» 22. 23. ejusdem generis aut species aut varietates pinguntur primum a Burm. Ind. p. 45. dein a
» Linnjeo Mantiss. 336 pro varietate Convolvuli paniculati Linn. Sp. 2. 223. habitse fuerunt. Obs.
» quod si ad genus Convolvuli pertineant, certè distinctissimas species constituunt, et caule capreolato,
» et foliis glandulainstructis, et fructu et semine arillato, diversas, mihi quidem novi generis, Cucume-
» raceis affinis, esse videntur hae plantas. » —Itaque primum a Lamarck in Encycl. bot. IV. p . 208.
novum genus Modeccam habemus constitutum, cujus tarnen character magis iis, quas Rhebdius
annotavit, quam ipsius observationibus nititur. Mihi quidem hoc genus omnino servandum ac reverä
Passifloreis accensendum videtur, a quibus genus Paschantus Burch, e Promontorio Bonae-Spei non
satis diversum esse censeo. Hoc autem loco nonnullas species, quae in Javä vicinisque insulis mihi
innotuerunt, accuratius explorare constitui, ob pulcritudinem fructuum inprimis dignas, quae in
caldariis nostris colantur. Simul lectorem admonitum volo, me, Passifloreas perigonio instructas
describentem, has tarnen non re verè apetales esse putare. Hoc enim Perigonium duobus verticillis
alternantibus formatum esse constat, altero exteriori calycino, altero interno, plerumque appendicibus
variae formas instruclo, corollino, quorum tarnen phylla magis minusve in unum perigonium gamo-
phyllum inter se sunt concreta.
MODECCA RHEED. LAM.
Flores abortu diclini. Perigonium tubulosum, 10-, rarissimb 8-fidum, laoiniis exterio-
ribus majoribus, interioribus interdum nanis. Appendices 5- io , passim null®, e fundo
perigonii orta:. Stamina 5 raro 4 , filamentis in floribus masculis circa pistillum rudimen-
tarium, in femineis ad basin stipitis ovarii in annulum unitis. Antherae lineares, ima
dorso ailixa-, erect®. Ovarium stipitatum. Stylus nullus ant brevis. Stigmata tria,
subpetaloidea. Capsula vesicularis, 3- raro a - valvis, poly- s. rarissimb; oligo-sperma.
Semina foveolata, apici cyatbiformi-dilatato funiculi umbilicalis baocati immersa, sper-
mophoris striiformibus valvarum medio adnatis aflixa. — Herbae aut frutices scandentes,
stipulis caulinaribus obsoletis. Folia alterna, in apice petioli glanduloso-biauriculata,
indivisa aut varife lobata. Cirrhi pedunculares, axillares, Solitarii, ramosi, ramis latera-
libus pauci- aut multi-floris, medio circinali. Flores parvi, viriduli.
1. MODECCA OBTUSA. Tab. 48.
M. foliis pergamaceis cordato-oblongis obtusis, fructibus elongato - ovoideis utrinque
attenuatis Bl. B y dr. Flor. Ned. Ind. p. g3g. — De Cand. Prodr. Syst. nat. I I I . p. 336.
Habit. In Sylvia inferioribna nvidis circa montem Salak in provinciä JavanicäBuiten.org, ubi earn mcnsc Januario florcntcm
ac simul frnctibns visa pulcerrimis ornatam reperi. Et banc, et alias quastlam species nomine Patok Monel: insigniunt
indigensc, nt verisimilo est, quoniam aves semen ejns arillo succnlcntoinclasum cupidissimc appctnnt.
Descb. Suffrutex scandens, glaber, subinde ex axilla folii aut supra earn aliis se fruticibus cirrho
solitario apice bi- s. trifido, procid dubio ramuiis metamorphosatis orto, alligans. Caulis iuferne
crassitie pennaj anserinae, teres, iuanis, supernd, acque ac rami alterui divaricati flexuosi, ex tereti
subangulosus. Folia petiolis pollicaribus teretiusculis ccanaliculatis tortis insideulia, e quibus
inferiora manum longa et tres poll ices lata, superiora ac floralia multo minora, cordato-oblonga
s. oblonga, obtusa et interdum retusa, ad marginem integerrimum revoluta, basi subcordatä ad
latus petioli binis auriculis oppositis subrotundis supra convexis infra concavis foliaceis flavido-
viridulis prtedita, substantial crassx herbacese, reticulato-venosa, in inferiori pagina glaucescentia,
venis primariis in pagina superiori intense viridi saepe gilvis. Pedunculi (sive potius cirrhi pedun-
culanei) ut plurimum aliquantum supraaxillares, patentes, petiolos longitudine adsequantes,
teretes, recti, supra basin crassiorem cum articulatione obscura margine angustissimo membranoso
annulari cinclâ, apice in binos ramos breves divergentes pauci floras divisi, inter quos
cirrhus brevis simplex recurvus rachidi continuus exoritur. Flores diocci, parvi, viriduli ad
basin pedicellorum bracteâ minulâ sessili squamæformi instructi. Perigonium infundibuliforme
decemfidum : laciniis exterioribus (s. calycinis) lato-ovatis, interioribus squamæformibus multo
majoribus ac longé latioribus, præsertim in femineis, in quibus laciniæ soriei intcrioris sunt
angusto-lineares. Mastmli : stamina quinque, vix exserta. Filammta circa rudimenlum pistilli
subuliforme fundo perigonii insidens in aqnulum perigynum perbrevem quinquedenlalum unita.
