caryophyllaceus, longé aerior et fervidior, quam in ullâ alia variolate Corticis Culilawan supra descriptâ ; diuturnitate
temporis voro minuitur turn que proximè accedit ad odorem Sintoc, a quo tamen, ut a Cortice Culilawan vulgari, jam
satis fusco colore distinguitur. Frustum hujus corticis, a se ex insulis Moluccis allatum, mihiostendit vir Cl. R eir-wardt,
quern Cortieem Massoi existimabat. Obmagüam Corticis Culilawan Papuani cum Cortice Massoi simililudinem, quam
jam Rumpeius attigit, hunc quoque cortieem, ne quid deesset huic capiti, juxta ilium depingendum curavi, Jit omnes
simul inter se conferri possent. Ceterum de Cortice Massoi in alio capite disputabimus, quod eo magis alienum ab hoc
loco foret, quod arborem, unde colligitur, non ad genus Cinnamomum referendam esse comperi. Monuisse sufficiat,
ilium jam odore acri, balsamico, minimè caryophyllaceo, a ceteris omnibus corticibus, hoc capite descriptis, manifesté
distingui,,licet adspectu et pondéré cortici Culilawan Papuano perquam sit similis.
Rompiuds noster in descriptione Arloris Culit-lawan l. c. p . 68 speciei tenuioris corticis, e Batsjam nomine Corticis
Culilawan ad se missi, mentionem injicit, quem ab amboinensi non ita multum colore et substantiâ differre ait, at
saporis esse dulcis anisati, qualis Ligni Sassafras, et odoris caryopbyllaoei languidi. Hie forte cortex fuit radicum arboris
istius papuanæ (C. Xanthoneuri) aut C. {caryophylloid.es) ruhri, cum, Rumphio ipso l, c. p . 67 auctore, etiam cortieem
radicum C. Culilawan amboinensis sive genuini sapore et odôr'è Ligno Sassafras ex India occidentali siraillimum esse
constet, atque adeo mcdici Bata vim tunc temporis hujus remedii vice eo usi fuerint.
Descr. Arbor octoginta pedes alta, ramis validis, latè expansis, multopartitis : trunci cortex crassus,
compactus, extus fusco-cinerascens ac fissuris profundis irregularibus tuberculato-rugosus,
intus fuscescens, in manducatione granulosus. Ramuli annorum præcedentium teretes, cortice
e cinereo fusco, rimoso, gratissimè aromatico, odoris qualis nucis moschatæ intermistâ essentiâ
lavendulæ, saporis amari ac satis adstringentis : ramuli novelli argutè compresso-tetragoni,
glaberrimi, quamquam in summitatibus floriferis, perinde ac tota inflorescentia, pùbescentiâ
densâ brevi fuscâ velutinâ velati. Folia formæ, qualem supra indicavimus, petiolis brevibus
semiteretibus obiter canaliculatis glabris instructa, subopposita, coriacea, glabra, supra nitida ac
intensè viridia, subtus cinerascentia atque hic, utique statu exsiccato, obsoletè reticulata, trita
odoris Caryophylli aromatici : in summitatibus floriferis minora, apice obtusiora, utrinque pube
rarâ fuscâ sericeâ appressâ, substantiae tenuioris. Pedunculi ex axillis foliorum superiorum,
vulgo approximatorum, modo descriptorum oriuntùr, quo fit u t, bis foliis deciduis, singuli
ramuli paniculam terminalem amplam brachiato-ramosam effusam fusco-velutinam offerant, —
compresso-teretes, superiores longitudine sensim decrescentes ac trifidi, inferiores elongati,
inde a dimidio aut ultra decussato-ramosi. Flores fasciculato-terni aut quini, singuli breviter
pedicellati, circa exortum pedicellorum bracteis quibusdam minutis obtusis deciduis. Perian-
thium 6-raro 8-fidum, extus fusco-velutinum, intus sericeum, laciniis biserialibus, lato-ovatis,
