excrescebant proceritatem, quod iis adeo. cum genere F id et Artocarpi est commune. Harum
nonnullas ad hortum Academicum Leidensem transmittendas curavi, quarum duæ incolumes illuc
pervenerunt et per satis magnum temporis spatium ibi viguerunt, tandem vero exstinctæ sunt.
2. ) Turn demum, cum cortex hujus arboris altè læditur, succus lacteus e vulnere effluens eos
parit effluxus, qui in vicino aëre dispersi illis, quorum natura ad id proclivior est, nocere possint
et tumores erysipelaceos, vehementem corporis pruritum, ardentes oculorum dolores, aut similia
concitare. Ipsa succi inquinatio vehementius in corpus agit atque oculorum lumen exstinguere valet.
Quin etiam interius corticis stratum sive liber structuræ crassæ, densæ, fibrosæ, ex quo laquei validi
et rudiöres subinde vestes, quibus de plebe homines utuntur, conficiuntur, diu postea, si quando
vestes illæ humectentur, pruritum excitât eamque servat naturam, donee macerando et eluendo plané
auferatur.
3. ) Succus tarn merus, quam admistione indicatâ paratus, nisi diligenter asservatur, diuturnitate
lemporis majori parte naturæ letalis orbatur : unde apparet principium venenosum, ( cui nomen
Antiarinum tribuendum censeo) volatilis esse naturæ, id quod superioribus probatur. Huic itaque
venenoso principio lacteus ille humor, qui, præter materiam gummosam, etiam visdnum, materiam
cerosam et aliquantum Kautschouk liquidi continet, quasi vehiculo est. Ceterum ductibus sued
propriis sive vasis laotiferis liberi lac illud venenosum continetur, cujus in diversarum regionum
arboribus similis fere efficacia est.
4. ) Ratio, quâ indigenæ hune succum præparant, parum aut nihil conferre videtur ad vim ejus
letalem augendam. Paulo celerior fbrtasse vulnerum hoc succo præparato illatorum possit esse effectus
in illis corporis partibus, quæ pauciori numéro vasorum absorbentium gaudent, si quidem vi
excitante illorum stimulantium absorptio augetur et venenum celerius per venas dispergitur.
5. ) Quo angustius est vulnus telo venenato illatum, eo majus vitæ imminet periculum, præsertim
si apex veneno imbutus in eo remansit. Hane ob causam maximè timendæ sunt sagittæ ex durissimo
Iigno Bambusoe excisæ, in acumen tenuissimum, quod facilè effringitur, excurrentes. Levius multo ab
hastis aliisve telis gravioribus ob id ipsum est periculum, partim quod venenum iis adhærens non satis
diu vulnus contingit, ut absorberi queat, partim quod sanguis tantâ copiâ e patenti vulnere prorum-
pens, si quæ veneni particulæ dissolu læ fuerint, eas statim secum abducit atque ita absorptionem
turbat. Similiter sagittæ veneno ritè siccato imbutæ multo sunt perniciosiores quam quæ liquido
veneno recens infectæ fuerunt : illud enim in vulnus ipsum pénétrât et partem læsam contagio inficit ;
hoc vero a sagittâ, dum corpus ferit, plerumque sejungitur, neque ipsum vulnus amplius attingit.
