Herbario Viri Cel. Gay conspexi, indefessus ille Florae Neapolitan investigator, Mich. T enorb, a quo pars eorum est
oriunda, plures statuendas esse species in Indice Sem. hört. Neapol. 1829. p. U existimasse videtur, quem tarnen librum
mihi parare nequivi. Ecce vero discrimina, quamvis levia, quæ in speciminibus a me inspectis animadverti. Planta,
quam Tenore A . Basen propriam esse censuit, a P. T homas etiam in Sardiniâ collecta, est ilia, quam hoc loco çopiosè
descripsi : totaest glabra, folia ovalia, obsoletè mucronata, infra simpliciter convergenti-nervosa, nonnulla supra nigro-
maculata. Specimina ibidem circa St. Pietro collecta pars folia habent oblonga, alia elongato-linearia magis in petiolum
attenuata. Ab his plantulæ in eâdem insulâ in collibus Cagliari.a Möller repertæ tantum folds obsoletè reticulatis différant.
Itaque quoeri possit, nom bæo sit A . reticulata Tek.? — Specimina enim tanquam A . reticulata ab ipso Tekore ad Y. Gel.
Gay missa ab illis, quæ nomine A . macufote insignivit, hoc tantum différant, quod ejus folia sunt substantiæ tenuioris et
obsoletè reticulata’, cum utraque species ab A . Bassii præsertim eo distinguitur, quod spatha illis est externè velutino-
tomentosa, ut etiam, quamvis leviori gradu, petioli ac pedunculi; folia quoque sunt angustè subvelutino-marginata.
Itaque duæ fortasse species admitti possent, utraque cum varietate foliis obsoletè reticulatis præditâ, nempe : 10 A . Bassii
glabra, ad quam specimina a Möller collecta, tanquam varietas, essent referenda; 2° A . veluiina : spathâ pedunculis
petiolisque subvelutino-toméntosis — cui tanquam varietatem A . reticulatam T enor, adjungere velim. In utrâque specie
(sive potius varietate) folia non raro sunt maculata, itaque hoc nihil facit ad discrimen specificum statuendum, non magis
quam forma foliorum, quæ ex ovaliin oblongam aut linearem transit, in apice rotundata s. obtusa s. rarius acuta, ad
basin rotundata s. rarius retusa aut æquali- sive subinæquali- in petiolum attenuata.
Descr. Planta exigua rhizomate tuberoso carnoso perenni, sistente tuberculum ovoideum vel elon-
gatum vel subramoso-repens albidum supernè e latere stoloniferum, undique fibras emittens
radicales filiformes subsimplices, haustoriis subvelutinas. Folia longissimè petiolata, rectiuscula aut
decumbentia, circiter 1A pollices longa et f partes pollicis lata, ovalia aut ovata, rotundato-obtusa,
obsoletè mucronata, integerrima, planiuscula, glaberrima, crassiusculo-membranacea, supra
enervia, lucida ac interdum maculata, subtus nervulis tenerrimis fasciculatis, e costâ orientibus
apicem versus convergentibus : Petioli foliis altero tanto vel duplo longiores, supernè compresso-
teretiusculi et striati, interné ad basin membranaceo-dilatati, inter se vaginantes. Scapus petiolis
brevior, debilis, subteres, infra rectiusculus, basi foliorum petiolatorum ipsâ aut rudimentis
eorum scariosis non evolutis vaginatus, supernè recurvus. Spatha inclinata, 1 ^ -pollicaris, falcato-
cucullata, supernè in cuspidem longum obiter incurvatum subuliformem carnosum desinens,
sub hoc cuspide anticè longitudinaliter aperta, marginibus imâ tantum basi convolutis, satis
crassè-membranosa, externè viridula, interné inprimis anticè purpureo-variegata ac permultis
papillulis scabridis posticè pilosiuscula. Spadix inclusus, vix distinctus, inde usque ab origine
suâ ex apice scapi sive ex fundo spathæ cum hac laminae instar longitudinaliter connatus, ita ut
ejus cavitas in duo loculamenta obliqua opposita sit divisa, quæ tarnen supernè inter se coeunt,
ubi spadix in duo cornua sive crura excurrit, posterius, ut videtur, liberum, anterius parieti
spathæ connexum. Flores masculi : Anther ce non admodum crebræ, intra loculamentum
posterius spathæ distincto ordine digestæ, parti superiori adnatæ spadicis affixæ, transversæ,
seriebus duabus longitudinalibus superpositæ, e binis loculis oblongis, vulgo inæqualibus, magis
minusve distinctis, interdum extremitate alterâ unitis formatæ, atque idcirco rimâ unicâ semilunari
aut sæpius duabus rectis subparallelis déhiscentes, flavidæ, glabræ. Flores feminei : unicum
modo pistillum, imo fundo spathæ anticè insidens, nudum, glabrum. Ovarivm depresso-
globosum, pericarpio tenui, uniloculare, in fundo oophoro plano-convexo, cui funiculis umbili-
calibus tenerrimis pellucidis (nisi fallor paululum villosis) ovula creberrima elongato-cylindracea
sunt imposita, spatio cavitatis adhuc superstite muco gelatinoso farto. Stylus ex apice ovarii
obliqué assurgens, eidem continuus, versus faciem anteriorem spadicis, unde crista angusta
erosula descendit, curvatus, elongatus, cylindricus. Stigma depresso-capitatum, subpeltatum,
rugosum, viscidum. Fructus unilocularis, polyspermus, num vero baccatussit, an capsularis,
nondum satis compertum. Semina testâ striatâ.