obtusis, subæqualibus, erecto-conniventibus. Stamina 9-lâ perfecta ac 3-4sterilia (siYe staminodia)
infra lacinias tubo perianthii inserta, quorum 6 s. 8 exteriora laciniis opposita paulo longiora,
eglandulosa, antheris anticè dehiscentibus : 3-4 fertilia secundæ seriei rursus cum exterioribus
perianthii laciniis opposita infernè biglandulosa, antheris posticè ad margines dehiscentibus :
3-4 interiora (sive staminodia), modo memoratis alterna, sunt breviora eorumque antheræ
reductæ in laminam cordatam aut ovato-lanceolatam aut passim dimidiato-cordatam crassam
subcarinatam flavam glanduloso-punctatam ad margines tenuiores erosulam. Filament a complanata,
utrinque aliquanlum dilata ta, antheris continua, pubera : glandulæ staminum intermediorum
e lateribus filamentorum supra basin sunt exsertæ, quorum magis dorsum quam faciem internam
spectant, sessiles, oppositæ, oYoideæ aut cordiformes, sulcato-angulosæ, passim inæquales et
difformes, carnosæ, flavæ. Antheræ ex spathulato-ovales, obtusæ, complanatæ, glabriusculæ
aut subpuberes, quadriloculares, valvulis quatuor membranosis adscendentibus déhiscentes :
connectivum carnosum, cum summo filamento continuum et glanduloso-punctatum. Ambo
loculi inferiores antherarum sunt majores, ellipsoidei, magisque distantes : ambo superiores
Totundati et in antheris secundæ seriei minutissimi. P istillum basi perianthii cüpulatæ insidens,
stamina superans, glabrum. Ovarium ovoideo-globosum, uniloculatum, ovulo inverso, anatropo.
Stylus stamihibus paulo longior, terminalis, filiformis, rectus. Stigma terminale, crassum,
obtusum, margine subrevolutum et obsoletè trianguläre, papilIoso-scabridum.M#|Hi flores,
licet manifesto sint hermaphroditi, nullos tamen gignunt fructus, sed post explicationem suam
decidunt. Inflorescentia fertilis in individuis separatis occurrit eorumque ipsorum ramulos
non nullos vir Cl. Leschenault collegit. Hæc dignosci potest pedunculis brevioribus, minus
ramosis, in paniculam magis contractam dispositis, et flores etiam organisation quodammodo
sunt diversi. In antheris scilicet staminum trium interiorum semper ferè locelli superiores
aboriuntur, quo fit, ut tantummodo sint bilocellatse. Staminodia ovarium proxime cingentia
aut nulla sunt, aut minutissima. Verum ovarium fovet ovulum majus globoso-ellipsoideum,
lateraliter in apice suspensum, anatropum. Stylus brevior est sed crassior quam in floribus
supra descriptis. Stigma discoideum. Baccce basi calycis insigniter auctae, turbinato-cupuliformi,
ore truncatse semiimmersae, ellipsoideae, verrucoso-punctataa, monospermae.
4. CINNAMOMUM XANTHONEURUM B I. Tab. 13. Fig. 1 .
C. foliis oblongis sive oblongo-lanceolatis obtusiusoulfe acuminatis basi aoutis breviter
triplinerviis subtus reticulatis, et oanesoenti-velutinis, nervis supra medium venuloso-
ramificatis. Bl. in Tydschr. N at. Gesch. I . p . 63.
Culilawan ex Papuanis et Moluccis insulis Rumph. Amb. I I . p. 66.
Habit. In silvis montanis Novae Guineas, tarn a Lessono quam a Zippelio sed neque cum floribus neque cum fructibus
reperta. Rumphius earn non solum in insulis Papuanis, sed in nonnullis etiam Moluccis, inprimis crebro in insulis
Key et A r u , nasci perhibet : et locus supra ex Camello citatus facit, ut suspicer, earn non minus insulis Philippinis
esse propriam.
OBSERVATIO.
