-membranaceis fusco-punctatis sæpè
ultra quatuor poil, longis, basi petiolorum vagiuanti conformibus cincta, circumscriptionis triangulari-ovatæ, 2-8 poil,
longa, totidem lata, cordato-hastata, rarissimè ovata, acuta, basi vulgo parum in petiolum producta, lobis baseos acutis
raro obtusiusculis, mistinervia, membranacea, laevigata : petioli semi-usque pedales, supernè compresso-teretes et facie
interna canaliculati, infernè per 3 -4 poll, longitudinis dilatato-vaginantes dorsoque fusco-punctati. Scapus centralis,
solitarius arrectus, 4-5 poll, longus, petiolis crassior, teres, lineolatus. Spatha fermé 4 poil, longa, erecta, obtusiusculè
acuminata, infernè tubuloso-convoluta, supernè subfornicata, foliacea, nervoso-striata, pallidè virens : tubus pollicaris,
ventricosus, ac basi substanliæ crassioris intus purpureâ elevato-striatâ et obsoletè punctatâ. Spadix spathâ quartâ
parte brevior, rectus, clavatus, imâ in fundo spathæ conspicuè dilatatus, ad quam dilatationem pistilla sunt consociata :
supra pistillorum insertionem protenus apparet filiformi - contractus, infernè nudus, sulcatus, sursum antherifer, supra
et infra antheras organis rudimentariis obsessus, apice in clavam cylindraceo-obtusam atro-purpuream lævigatam nudam
desinens. Antheroe crebræ, circa partem tenuiorem spadicis in cylindrum ferè semipollicarem confertæ, sessiles,
parvæ, liberæ, duobus loculamentis opposilis ellipsoideo -globosis, connectivo angusto junctis, apice poro rolundo
dehiscentibus conformatæ, inter poros disco parvo papilloso e connectivo orto terminatæ : quædam superiorum anthe-
rarum solitario tantum constant loculamento, e cujus latere appendix exigua linguæformis obtusa complanata subcarnosa
exoritur. Pistilla non admodum crebra, utpote circiter 12-15, fermé sérié simplici imâ spadici dilatato inserta, nuda.
Ovaria elongato-turbinata, subtetra-, quædam subinde tri-èdra, supernè truncata et hic ambitu marginibus subelevalis
cincta, in fundo uniloculata, 6-8 ovula lagenæformia subsessilia basifixa orthotropa mâterie gelatinoso-filamentosâ
involuta foventia. Stigmata sessilia, magna, discoideo-convexa. Rudimentaria organa formæ duplicis : quæ infra
antheras posita sunt setas 3-4 lineas longas, horizontaliter patentes, leviter incurvas, trièdras, carnosas, confertas
effingunt : quæ supra antheras multo sunt breviora, laxius disposita, illis appendicibus antherarum ex unico tantum
loculamento formatarum plané conformia, itaque staminodia e connectivo degeneri orta habenda.
Descr. Radix tuber d epresso-hemisphæricum, fuscum, fibras albas emittens. Petioli spithamæi, tenues,
basi vaginantes, parte internâ leviter sulcati. Folia ovato-cordata, subhastata, tripollicaria,
integra, undulata; lobis rotundatis, obtusissimis; nervis obliquis, parallelis, intra marginem
conjunctis; nitentia et lætè viridia in superiori, glauca in inferiori paginâ. Scapus petiolis
brevior, cylindricus, supernè purpureus. Spatha 4 -5 poil, lon ga, ferè cylindrica, breviter
acuminata, recta, convoluta, — marginibus peculiariter undulatis, et crenatis, et rubicundis, —
supra basin ventricosam imâ truncatam protenus contracta, coloris pallidè flavo-virescentis,
striata. Spadix dimidiam ferè spathæ longitudinem æquans, crassus, cylindricus, obtusus, atro-
purpureus et nudus supernè, basi ipsâ pistillis cinctâ : pars media antherifera : supra et infra
antheras glandes sunt filamentosæ, quarum inferiores, secundum figuram, Typhonii divaricati
sunt simillimæ et eodem modo in grumulum congestæ, quæ vero supra antheras sunt positæ
pilos breves tenues sistunt. Antheroe sessiles ( secundum fig. 2 imaginis filamento brevi aut
connectivo stipitiformi insidentes), biloculares, acumine terminatæ, lateraliter se aperientes.
Ovaria subglobosa, infernè trigona, unilocularia, singulis loculis ovulis ternis, quorum unum
tantummodo semen evadit perfectum. Stigmata sessilia, orbicularia, circa marginem undulata.
