AGLAONEMA. 153 •
et figura sein inis, albidum, ad basin viridulum, formationis inprimis peculiaris. Constat :
1.) corpore crasso, solido, intus farinoso-carnoso et 2.) quibusdam squamulis, corpori isti e basi
enatis, àrctissimè imbricatis, agglutinatis, quarum externa est crassior et coloris viridis, in term's
tenuioribus accumbens easque plané occultans. Nonne igitur pars embryi superior atque solidior
cotyledon, ima autem basis ejus squamulis obsessa radicula est habenda? — id certè stoma
ovulorum fundum pericarpii spectans indicare videtur.
EXPLICATIO FIGURARUM.
Tab. 65. A . Pars plantæ superior cum inflorescentiâ et fructibus magn. nat. — B . Tota planta minori dimensione
delineata. (Blume analysin, Arckenh. plant, del.)
Tab. 86. D . — 1, 2. Inflorescentioe, longitudine inter se diversæ, æque ac 8, A, \A usque ad 19 magn. nat. : aliæ figuræ
magis minusve auct. — 3. Spadix, spathâ circa basin abscissa. — A. Idem longitudine dissectus’. — 8. Frustum spa-
dicis quibusdam pistillis et antheris obsessi.— 6. Quædam antheræ magis desuper visæ. — 7, 8, 9, 10* 11. Segmenta
horizontalia antherarum. — 12. Latus antheræ longitudine persectæ, in quâ asteriscus ostendit, ad quamnam usque
altitudinem infernè inter se sint conjunctæ. — 13. Pistillum sectione verticali. — 1A. Sectio horizontalis baccæ._
15. Semen a latere rapbe notatum, infernè adhuc funiculo umbilicali præditum. — 16. Idem allero latere, ex parte
adhuc spermodermide dilaceratâ præditum. — 17. Idem plané spermodermide ac rapbe denudatum. — 18. Idem
extremitate inferiori sursum positâ, ut squamulac ' conspiciantur. — 19. Embryon longitudine resectum.__20. Ima
ejus pars adraodum au eta , ad oslendendum, quâ ratione squamulæ sint positæ.
2. AGLAONEMA marantæfolia. tab. 63.
Ag. foliis oblongis obsoletè parallelo-venosis.
Caladium marantoefolium. Zippel, ined.
Appendix erecta. Rumph. Herb. Amb. V. p. 487. tab. 182. fig. 2.
Habit. In sylvis umbrosis Moluccarum, ab indigenis Tapanawa ladiri dicta. Mutilatum exemplar, a Zippelio in Amboin/L
collectum, habet Herbarium nostrum allerumque ex insula Bandd mecum communicavit Vir amicissimus Peitsch
rebus raedicis in coloniis Indicis nostris præfeclus, quee plané sufficiunt, ut a proximâ specie distingualur. Distributio
nervorum lateralium foliorum hie scilicet longé diversa est; sunt màjori numéro, magis approximati, paralleli, cras-
situdine non adeo inæquales, quo fit, ut folia hujus plantæ Moluccensis quaruradam Scilaminearum foliis haud
absimilia sint. Scapi quoque hujus generis interdum longitudinem petiolorum ferè exæquant, quod in Ag. simplici
nunquam obtinet. Sequens brevis descriplio partim ex annotationibus Zippeui defuncti est desumta auxilio plantæ
siccatæ ac delineatione.
Descr. Caudex crassitie braebii infantis, cauliformis, indivisus, erectus, infernè nudus et delapsu
foliorum cicatricibus annularibus, externè pallidè sive cinereo-virens, interné succulento-carnoso-
albidus. Folia e summitate caudicis rectè assurgentia, approximata, longé petiolata, oblonga,
magis minusve. acuta et sphacplato-mucronata, basi subrotundata aut subcordata, integerrima,
nervulis permultis curvatis latèralibus obsoletè striata, pergamena, supra saturatè viridia, in
paginâ dorsal i pallentia, hinc costâ mediâ percrassâ : longitudo eorum a pede ad quindecim
pollices variât, latitudo quatuor aut quinque pollices complectitur. Petioli infernè, ut in A. sim-
plici, marginibus membranaceis vaginantes e t amplexicaules, ad apicem teretes. Scapi plures
■ inter bases dilatatas foliorum terminalium, spathellis sive squamis angusto-convolutis membranaceis
intermixti, teretes, erecti, brevi post detrimentum partis spadicis antheris obsessæ penduli.
Spatha oblonga, acuminata, convoluto-concava, supernè aperta, flavo-virens, marcido-decidua,
in apice scapi cicatricem obliquam annularem relinquens. Spadix spatha brevior, itidem, et
quemadmodum videtur, longius quam in alterâ specie pedunculatus.2?àccoe glomeratæ, ellipsoideo-
cylindraceæ, coccineæ, monospermæ, permultis pistillis adhuc parvulis interpositæ.
EXPLICATIO FIGURARUM.
T ab. 66. A. Summitas caudicis Ag. maranloefolioe, aroplius dimidio minor, quam in statu naturali, a pictore Latour in
loco delineata. — B. Folii adumbratio magn. nat.