Hæc arbor Cortieem Culilawan Papuanum praebet, facie, odore atque acredine aromatis cortici illi, qui ubivis in Archipelago
Malaico nomine Massoi nolus est, longé similior quam Corticis Culilawan amboinensis. Foliis subtus densé
sericeo-velutinis hæc species ab omnibus plantis ejusdem generis, quæ hue usque innotuerunt, longé recedit. Longinqua
tantum ei cum C. sulphurato Nees ab Esenb. (Wall. 1. c .p . 7-4. 8) est affinitas, propior cum aliâ specie zeylanicâ nondum
descripta, cujus unum tantummodo folium e collectione J. Burhanni, cum octo aliis foliis simul in chartâ glutihatum, in
Iierbario nostro servatur. Hæc sane variorum foliorum conglulinatio exemplar repræsentare videtur eorum, quæ seculo
et amplius abhinc a Seba in Act. Coes. Nat. Cur. Vol. 1 tanquam varietates C. Zeylanici allata et depicta fuerunt. Etenim
J. Burhannum ejüsmodi sibi comparasse collectionem, ipsius verba in Tkesauro Zeylanico, p. 62 probant (1),. ubi ait :
« Noveh Cinnamohi diversitates ex sold Zeylona transmissas servo, gute folialurd maxime dijferunt, quas non exhibeo, quia
» Jam delineatoe et descriptoe sunt in Appendice ad Acta Physico-Medica Acad. Gæsar. Leopold nat. curios, vol. 1. Anno 1727.
» pas. in appendice quarta et sEQUENTiBus. »—Licet apice paulo elongatius nervis non terminantibus, inter folia illic delineata,
tantummodo ad Cappare Coronde fig. 8, quod camphoratum Cinnamomum notât, referri potest, utpote non reticulatum
venulis distinctis, sed tantum venulis quam tenerrimis ferè inconspicuis inter nervös transversè striolatum, ac reticulatione
tarn arctâ tamque indistinctâ, ut hanc jure in figura is ta ne indicatam quidem videamus. Hao itaque venularum teneritate
planta ista Zeylanica, quam non ineptè C. Capparu-Coronde dicerc possumus, a C. meo xanthoneuro distinguitur, cui
tamen pagina dorsali foliorum identidem sericeâ maximè est affinis.
Nonnullis animadversionibus de hâc arbore a Lessono et Zippelio in Guinea Nova repertâ hoc loco adjectis, deinceps de
aliis quibusdam hujus generis speciebus agam, quarum cortices odore et sapore aliquam cum prioribus similitudinem
oflerunt. Neque tamen C. nitidum Hook, hue referri potest, cujus cortex, admodum mucilaginosus et leviter aromaticus,
cum Cortice Culilawan nullo modo confundi poterit.
Descr. Arbor. Rami cylindracei, glabrati, novelli compresso-tetragoni, quo loco petioli inseruntur
utrinque striâ decurrente, æque ac petioli semipollicares, semiteretes, supra leviter canaliculati,
pùbescentiâ satis densâ, lividâ, sericeâ velati. Folia opposita, rarius subalterna, 5 - 7 pollices
longa, JL — ferè 2 pollices la ta , oblonga aut oblongo-lanceolata, in acumen longum rectiusculum
haud valdè acutatum desinentia, basi acuta aut certè subacuta, pseudo-triplinervia, nervis
infernè aliquantum conjunctis, supra medium in ramulos inprimis subtus distinctos angulo
subrecto adscendentes divisis ac venulis tenerioribus leviter arcuatis reticulatis anastomosantibus :
(L) Quæ hoo looo roluli oomparotio Hart
quod oumC. Capparu-Coronde nostri aoe
> ratum Cinnamomum instat quia Caphora
lAKsi nostri, diu postquam hæc conscripseram Paris
iribus foliis constans, oui suà ipse manu J. Bdmiakk
mit, hæc adscripsit « 3» species arb. Canellifon
addidit. Folio illi,
mdo quod Capita