©AmmMOTAiE iFiLwnn ïRjni“©isi!imiËiEÉ
CUM "VlCrNIS SYUVI8
t t l B i i i l i l A M i r a m D I E A m tO M L ,
tanorum Javanorum sive Bos Banteng nov. sp., forte non diversa a B. Sylhetcmo Fr. Coy.) alunt;
aut prærupta saxa, a montibus quasi avulsa, alia super aliis varié congesla aut vi disjecta, amnibus,
qui rapido impetu et ingenti sonitu per decliyia feruntur aut præcipitibus cataractis in alias voragines
funduntur, aditum aperiunt et mentem viatoris, qui loci vastitatem elementorumque tumultum
desuper prospectât, horrore afficiunt.
In vastis illis solitudinibus, quæ tarn sublime naturae spectaculum oculis offerunt, haud raro in
montium declivibus solum paludosum sub pedibus deficit : hie enim plurimi oriuntur amnes. Ibi vero
vegetatio paulisper quasi quiescere videtur, ut mox in altiori regione novo rursus vigore exsultet.
Hæc enim loca humidiora, consueta Rhinocerotum (Baclak montanorum, Rhinoceros javanicus Diard
cum Fr. Cuv. in M. S. communicatus) latibula, nonnisi virgultis et ilicibus (in primis Gleicheniis) arctè
inter se conlextis sunt vestita, nisi, id quod sæpe usu venit, vastæ sint paludes limosoe, Spaghnis aliisque
plantis uliginariis densè obtectæ. Yicina autem juga prislinum vegetationis vigorem celsissimasque
arborum proceritates ostendunt, quæ lamen, ubi mille pedes ultra adscenderis, insigniter imminuuntur.
Sed jam hic plurimæ arborum, non longé a solo , in ramos divaricatos sunt divisæ et saxa ubivis denso
strato lichenum aliisque Cryptophytis vestita, quo fit, ut hæc nemora adspectum fere borealem præ
se ferant. Sensim deinde usque ad summa montium cacumina, quæ ad altitudinem decies mille pedum
et amplius exsurgunt, decrescit vegetatio, donee tandem ferè plantis frutiGOsis paucisque herbaceis
constet, eorum quidem generum, quæ sub hoc coelo haudquaquam exspectes, qualia Rhododendrum,
Yactinium', Myrica, Swertia, Viola, Gentiana, Ranunculus, cet. Hæc autem Alpina plantarum
regio in Archipelago Malaico præcipuè abundat copié Quercuum, quapropter earn ab Amentaceis
denominandam censeo. Huic tamen regioni, haud aliter ac Rubiacearum, quæ præcessit, non adeo
peculiaris est natura, licet compluria in eâ reperiantur plantarum genera, quæ zonas temperaliores
inhabitant, quin tamen proprius quidam character, exercitato oculo facilè dignoscendus, cunctis plantis
phanerogamis, nullis exceptis, sit insitus et his ipsis tropicæ semper adhæreant familiæ, quales quædam
Melastomaceoe, Eloeocarpeoe, Myrtaceoe, Laurineoe, aliæ.
Sæpe mihi in hoc libro erit occasio de variis plantarum regionibus, quæ in montibus insularum Asiæ
australis discernuntur, plura dicendi, quoties præcipuas plantas, quibus singulæ insigniuntur, deinceps
recensebo atque describam. Hoc autem loco sufficiat monuisse, nemus primævum, ab artifice ingeniosis-
simo nostro P àyen in Tabula 26. depictum, regioni modo memoratæ Amentacearum esse accensendum,
quæ turn pulcritudine et proceritate arborum, turn sublimi regionum vastitate, qualem natura in
altioribus Javæ montibus haud parcè ostentat, admirationem movet. Hæc vero imago ex naturâ in
Provinciâ Javanicâ Agri Preangerani et quidem in Præfecturâ montanâ Bandong est expressa.
Repræsentat loca vicina cataractæ fluvii Tji-geurreé', prope visa, quæ in latere boreali montis Malabar
(quod nomen Yir 111. Raffles in Tabula suâ Javæ falso monti Wayang imposuit) de altitudine quatuor
millium pedum supra maris æquor præcipitatur, ut coelo sereno ex vico magno Bandong clarè conspici
possit. Nobilis hæc cataracta in valle Tji-geurreé circiter milliari anglico supra confluxum fluvii
Tji-geurreé cum-fluvio Tji-ceroë reperitur. Hæc vallis, quo altius montem sylvis tenebricosis obtectum
adscendis, ut ad cataractam pervenias, eo sensim fit angustior, donee tandem in saltum angustum et
profundum desinat, per quem rivulus Tji-geurreé, ex altiori montis regione ortus, celeri impetu
decurrit. Yix horridiorem speciem illâ cogites, quam hic locus oculis offert. Saxa basaltica et trunci
arborum ætate prolapsi et carie ferè absumti, vi torrentis disjecta et alia super alia cumulata, — turn
in ripis scopulosis altæ arbores, quarum rami ob museum et plantas parasiticas, quibus sunt induti,
conspici nequeunt, — elegantissimæ illæ filices arboreæ, ultra triginta pedes altæ, quarum hic illic
fasces e massé basalticé disrupté emergunt, — tandem ardua ipsius montis præcipitia cum difformibus
arboribus, ex quarum ramis latè expansis longi fasciculi JZmecwwwi exalbidarum, canorum capillorum
instar, dependent, — hæc omnia cum horrido silentio conjuncta, quod solo fluminis murmure turbatur,
tantam loci naturæ tribuunt severitatem, ut animus et admiratione abripiatur, et tristitié oppressus
teneatur. His cogitationibus suspensa sæpè hæret mens viatoris, an ulterius in isté via progrediatur :
singulis enim passibus horridior et immanior loci fit adspectus, quem strepitus auget interruptus et
raucus, qui e fundo vallis resonat. Illuc ut perveniri possit, ab altéré rupe in alteram adscendere et
amnem vël decies vado transire necesse est ; res plena periculi et laboris, rupibus hic Convervis aliisque
Cryptogamis vestitis ac quasi politis, ut nunc alta inter rupes præcipitia, nunc spumosi amnis rapacitas
minentur interitum. Omnem vero laborem tandem compensât magnificentissimum ipsius catar.actæ
spectaculum, quæ in extremitate angustæ vallis de muro immenso ac perpendiculari horrendo strepitu
præcipitatur, très in descensu interruptiones passa. Magis autem altitudine, quæ sanè non minor est