EXPLICATIO FIGURARUM.
T ab. 36. B . 1. Spatha Ambrosinia Bassii magn. nat. — 2. Eadem ex parte ita abscissa, ut spadix cum floribus
conspici possit, magn. nat. — 3. Eadem magis aucta. — 4. Eadem, pro parte tantum, magis etiam aucta, simul
longitudine persecta. — 8. Loculamentum anterius spatha:, cui imo pistillum insidet, ut figura sequens magn. nat.
— 6. Loculamentum posterius spathac, in quo anther a: sunt posit®. — 7. Ovulum cum funiculo umbilicali.
TR IBUS II. C R Y P T O C O R Y N EÆ .
Spadix spathae inclusus, apice cum ea concretus sive exsertus et liber. Flores masculi
a femineis remoti. Antherce circa superiorem spadicis partem dispositse. Ovaria plura,
circa basin spadicis in pistillum unicum pluriloculare connata, ovulis multis angulo
centrali affixis. S tyli et stigmata totidem quot ovaria, radiatim divergentia. Organa
rudimentaria nulla aut vix distincta. Semina albuminosa, embryone inverso. — Plantte
rhizomate stolonifero, foliorum laminA subuni- aut palmati-nervia, integra, lanceolata
raro basi excisA.
I I I . C R Y P T O C O R Y N E .
Fischer...........................— Schott, vn Melet. hot. \ .p . 16. VI. (1).
CHARACTER ESSENTIALIS.
Spatha basi tubuloso-integra, limbo elongato. Spadix inclusus, interrupt^ androgynus,
medio nudus, spathae septo tubum subclaudente apice concretus. Antheile sessiles, in
vertice biporosae. Ovaria circa basin spadicis verticillatim connata, monostyla, ovulis
angulo centrali affixis. Stigmata lateralia, indivisa. Bacga unica, quinque- sex- aut multilocularis,
polysperma.
CHARACTER NATURALIS.
Spatha monophylla, elongata, crassiuscula, circa basin connata tubo brevi spadicem includenti,
intus instructo dissepimento transversali spadicis apici concreto eumque appendice amplectente, supernè
hinc in longitudinem fissa, maxima ex parte convoluta sive spiraliter torta. Spadix pusillus,
spathæ tubo inclusus, medio constrictus et nudus, apice incrassato-clavato dissepimento sursum concreto
densè antherifero, imâ basi uno pluribusve verticillis ovariorum arctè connatorum. Flores
masculi : antheræ sessiles, minutissimæ, liberæ, discoïdeæ, carnosæ, in vertice depresso-concavæ,
biloculares : loculi brevi-tubulosi, verticaliter immersi, discreti, singuli antheræ ( sive carnosi connectai)
verticem minuto poro perforantes. Flores feminei : ovaria numéro antheris longé pauciora,
nunc simplici sérié circum basin spadicis imita, nunc, ubi majori sunt numéro, in densâ circum earn
spicâ conjuncta, sic universa unum tantummodo efficientia pistillum gamogastrum quinque- aut
multi-loculare, cujus loculi, prout ex uno tantum pluribusve superpositis ovariis constant, pauciora
aut plura ovula continent. Posterius ubi obtinet, diligens investigatio ostendit, ejusmodi loculum
septis tenuissimis, incompletis, tantum non plané evanescentibus, e pariete ad axem obliqué descen-
dentibus, in 3-5 transversales concamerationes divisum. Ovula in angulo loculi interno superposita,
adscendentia, funiculo umbilicali brevissimo suffulta, permultis filis diaphanis tenuissimis intermix ta.
(1) Cryptocoryne Fisch. Spatha tubo brevissimo, limbo elongato. Spadix spathae plica tubum claudenle (appendiculä?)
conjunctus. Anther® confertae, loculis amplis cellulaeformibus, marginatis, septo valde distincto separatis; poro (?) dehi-
scentibus. Ovarium pluri- (6) loculare, ovulis diversa altitudine axi affixis, peritropis. Styli plures (?); stigmata radiata.
Semina albuminosa, testa spongiosa (?). Embryo cotyledonibus (protophyllis?) pluribus.
Asiatics, rhizomate stolonifero; foliis vaginä petiolari dilatata, lamina integra uninervi, floribus suaveolentibus.
Cr. spiralis Fisch. Cr. ciliata Fisch. (Ambrosinia: sp. Roxb.). Cr. ovata Schtt. (Caladium ovatum Yent.)