TYPHONIUM.
XII. TYPHONIUM.
S chott, in Wiener Zeitsch. 1829. I II . p. 7 2 .— Mart, in Reg. bot. Zeit. 1831. p. 455. ■— S chott, in
Melet. Bot. I. p. 17. X I I (1). — Ari sp. L inn. et Auct.
CHARACTER ESSENT1ALIS.
Spatha basi convoluta. Spadix supernè nudus, infernè interruptè androgynus : organa
rudimentaria fertilibus intermedia. Antheroe distinctæ, biloculares, loculis bilateralibus
rimâ completâ dehiscentibus. Ovaria libera, uni-ovulata, ovulo erecto, fundo affixo.
Stigmata sessilia, obtusa. Baccoe monospermæ.
CHARACTER NATUR A LIS.
Spatha monophylla, concolor sive discolor, imä parte intubum convoluta, supernib, ut plurimum,
planiuscula ac plus minusve retrorsum patula, rarissime erecta et cucullata. Spadix elongatus,
exsertus, superne paulo crassior et nudus, ad partem inferiorem tubo spathae inclusam sursum
cum staminibus creberrimis, infra ilia rudimentariis floribus, ad imam basin confertis pistillis obsitus.
Flores masculi.- antherce subsessiles, liberse, parvae, obtuse quadrangulares, biloculares, loculis
bilateralibus didymis plus minusve discretis, latere utrinque rimä longitudinali totali hiantes, glabrae.
Paucae, his modo descriptis intermistae, sunt capitatae, mutilatae, connectivo stipitiformi magis
conspicuo suffultae, uniloculares, loculo altero aboriente, vel adenantherae. Flores feminei: ovaria
parva, ellipsoideo-globosa, unilocularia, stigmate terminali sessili minuto subrotundo plano-depresso
papilloso. In fundo cujusvis ovarii funiculus umbilicalis crassus satis Ipngus, qui basi ovuli solitarii
oviformis accretus est. Flores rudimentarii modo statim supra flores femineos confertissime digesti,
modo laxiuscule medium inter hos et antheras intervallum implentes, verisimiliter pistillidia censendi.
Sunt aut omnes setaceo-subuliformes papillulis nitidis obducti et procul dubio pollini in stigmata
transferendo inservientes, aut in eodem spadice biformes, partim setaceo-subuliformes, partim
squamas breves carnosas exhibentes. Baccce plurimae, capitato-aggregatae, distinctae, basi marcidä
spathae velatae aut ea quoque denudatae, globoso-turbinatae, succulento-carnosae, monospermae. Semen
erectum, fundo pericarpii funiculo umbilicali filiformi indiviso affixum, globoso-ellipsoideum, utrinque
subacutum, tuberculatum. Testa crassa, suberoso - carnosa. Albumen aequabile, intus candid um ac
farinosum, extus compactius et carnoso-albidum. Embry on axile, rectum, inversum, conico-subu-
latum, radiculä subincrassatä superä.
Yegbt. Plante acaules, annotinae, in omnibus partibus saporis insipidi, imo acris, radice tuberosä, perenni. Folia integra,
aut magis minusve profunde partita, mistinervia, nervis primariis divergentibus, secundariis arcualo-anastomosan-
tibus; petiolis -longis, ad basin vaginantibus, mutuo subamplectentibus. Spadices centrales, rarissime laterales, scapo
longiusculo aut interdum abbreviato nudo insidentes. Odor in efflorescentia admodum foetidus et cadaverosus,
inprimis, nisi fallor, sub vesperam, peractä autem foecundatione penitus evanescit, superiori spathae parte aut
decidua, aut marcescente, nisi spatha ante maturitatem baccarum penitus ab apice scapi sejungatur.
Auf. Cura genere Arum Lirr., quod tarnen paucas tantummodo plantas e magno numero earum, quae .ab ipso Lihh.so
aliisque scriptoribus ad illud referuntur, continet, conspicua toto habitu et primo etiam adspectu conformatione
(1) Typhonium Scnnv Spatha basi convoluta (concolor). Spadix (parum) elongatus , paranthiis aggregatis. Ovaria ovulo
unico, fundo affixo, erecto.
Indicæ, foliis simultaneis integris, pedunculis elongatis.
T. trilobatum Schtt. (Arum trilobatura L.), T. orixense Schtt. ^Arura orixense Roxb.), T. minutum Schtt. (Arum
minutum L.), T. crenatum Schtt. (Arum crenatum Hook.)