172 RUMPHIA.
positum, quæ in specie prius descriptâ formâ gaudent magis ovoideâ ac squamis longé crebrioribus
sunt obtecta ; cum in hac magis sunt elongata, infernè nudiuscula, utpote ferè solum circa exortum
styli squamis obsessa. Denique in laciniarum styli longitudine conspicuum est discrimen ; quæ cum in
Antiari toxicariâ sint longissimæ, utpote coenanthium longitudine superantes, hoc in plantâ Timorensi
minimè usu venit, quæ coenanthio habet breviores. Itaque essentiale inter ambas obtinet discrimen.,
quod jam e diversâ succi efficaciâ suspicari licebat ; quam ob causam ilia Antiaris toxicaria, hæc vero
Antiaris innoxia appellari summo jure meretur. Ceterum organa fructificationis arboris Timorensis
diligenti subjeci examini et summâ fide delineavi, atque ita, simul usus iis, quæ mecum communi-
caverat Yir amicissimus Spanoghe, scquenlem ejus descriptionem memoriæ prodere potui.
ANTIARIS INNOXIA. T ab. 54.
A. foliis elliptico-oblongis acuminatis basi obiter insequali- subcordatis supra scabris
subtus yelutino-pubescentibus, pedunculis simplicibus, coenanthiis femineis turbinato-
elongatis.
Antiaris toxicaria H ook, in Comp. Bot. Magas, n. 11. tab. 17.
Arbor Toxicaria femina R umph. Herb. Amh. I I. p. 264.
Habit. In insula Timor circa Kupang, mense Septembri florens, quo tempore etiam fructus maluri, quorum origo a
floribus anni superioris repetenda videtur, in hac arbore inveniuntur. Cum vero Rumphii citatum baud ullo dubio
hue referendum sit, Celebet quoque hujus speciei patria est habenda.
D escr. Arbor 60-80 pedes alta, proceris quibusdam Ficuum Indicarum speciebus simillima. Ramuli
teretiusculi, fusci sive lætè brunnei, infernè glabrati, nudi, cicatricibus subrotundis petiolaribus,
quibus singulis cicatricula transversa semicircularis striiformis a stipularum lapsu oriunda consocia-
tur tuberculati, supemè pube rarâ appressà obsessi ac densè fbliosi. Gemmoe foliiferæ terminales
ac lapsu foliorum laterales, sessiles, solitariæ, compresso-ovoideæ, squamatæ, rufescenti-velutinæ ;
tegmentis stipulaceis, caducis. Folia alterna, approximata, disticha, patentia sive patentissima,
brevissimè petiolata, 4 poil. —ultra spithamam longa ,2 -3 poll, lata, elliptico-oblonga, supemè
acuminata, basi subcordata et parum inæqualia, magis minusve undata, margine subrevoluta, ad
costam utrinque hirsutiuscula, supra simpliciter costato-venosa et pubescenti-scabra, subtus promi-
nenti-reticulato-venosa ac rufescenti-velutina, quæ gemmas constituunt conduplicata, imbricata ,
hirsutiuscula. Petioli 3-4 lin. longi, teretes, ecanaliculati,subvelutini. Stipulas geminatæ, parvæ, cauli
adnatæ, laterales, semilanceolatæ, subcarinatæ, foliaceæ, extus appressè sericeo-pubescentes, caducæ.
Inflorescentioe e gemmis axillaribus foliorum lapsu lateralibus floriferæ, pube brevissimâ subvelu-
tinæ : f&minece solitariæ, arrectæ, pedunculo brevi crasso continuæ, versus summitates ramulorum :
masculoe in iisdem ramulis infra femineas, aut solitariæ, aut binæ quatemæve aggregatæ, nutantes.
Inflorescentia mascula sistit coenanthia orbiculata, in formam acetabuli expansa, subcarnosa, in
margine primo incurvato deinde patenti extus squamulis multis parvis ovatis imbricatis inæqualis
magnitudinis obsessa, supra densifiiora, infra in pedunculum centralem teretem debilem constricta.
Flores masculi parvi, sessiles, confertissimi, viriduli, peripherici tardius evoluti, incompleti,
tetrandri. Sepala 4 , squamæformia, erecto-conniventia, e basi angustiori crassiori dorso subca-
, rinatà apice in laminam tenuiorem membranaceam cochleariformem aut subinde licet rarius
lunulatam , extus pubemlam, margine erosam rotundatam aut retusam, interdum acuminatam,
dilata ta : nonnulla (ad flores inter se valdè approximates pertinentia) dorso ad basin connata
invenio. Stamina 4 , sepalis ad imam basin inserta, iisdem opposita ac breviora, erecta, glabra.
Antheroe magnæ, ovales, utrinque sed longé profundius ad basin emarginatæ, ibique dorso
filamento brevissimo filiformi affixæ, obtusè quadrangulares, loculis binis parallelis extrorsum
rimâ laterali completâ dehiscentibus conformatæ. Coena/nth/ium feminevm adhærens, crassum ,
carnosum, claviforme, hinc gibberum, infernè squamulis raris, circa stylum squamulis confer-
tioribus appressis obsessum, clausum, simul cum fructu accrescens ac carnescens. Ovulum in