6. ) Veneni Antiaris in alio animalium genere minus celer cernitur effectus, quam in alio, quod
potius peculiari eorum organismo et fortè etiam chemicæ humorum mistioni, quam copiæ veneni
absorpti tribuendum videtur. Sic letali ejus vi haud tam celeriter exanimantur robustiora mammalia,
veluti Bos Karabouw, quam canes : et hi ipsi minus subitâ nece occumbunt, quam simii, feles
vespertiliones, ac quædam avium, etiam majorum, genera, quæ brevissimo postquam vulnerata sunt
tempore exstinguuntur, cum gallinæ, ex. c ., vix veneno afficiuntur et aut subinde ex ejusmodi
vulneribus plané convalescimt, aut certè, ratione habitâ omnium animalium, de quibus locuti sumus,
etiam mammalium, multo tardius succumbunt. Multum etiam valet peculiaris cujusvis animantis
natura : neque enim in eodem animalium genere eâdem ratione agit veneni vis, neque eadem semper
parit symptomata. Hæc in mammalibus fere sunt sequentia : brevi tempore, quin paucis minutis
horæ partibus, postquam taie animal sive veneno præparato, seu crudo succo Antiaris vulneratum
est, anxietate quâdam inquiéta agitatur, crebris horroribus corripitur, et interruptis querelis aut
altis clamoribus dolorem significat, dum intestina interea excrementis evacuantur. Hue mox accedunt
deliquium, respiratio acceierata, extremitatum contractio, salivæ mucosæ ex oris cavitate effluxus,
vomendi conatus, vehemens musculornm pectoralium et abdominalium clonica contractio, subinde
cum vomitu materiæ spumeæ luteæ aut albicantis, nonnunquam excrementalis, conjuncta. Tandem
spiritus paulatim intercluditur, musculorum débilitas et agonia ad summum pervenerunt gradum,
urina et cetera excrementa ultro efifluunt et inter convulsiones mors consequitur. Sectio Cadaveris
sequentia ostendere solet. Quædam apparent vestigia inflammationis et sugillationis crüoris inter
musculos, quos venenum attigit. Cutis et musculi multorum animalium hoc veneno peremptorum
tremulo motu, dum dissecantur, horrescunt, in primis musculi pectorales. Color musculorum,
præsertim in extremitatibus, pallidior est quam valentium. In cavitate abdominali exigua copia fluid i
serosi reperitur. Vasis intestinorum, quæ eâ continentur, plus sanguinis, quam solet, injectum est,
in primis hepatis, et si venenum non lurbulentè sed pedetentim in corpore egit, etiam stomachi,
cujus tarnen vasa sanguine minus sunt distenta, ubi mors inter gravissimas convulsiones, nullo
vomitu prægresso, consecuta est. T urn quoque ipse stomachus non adeo per gaz distenlus est, quam
ubi tardior veneni fuit effectus, neque tunica ejus interna materiâ luteâ spumanti obducta. Sed
maximè in cavitate pectoris morbosa cernitur immutatio, sanguine in pulmonibus omnibusque vasis
majoribus, ut Aortâ, Venis cavis, arteriis venisque pulmonum, nimis coacervato. Pulmonum color
non alius est, quam sanorum, sanguis Aortæ atque arteriarum rité oxydatus, ex quibus cum
punguntur, violenter prorumpit et mox coagulatur. Sanguinis per venas fluentis obscurus, ut solet,
color est. In cerebro vix ulla cernuntur veneni vestigia, nisi fortè levissima sanguinis in Dura matre
et sinubus congestio ei sit tribuenda.
7. ) Venenum hujus arboris maximè agit in systema vasculare, sanguine in vasis Thoracis coacervato.
Videtur autem venenum absorptum (1), cum venis receptum est, tanto stimulo excitare pulmones
ut sanguinis nimia copia in his et in majoribus vasis congesta «equilibrium omnium functionum, quæ
ad vitam tuendam prorsus sunt necessariæ, conturbet et evertat. Vomendi appetitus et vomitus ipse
naturæ videntur esse conatus, ut stimulum istum expellat et intermissum sanguinis discursum
restituât; atque hac etiam ratione, nempe secretione intestinorum, virus ex cqrpore ejicere conatur
quandoquidem remedia vomitoria (2) salutari plerumque successu adversus venenum adhiberi expe-
rientia docuit.
