litate suisque beneficiis effecerat, ut ad utilitatem laudemque publicam
aliquid conferre potuerim, hoec MATRONA mihi in patriam reversa
grati animi testis esse non potuit. Mors EAM abstulerat, flebilis
multis, mihi acerbissima.
Ad hune dolorem leniendum, quod PRINCIPI dedicare Ipsi non
potui, EJUS Manibus dedicavi : qui, si res humanas curent, libentes
hoc officii et pietatis documentum accipiant!
O . X - ' i f f i h w w e .
PRÆFATIO
Hisce commentationibus, quæ præsertim G. E. Rumphii Herbarium Amhoinense
spectant, in lucem editis, officio jam a longo inde tempore debito satisfacere conatus sum.
Anno scilicet 1818 Illustrissima Academia Coesarea Naturæ Curiosorum me, vixdum
duos et viginti annos natum, honorificentissimo gravissimoque cognomine Rumphii ornavit,
quo me, credo, excitaret, ut fundamentis olim a Rumphio nostro positis templum Florae
ïndicæ superstruere et altius erigere conarer. Tunc vero nulla omnino in me spes esse
poterat, fore aliquando, ut supellectilem, Rumphiano opéré nonindignam, colligerem et
pretiosissiifio yiri celeberrimi operiquædam, qualiacunque tandem, adderem. Præcipua
enim causa, cur in Orientalem Indiam proficiscerer, præter Studium morbos zonæ torridæ
proprios accuratius cognoscendi, hæc fuit, ut ardentissimo Zoôlogiæ et Anatomiæ com-
paratæ amori obsequerer, neque ulla me tune temporis tenuit Floram earum regionum
inyestigandi cupiditas, in quâ præterea explorandâ, recentiori etiam tempore, atque adeo
in Java ipsâ, yiri diligentissimi ac rei botanicæ peritissimi, quales H orsfield, L eschenault
de la TouRj atque inprimis R einwardt, per multos annos occupati fuerant, quos non
sine veri specie j vix aliquid in istâ parte disciplinarum naturalium mihi feliqui facturos
fuisse suspicabar. Postquam demum experientia et familiarior indigenarum consuetudo
me docuerat, cum quantâ rei medicæ utilitate ingens copia vegetabilium, quibus India
abundat, adbiberi posset, quantumque hæc vulgo officinalibus nostris medicamentis,
ingenti ex Europa sumtu advectis, præstare viderentur, errorem intellexi. Hæc enim
remedia ut investigarem, cognoscerem et diligentius explorarem, quam mihi provinciam