sexcentis pedibus, quam latitudine aut copiosâ massâ aquæ hæc cataracta percellit animum. Yerum
tarnen incredibile est dictu, quam subito sæpè hæc massa crebris in iis montibus imbribus augescat,
ut tum quicunque ab hac quidem parte ad cataractam accedere velit maximum vitæ subeat discrimen,
ne rapacissimo amne abripiatur.
Jam vero modum, quo venenum hujus fruticis altissimè scandentis paratur, indicare volumus. Hic
tarnen non omnibus idem est : alii enim alia addunt aromata ac diversâ quidem quantitate (1) : quæque
alii ad toxicum parandum omnino necessaria existimant, alii plané non addunt. Summa rei hue
redit : radix terrâ purgata et dissecta, sufficienti quantitate, circiter horam cum aquâ coquitur,
quo facto hoc decoctum colatur et lento igni ad substantiam crassi syrupi redigitur. Hoc statu quatuor
fermé unciis hujus extracti atro-fusci, amarissimi, adduntur succi e radicibus Koempferice Galangoe,
Zingiberis officinalis, e cepis et allio expressi singulorum circiter binæ drachmæ atque una drachma
piperis nigri in tenuissimum pulverem redacti, deinde hæc mixtura aliquantisper igni exponitur et
diligenter versatur; quo facto præparatio est finita. Hoc venenum ita paratum Javani in lhecis e calamo1
Bambusarum factis, Borneënses vero, qui alio utuntur parandi modo, quo magis durescit et plané
siccum evadit, inter folia palmarum asservant. Ex hac quoque insulâ in tenues bacillos compactum
nactus sum, cui paululum Sanguinis Draconis videbatur admistum.
Ut de veneno Antiaris, sic de vi et efficaciâ hujus toxici pauca in medium proferam, e multis
experimentis gravissima quæque eligens.
1. ) Vis perniciosa fruticis Tjettek aut in vegetabilia, aut in animalia, non magis admitti potest,
quam arboris Pohon-Upas.
2. ) Ex incisionibus in cortice factis nullus succus eflluit, neque exhalationes letales prorumpùnt.
Modo, si truncus transversè dissecatur, non e cortice, sed ex ipso ligno poroso, humor limpidus,
aquosus, insipidus, guttatim destillat, qui plané innoxius est. At radicis cortice continetur liquor
aquosus subrubicundus, qui aliquantum est stipticus et odoris nauseosi.
3. ) Hoc itaque venenum non incisionibus, ut arboris Pohon-Upas, sed cortice radicis excoquendo
paratur, licet principium venenatum seminibus etiam, et, quamvis minori copiâ, cortice trunci ac
ramorum contineatur. Est autem, id quod jam e ratione ejus parandi intelligitur, naturæ multo magis
fixæ, quam toxicum Antiaris, et diu servatum parum aut nihil effieaeiæ suæ amittit. Hæc præcipuè
sita est in substantiâ alcalinâ, quæ illo continetur ac Strychnine dicitur. Insuper succo coquendo elicito
peculiaris quædam materia extracti va amarissima ac substantia resinosa inest.
4. ) Si succi crudi Antiaris toxicarioe non minorem esse efficaciam vidimus, quam veneni
admistis quibusdam substantiis aromaticis ex eo parati,non eadem ratio est extracti Strychni tieute,
cujus révéra magnopere illis aromatibus augetur efficacia, saltern si virus corpori per vulnus infertur.
Hujus rei causa inde repetenda videtur, quod toxicum Tjettek actionem vasorum absorbentium longé
minus excitât, quam Antiaris, sed earn potiüs deprimere videtur. Idcirco statu liquido sine ullo
detrimento partibus corporis epidermide nudatis applicari potest, quod cum toxico Antiaris longé
secus est. Yerum admistis principiis adeo excitantibus, qualia sunt piper niger, succus scitaminea-
rum, quas citavi, abaque, huic ejus proprietati magnopere occurritur ac veneno quasi via aperitur,
quâ facilius in oeconomiam animalem recipi queat.
5. ) Ut toxicum Tjettek principiis valdè diversum est a veneno arboris Pohon-Upas, ita et ratione,
quâ in corpus agit, ab eo differt. Multo enim celerius omnia animaha, præsertim quæ eo vulnerata sunt,
multoque vehementius afficere solet, quam venenum Antiaris, et longé alia symptomata profert (2). 1 2
(1) Omnino in medicamentis parandis indigence ponderibus non utuntur, sed singula ad oculorum normam addere solent.
Neque tarnen hinc tantum oritur incommodum, quantum suspicari possemus : ea enim est simplicitas materia} medicce,
qua utuntur, ut vix qutedam in eä reperiantur mineralia, et prajterea medicamenta semper ferö externe applicantur,
illinendis aut fricandis quibusdam corporis partibus. Hanc autem externam medicamentorum applicationem propterea
summopere tuentur, quod vulgo credunt, tantum ex illis in corpore recipi, quantum ad malum curandum sufliciat. Quam
eorum sententiam licet haudquaquam probem, experientia tarnen me docuit, magnam in plerisque morbis esse efficaciam
hujus methodi medicamenta in cute applicandi, quam plurimi medicorum europaeorum nimis negligere atque adeo contem-
nere solent.
(2) Cf. Yiri Cl. Mayer Commentatio : « Ueber das Upas-Gift» in Waltiier und Graefe Journal X I . Z.p. 488, quae mihi
tarnen haec scribenti non fuit ad manum.