8. ) Internum usum succi aut crudi aut præparati non tarn letalis sequitur exitus, quam vulnera
hoc veneno illata. Ceterum eadem fere symptomata post usum ejus observantur, quæ supra retulimus
licet vehementior plerumque eum sequatur vomitus,. qui obstare videtur, ne venenum per venas
diffundatur, cujus fortè natura simul actione succi enterici immutatur et magnâ violentiæ parte
orbatur. Si Rumphio fides est habenda, homini exulcerationibus et cutis pustulis laboranti pillulam
exiguam veneni Antiaris non parati sumere expedit, cujus ea vis est, ut omnem vim morbi per
intestina corpore expellat. Idem auctor est, emplastrum ex hoc veneno vulneri applicatum certis-
simum esse antidotum adversus morsum aut punctionem venenatam piscium insectorumque. Nihilo-
minus omnibus, quicunque eo interné aut externè uti velint, summam adhibeant cautionem suadeo
ne levius malum fugientes in majus ruant atque ita vita ipsa periclitentur.
(1) Absorptio ejus hinc probari videtur, quod partibus excoriatis neque tarnen cruentis corporis admotum eundem
effectum letalem parit atque in vulneribus. Rompmus tarnen illud cum sanguine commisceri oportere perhibet, ut in corpus
agere possit.
(2) Propterea in primis bellis Amboinensibus, teste Rdhphio 1. c. p. 269, ad humana excrementa confugere solebant,
quod deglutita vehementem vomitura parerent. Etiam Andr. Cltbros in Ephemer id. Nat. Cur. Dec. I I . Ani I I I . p . 127
ad Kaempfer in Amoenit. p. 877 stercoris humani, tanquam primi antidoti Europæis ab indigenis revelati, mentionem
injicit, dicens 1. c. : «quod a sauciatis eo ipso momento tantâ copiâ deglutiendum erat, donee, excitando enormem vomitum
” virus iUâtum (revellendo, eliminando aut quocunque modo, perinde est) superaret atque illuderet. Hoc igitur stercoreo
” antidoto instructi, aciem cum nigritis Celebanis ingrediebantur, vitam nescientes nisi in sui ludibrium conservare
» sordidissimo remedio ; donee patuisset, aliud ab indigenis foveri antidotum : cujus revelatio nullâ arte alia potuit, quam
» cruciatu extorqueri. » — Postea salutaris iis innotuit effectus radicum Crini asialici, quam Rchphios Radicem toxicariam
appellat, cujus succum manducando expression deglutiebant, reliquum vero vulneri imponebant. Nisi protinus
sequatur vomitus, iterum hoc utendura est remedio : « nam sine vehementi vomitu, » inquit, « superari nequit venenum.».
Simul ut intestinorum restinguatur ardor citrullorum commendat usum. — Quæri possit, an non optimè in tali re
conduceret larga venas sectio et ferri candentis usus, quo melius venenum in systema vasculare agere prohiberetur.
Simul uberiorem usum aquæ marinas aut solutionem Muriatis Sodas commendatum velim, quod efficacissimum esse
antidotum a quibusdam principibus coloniarum nostrarum Borneensium accepi. — Omnino effectus quam maximè
salutaris radicum Ophioxyli serpentini Liks. sperari potest ob virtutes earum admodum évacuantes et altérantes. Ecce,
quæ Kaempfkr in Amoenit. p . 575 de eâ re dicat. « Maxima autem celebritas radiculæ (scilicet Ophioxyli, neque, ut
» Liwnrds existimat, suas Ophiorhiza Mungos) enata est ab eximiâ illä virtute, quam adversus toxicum Macassariense
» præstat, exitiale illud, et vix alio remedio vincibile. — Assumitur base cum ad præservationem, tum ad curalionem,
” ab inferendo vel illato veneno drachmæ unius vel dimidiæ pondéré, cum haustu aquæ dulcis vel cujusvis liquoris,
I s*ve ru<h frictione super lapidem, sive cultiori modo in pulverem redacta; nec inconsultum ajunt, ipsi loco affecto
»> pultem ex pulvere radicis, cum sputo vel aqua factam, imponere. »