Antheroe elongato-lineares, acutæ, in seetione transversâ obtusè quadrangulares, imâ dorso affixæ
slrictæ, flavæ, rimis completis introrsus déhiscentes. Feminei : stamina quinque, minuta,
imperfecta, in fundo calycis in annulum gynopodium cingentem concreta. Ovarium elongato-
ellipsoideum, gynophoro stipitiformi continuo suffultum, læve, glabrum. Stigmata tria, sessilia,
triangulari-cuneiformia, margine anteriori crenulala, carnosa, petaloidea, albida. Fructus solitarii.
penduli, formæ quam diximus, angulares, ante maturitatem viriduli, in colorera fulvum trans-
euntes, denique punicei, apice ad basin ,tribus suturis elevatis per totidem valvas elasticé
déhiscentes, uniloculares, polyspermi. Valvoe naviculares, subslantiæ fragilis satis crassæ extus
subcarinâtæ et aliquantum rugosæ, coloris pulcerrimè splendentis, quem indicavimus intus
sordidè stramineæ ac medio (ubi in duas partes dividi possunt} spermophoro parietali striiformi
elevato præditæ, cui semina funiculis umbilicalibus elongatis crassis sunt alfixa. Funiculi isti
penduli, elastici, quâ oriuntur crassiores, lactei, substanliæ sueculentæ, odoris peculiaris, apice
bursicularum instar dilatati semen includentes. Semina compresso-ellipsoidea, raphe excurrenti
simplici marginata, vertice extremitati inferiori alfixa, scrobiculata, coloris plumbei. Twnica
seminis externa tenuissima, diaphana, statu siccato vix a testé foveolatâ fragili secerni potest.
Endoplmra tenuissima, membranacea, eburnea. Albumen formé seminis, obsolctissimè foveo-
lalum, carnosum, non erassum præsertim ad margines, ut quasi e duabus iamellis plano-couvexis
margine unitis conformala esse videatur. Colyleiloncs foiiaceæ, maximæ, ovales, obsoletè trinerves.
Radicula brevissima, obtusa, inféra.
2. MODECCA CORDIFOLIA. Tab. 49.
M. föliis membranaceis breviter petiolatis cordatis acutis s. obtusis, fructibus elongato-
ellipsoideis utrinque attenuatis Bl. Bydr. Flor. Ned. Ind. p . g3g. — De Cand. Prodr.
Syst. nat. p . 336.
ITabit. In compluribus regionibns montanis Javoe occidentalis, qute sunt humiliores, veluti in radicibus montium Salak
Pulussarie, Bonkok, c e t., ubi bæc planta, quam nonnulli indigenarum Aroy bilimbi appellant, semper ferè cum
floribus fructibusque inveiiitur. Forma foliorum maxime varia est : bæc plerumque sunt ovato-cordala, interdum
cordato-oblonga, rarius subrotundo-cordata.
Descr. Planta sufFruticosa, babilu præcedenli speciei similis. Caulis varié flexuosüs, sarmentosus
ramosissimus, leres, sublignosus, foliorum lapsu cicatrisatus, ramis elongatis, teretibus, striatis
intus medullosus, præcipuè in apicibus novorum surculorum, quorum sæpè folia non perveniunt
ad evolutionem, cirrhiferis. Cirrhi alterni s. sp a rsi, subhorizontâles, apice in ternos ramos
tenerrimos circinnatos divisi, quorum médius indivisus, laterales vulgo iterum trifidi. Folia 2-3
poil, longa, l g -2 poil, lata, formæ, ut plurimum, ovato-cordatæ, acuta, rarius obtusa, rarissimè
rotundata ac nervo medio exserto mucronulata, ad basin satis profunde cordata et hic circa
petiolum similibus auriculis bilateralibus atque in superiori specie, nisi quod minora sunt,
prædita , integerrima, subrugosa, membranacea, reticulato-venosa, subtus glaucina : petioli,
ubi plurimum, semipollicares, vulgo breviores, teretiusculi, torti. Pedunculi (sive potius cirrhi
pedunculanei) solitarii, quorum rachis nuda patentissima petiolis multo longior est, apice bis aut
ter dichotomi cum ramulo brevi simplici cirrhiformi continuo ex dichotomiis, laxiflori. Bracteoe
minulissimæ, tarn in divisionibus rachidis, quam ad exortum pedicellorum 3 tel 4 lineas longorum.
Flores vix semipollicares, flavido-virescentes, dioici. Perigonium tubulosum, inflatum, ad limbum
brevem decemfidum patenti-revolutum constrictum, in fundo appendicibus quinque brevibus
linearibus truncatis albidis staminibus oppositis, quæ paracorolla disjoncta videntur habendæ,