varietatem hue relatam, citare non audeo. Forma spathæ scilicet in istâ figura haudquaquam cum nostrâ planta
congruit, cujus etiam segmenta foliorum (uno medio except©) basi ad latus interius decurrunt, cum in planta
Pedkeretiaha ansata esse videantur. Neque magis ad exemplaria nostra referri possunt verba Lamarkii : il s’élève
rarement au-delà de neuf ou dix pouces, quorum jam petioli pedem longitudine adæquant, nisi hæc tanta luxuries
unicè culturæ sit tribuenda. Hoc vero procul dubio statuere licet, nec Arum Dracontium Florae Japonicæ Thdnbergi,
neque Floræ Gocbincbinensis Lodreiro , hue esse referenda. Quam facile autem plantæ vel genere divërsæ hoc
Linneano titulo confundantur denuo Personi herbarium me docuit : quâ de re conferantur Arisoema caudalum,
A . Thunbergii, A . Cochinchinense et Suhria appendiculata. Sequentes notas minus copiosas secundum plantas siccatas
descripsi. Habitus bujus plantæ plané idem est, qui A . tortuosi, A.japonici, aliarum, videlicet pseudocaulescens,
quibusdam petiolorum basibus coadunitis cum scapo terminali.
Descr. Tota glabra. 7wZ>er pugni magnitudine, sphæroideum, zonatum, e lateribus stolones emittens,
circa Yerticem radiculosum, hic e centro caulem imâ digito crassum, aliquot squamis brevibus
ovatis velatura, rectum, supernè sensim tenuiorem, teretem, e basibus conjunctis duorum yulgo
petiolorum formatum, exserens. Petioli 8-12 pollices longi, infernè ferè crassitudine pennæ
anserinæ basi dilatato-yaginanti, supernè paulo tenuiores, teretes, striati, apice in duo brachia sive
rachides divergentes horizontaliter patulas duos ad très pollices longas divisi, quarum lateri supe-
riori segmenta obliqué insident cum segmenta brevi-ansato erecto alari. Folium pedati-sectum,
circumscriptionis reniformis sive hastato-semiorbicularis, 6 -7 pollices longum, 10-15 pollices
latum, cum segmentis novem ad quatuordecim utrinque ad apices rachidum decrescentibus.
Hæc sunt 3 -7 pollices longa, 1-2 pollices lata (extrema minora), lanceolato-oblonga, acuminata,
basi subattenuata et bine decurrentia, integerrima s. obiter repanda, subundulata, penninervi-
reticulata, subtus costâ crassâ elevatâ : segmentum alare vicinis dimidio ferè brevius, apice
etiam minus acuminatum et plerumque nonnisi brevissimè cuspidatum, basi in ansam poil,
longam angustatum. Scapus solitarius, terminalis, petiolo dimidio brevior ac tenuior, at illo
saltern supernè infra spatham crassior, arrectus, teres, striatus, carnosus. Spath a 2-3 poil,
longa, ut videtur, vegeto-persistens, lanceolato-oblonga, acuminata, erecta, infernè convoluta,
supernè hinc longitudinaliter aperta ac marginibus lateralibus involutis concava, membranacea,
longitudinaliter striata, sub lente fusco-punctata, pallidè virescens ; pars ejus convoluta imâ
gibbera. Spadix rectiusculus aut leviter inclinatus, in basi crassiori organis fructificationis obsessus,
supernè nudus ac filiformi-attenuatus, spathâ duplo ferè longior, unisexualis s. subandrogynus :
masculus aut agynus, aut imâ infra stamina paucis ovariis continuis præditus, staminibus densè
spiralibus polyandrus : femineus incompletè androgynus, supra pistillos in cylindrum densum
ovoideum congestos spatio semipollicari sulcato gerens filamenta sparsa brévia compresso-conoidea
carnosa supernè decrescentia, antberis vulgo duabus s. tribus, raro unâ, ovoideis obtusis latere
utrinque sulco dehiscenti inscriptis sed tamen imperfectis lividis terminata. Antheroe fertiles
turgidiores, utrinque sulco longitudinali déhiscentes, flavæ, ternæ s. quaternæ rarius binæ
filamentis crassis brevissimis insidentes. Ovaria turbina ta, lateribus angulata, supra flavido-
viridula et discoideo-convexa, in stylwm brevissimum attenuata, carnosa, unilocularia, in loculo
basi ovula complura erecta funiculis umbilicabbus satis crassis longitudine inæqualibus fundo
affixa elongata fovens : ovaria suprema minus sunt turgida et minorem ovulorum numerum
(3 -5 ) quam inferiora continent. Stigma terminale, obtusum, subcapitatum, papillosum,
albidum.
i6. A R I SÆ M A Bosen.
A. foliis pedati-sectis, segmentis (7-11 aut pluribus) omnibus sessilibus lineari-lanceolatis
acuminatis integerrimis, spadice subuliformi spathâ erecta acuminata dimidio longiore.
H abit. In Americâ septentrionali fide exemplorum a Bosc et P amsot de Beadvois collectorum, quæ in Herbario Y. Nob.
