IX.
DE QUIBOSDAM PASSIFLOBEIS INDIÆ ORIENTALIS.
Passifloreas, quæ plantas, majori parte scandentes, eximiâ florum pulcritudine ac singular! formâ
sunt conspicuæ, zonæ torridæ noyi orbis tantum non omnes esse proprias, res vulgo nota est. In India
quidem Orientali, sed maximè in Archipelago Moluccensi, adeo suntraræ, ut in Ruiurnu libris ne unius
qüidem speciei mentionem factam videamus. At in fforto Mâlabarico Rheedii, nobilissimi scientiæ
amabilis patrono, et quidem Tom. V I II , p. 3 9 -4 5 primas nonnullarum Passiflorearum notitias ac
figuras expositas habemus, unde jam apparet, ditissimam Floram Indiæ Orientalis hac pulcerrimâ
plantarum familiâ certè non omnino esse orbatam. Licet autem illæ plantæ Indiæ Orientali propriæ
non tantâ florum pulcritudine oculos delectent, quanta pleræque Passifloreoe regionum occidentalium.
natura tarnen, ut hoc quasi compensaret, fructus earum splendidissimis ornavit coloribus. Verum ob
ipsam illam florum exiguitatem et exilera speciem, quibus pauca sanè cum aliis Passifloreis sunt
communia, diu addubitatum est, quonam plantæ, a Rheebio l. c. tab. 20, 2 1 , 22, 23, depictæ, forent
referendæ, num ad genus Passiflorum (1 ), an ad quasdam Cucurbitaceas (2), an vero, auctoribus
Burmanno ac Linnæo, ad genus Convolvuli (3) ?.— Ex observatione, quam Van Roten V. Cl. specimini
Modeccoe palmatoe Lam. (procul dubio ex Herbario J. Burmanni) addidit, satis constat, jam ilium hac in
re ab æqualibus dissensisse atque idem ferè censuisse, quod A. L. de Jussieu, in G ener. PI. p. 39 8 , qui
Modeccoe Rheed. Convolvuli congeneri ex Linnæo, sed habitu cirrhisque Cucurbitaceoe et fructu supero
Passifloroe affiniori, peculiare genus constituendum esse auguratur. Huic enim specimini, cui nomen
Zeylanicum Wal hondelle tribuit, simul observans, se semen ejus etiam titulo Hondala e Zeylaniâ
accepisse, sua ipse manu hæc adscripsit : « Modecca Rheed. Mal. VIII. tab. 20., ubi porro tab. 21.
(1) Hane opinionem tuetur J. Brryriüs , qui duas ex illis plantis in Horto Malab. depictis in Horlo Fageliano ; nomine
Bryonias, collegit et easdem in Horto Âmstelodamonsi observa vit, cum eas in Prodromo suo ut Flores Passionis spurios
Malabaricos descripserit. Hune e veterioribus botanicis secutus etiam est Plukknrt. Cf. ejusd. Almag. p. 283.
(2) Unam alteramve ex his plantis Cucurbitacois esse cognatam primum affirmavit P. Hermarr. in Mus. Z eyl.p. 28 et 62,
quo loco depictam in Horlo Malab. I. c. tab. 20 Bryoniam Zàylanicam folio quinquepartito appellat, quamvis, ut rectè
observavit J. Bormarr in Thés. Zeyl. p. 49, eandem, aut certè speciom maximè affinem, in eodem libro aliis quoqne
insigniverit nominibus, veluti : « Clématite Indicâ follicule aureo, rotundo, triangulo, Clématite Indicé, purpureé, foliis
» profundè incisis, radi.cc amplé, tube rosé. »
(3) Ita P. Hermarr , unam earum, quæ etiam in Zeylaniâ reperitur, in Mus. Zeyl. appellans « Convolvulum Indieum
» caproola/um, radice tube rosé, foliis profundè incisis, seu quinquepartilis, » quo etiam referendus videtur ejusdem « Corail
volvulus Indiens, maximus, capreolatus, tubei'osus, foliis profundè incisis seu tripartitis, » quam unam esse e Riiebdii
Modoccis jam J . Bermann ira Thés. Zeyl. p. 73. agnovit. Hanc deinde cognationem cum Convolvulo etiam tuitus est
N. L. luRMARN. ira Flor. Indicé p . 45 et ipse Lirræos, tam Modeccam, quam Pal-Modèccam Rheed. ad Convolvulum pani-
culalum citans.
4 2