Slatim ferè post vulnus aut certè brevissimo temporis intervallo, abjeclio animi, lassitudo, tremor,
subinde etiam ejectio fæcium apparent. Facultas movendi corpus inde ab initio ita debilitatur et
opprimitur, ut omnes conatus ad illud erigendum irriti maneant. Post ejusmodi conamina, quæ
expansione colli atque extremitatum produntur, animal haud raro repente, veluti gravissima vertigine
correptum, praeceps in caput aut in- latus corruit : mox sequuntur vehementissimæ artuum convul-
siones et status tetani instar, qui cum manifesté conturbatione organorum respirationis est conjunctus,
siquidem respiratio nunc brevi tempore acceleratur, nunc rursus per longiora intervalla plané inter-
mittitur. Inter hæc symptomata sæpius imtermissa, subinde vero vehementiâ paulatim decrescentia.
pleraque animalia minus quam quartâ horæ parte, aut sæpè paucis tantummodo minutis partibus
post vulnus veneno exanimantur.||||- Sectio cadaveris in ipso vulnere iisque partibus, quas proximè
contigit venenum, ne minimum quidem inflammationis vestigium ostendit, neque etiam in illis
organis, quæ digestioni aut respirationi inserviunt, manifesta læsio deprehendilur. Ventriculo inesse
solent abmenta, quæ proximè eo continebantur, et neque ejus, neque ceterorum abdominis intestinorum
venæ sanguine magis sunt distenta, quam statu naturali. Pulmonum quoque plané illæsa est facies,
üisi quod venæ cavæ magis quam in conditione normab sanguine turgidæ esse soleant, perinde atque
aorta, quâ sanguis ater et facilè coagulabibs continetur. Aperto cranio haud dubia mox apparent
signa vehementissimarum congestionum ad cerebrum, siquidem vasa ac sinus cerebri atro cruore sinl
repleta, dura mater colore intensè rubro et hic illic ex stagnatione sanguinis lividè coeruleo tincta
ejusque facies interna sæpe extravasationibus sanguinolentis obducta appareat. Tandem ea prorsus est
facies substantiae cerebri corticabs, ut si vehementi inflammatione læsa fuerit. Pariter et cerebellum,
et perlongatio ejus, medulla dorsalis, violentiâ gravissimarum congestionum sunt afFecta.
6. ) Yeneno igitur arboris Pohon-Upas vi et efficaciâ longé præstat toxicum Tjettek, quod majori
celeritate et vehementiâ in systema nervorum agere videtur, quam ullum aliud vegetabile aut animale,
neque tantum admodum stupefaciens in cerebrum, illam sedem intellectus, sed simul in cerebellum
et medullam dorsalem. Hinc fit, ut musculi movendo corpori inservientes tam rapidè tamque violenter
eo afficiantur, ut habitus quasi paralyticus totius corporis sequatur. Hic autem et simul nimia sanguinis
ad cerebrum congestio, quæ vehementem ejus irritationem subsequitur, totam circulationem contur-
bent necesse est ; unde oriuntur convulsiones, quæ tarnen non sufficiunt, ut æquilibrium circulations
restituant, cum tandem etiam pulmones non minus lædantur afFectione torpidâ, quæ totum nervorum
systema subegit. Itaque libens subscribo sententiæ Horsfieldh, qui de eâ re l. c. sequentia retubt :
« Post symptomata præcedentia debibtatis , vertiginis, leviiimque convulsionum, subito agit impulsu,
» vehementi apoplexiæ simile , unoque impetu systema nervorum Universum ferit. »
7. ) Non minus perniciosa animabbus vis est cum toxici parati, turn simplicis extracti Tjettek,
quando interné, exiguis quamvis dosibus, adhibetur. Attamen longé tardius agit, quam ubi venenum
vulnere in corpus delatum fuerit. Symptomata morbosa tune ferè sunt eadem, ac supra memorata.
Verumtamen cerebrum longé minus affici. videtur efficaciâ veneni interné adhibili, quam nervi
medullæ dorsabs et ipsa medulla. Simul vis ejus irritans quam vehementissimè invadit ventriculum et
intestina ; neque sanè est, quod hoc miremur, si ingentem numerum nervorum et vasorum eorum
organorum spectamus.— Sectione factâ, humor serosus striis sanguineis in term is lus in cavitate
abdominis reperitur efFusum : mesenterium, ventriculus et intestina tenuia infiammata eorumque
vasa sanguine valdè injecta : pulmones, ut in statu naturali, nisi quod venæ cavæ sanguine nimis sint
distentæ, quamvis aortâ non multum sanguinis atri contineatur. Tegumenta cerebrieodem fere modo,
atque in statu normab, sese habent, bcet vasa majora aliquanto sint turgidiora : simul substantiæ
cerebri corticab facies longé minus infiammata est, quam in animabbus, quæ vulnere venenato occu-
buerunt.
8. ) Remedium efficacissimum adversus vulnera toxico Tjettek venenata est repentina vulneris
dilatatio, incisionibus eâ regione factis, quâ venenum penetravit, ut hoc largo sanguinis effluxu
eluatur et e corpore pellatur. Simul vulnus iteratis vicibus candenti ferro est cauterisandum, ut ita
plané exstirpentur partes infectæ atque ulterior veneni receptio omnino impediatur. Quod si ferrum
candens non ad manum est, ahis uti bcet causticis, veluti Acido muriatico fumemti, Butyro antimonii,
Potassâ purâ, Lapide infemali, cet., quibus tarnen illud longé præstat. Sin veneni vis letalis jam
nervorum systema invaserit, curatio ad præcepta Therapioe est instituenda. Venæsectiones copiosæ
proximè caput institutæ, frigida involucra ei circumdata, frictiones Unguento lvydrargyri oxydulati,
oleo Cajaputi above camphoreo ætherico delibutæ, denique usus internus Opii, ac fortè etiam Cam-
phoroe, hoc quidem casu mihi maximè indicata esse videntur, quandoquidem omnia in eo sita sunt *