Baron is De Lessert servantnr titulo A ri Dracontii. Est vero præcedenti longé humilius et ab eo differt non solum
quod segmentum intermedium non ansatum, sed etiam ceteris elongatius est. Geterum non mirandum , si cum ilia
specie confusa fuerit, quâcum habitu quam accuratissimè convenit, atque adeo forma spathæ spadicisque, nisi quod
horum apex nudus minus sit elongatus. Segmentum intermedium 3 7- ultra 4 poil, longum, j poil, tantum latum,
semper ferè pollice longius quam bilateralia, extus utrinque decrescentia, ita ut extrema vix 1 - 17 poil, longa et
paucas lineas lata, vel etiam nana sint : ad basin cuncta margine membranaceo sunt conjuncta, obsolete obtcclo-
trinervia, margine integerrima, undulata, glabra. Spatha bipollicaris, erecta , acuminata, pallida, striata, infernè
convoluta. Spadix spathâ ferè pollice longior, pseudo-androgynus, apice nudo subuliformi, in unico specimine a me
inspecto, arcuato-declinato.
17. A R I SÆ M A THUNBERGII.
A. foliis pedati-sectis, segmentis (io -1 5 ) sessilibus lanceolatis setaceo-acuminatis-
simis integerrimis, spadice subuliformi tortuoso- descendent© spatham supernè acumi-
natam subfornicatam longé superante.
Arum Dracontium T hunb. (baud Linn.) Flor. Jap. p. 233.
Habit. Nomine A r i Dracontii hæc planta viva ex Japoniâ horto botanico apud Buitenzorg importata fuit. Ab istâ vero
planta satis distingmtur segmentis foliorura multo angustioribus, spathâ longé acuminalâ ac spadice multo elon-
gatiore filiformi. In Bibliothecâ botanicâ Baronis De Lessert imago hujus plantæ in Japoniâ coloribus adurabrata
reperitur addito nomine japonico Uzasimosa.
Descr. Tota planta pedes 1 ^ - 2 magna, glabra. Tuber magnitudine globuli ferrei sclopeti usque ad
mali mediocris varians*, sphæroideum, solidum, intus albicans, externè epidermide tenui pallidè
fuscâ obtectum, radiculis crebris filiformibus præditum. Folium subsolitarium, in petiolis
pedalibus teretibus carnosis obiter striatis pallidè viridibus imâ basi squamulis nonnullis mem-
branaceis cinctis, ped a ti-se c tum , circumscriptionis reniformi-orbicularis, segmentis sessilibus
lanceolatis cuspide setiformi acuminatis basi angustatis integerrimis membranaceis laxiusculè
anastomosanti-penninerviis, quorum intermedia sunt 5 -6 pollices lon g a , | - | pollices la ta , late-
ralia utrinque decrescunt et extima basi sunt subuni ta. Scapus e fissurâ petioli ortus, brevis,
erectus, teretiusculus, viridis, infra spatham dilatatus et albidus, basi spathellâ amplectenti
semilanceolata. Spatha 4 | - 5 pollices longa, infernè in tubum infundibuliformem duos pollices
longum fusco-umcolorem aut fuscum albido-vittatum sat crassum intus verrucoso - eburneum
convoluta, fauce marginibus atro-brunneis e limbo recurvatis : limbus oblongo- ovatus, for-
nicato-ascendens, apice acuminatissimo horizontaliter declinatus, colore eodem, quo tubus,
supernè non vittato, atro-brunneo aut sordidè-purpureo. Spadix 1 -u ltra lb pedes longus,
supra basin fïoribus unisexualibus tectam per aliquot pollices longitudinis insigniter incras-
sa tu s, atro-purpurascens, sursum sensim tenuior, extra faucem spathæ in formam sigmoideam
altè supra limbum porrectus, in apicem longissimum subuliformem debilem antrorsum depen-
dentem desinens : flores imâ parte in • cylindrum ultra dimidium pollicem longum aggregati,
supra quem spadix nudus e t obsoletissimè sulcatus, superius autem ad partem clavato-incrassatam
passim exasperitatibus carnosis obsessus est. Flores masculi, quos solos observavi, densissimè
dispositi. Antheroe tantum non sessiles, quarum loculi subglobosi supra rimâ semibivalves terni-
q u in i, mterdum tantum b in i, filamento communi brevissimo crasso carnoso insident.
18. ARISÆM A TORTUOSUM.
A. foliis pedati-sectis, segmentis ( 7- 19) lateralibus sessilibus, intermediis subansatis,
lanceolato-ellipticis acutis subrepandis, spadice subuliformi tortuoso-ascendente spatham
supernè fornicatam acutam superante.
Arum tortuosum W all. PI. Asiat. rar. I I. p. 10. tab. 114.
Habit. In monlibas Nepaliæ, ubi indigence radice tüberosâ vesci soient. Priori speciei satis alfinis, licet diversa segmentis
multo latioribus minus acuminatis, spathâ apice minus acuminatâ, spadice ut plurimum monoico, rarius unisexuali,
retrorsum ascendente, denique filamentis multo elongatioribus. Sequentia e diligentissimâ descriptione celeberrimi
27