constarc docebit. Porro magis congrua naturae sententia esse videtur, spatham in Pistid unum tantumraodo florem
femineum, et pro numero antherarum tres ad octo masculos includere, quara si binos modo flores unisexuales singulis
spa this tribuas. Tam simplex organisatio et structura Lemma magis propria est, quae quodammodo imaginem sive typum
organisationis Aroidearum refert, sed jam defectu spadicis, cui flores ebracteati inserantur, ab iis recedit. Talis autem
spadix, sive liber sit, ut vulgo, sive aliquo modo spathee sit connatus, character quam maxime essentialis hujus familice
est censendus : qui cum etiam in Pistid adsit, eo minus dubitavi hoc ei genus accensere, cum hoc florum neque femineorum
nec masculorum formatio vetare videtur, quorum similes et in aliis quibusdam Aroideis reperimus.
OBSERVATIO II.
Poiret in Enc. Bol. V. p. 354. et Diet, des Sc. nat. X L I .p . 185. jam monuit, formam spathæ (quam Ole corollam
appellat), si variorum auctorum figuras spectes, quae omnes ad Pistiam stratioten Linn, citantur, diversissimam esse,
itaque quoestionem proposuit « Utrum forma ista essent varieties, an ad distinctas species referenda ? — Nobis illas diver-
sitates hoc loco paulo accuratius spectare libet. Auctore Plumier, limbus spathæ est linguæformis, supemè valdè angustatus
et recurvatus : si Rhbedio fides est habenda, ovatus et emarginato-obtusatus. Figura J acquiri eum ostendit ovatum atque
acutum quod satis congruit et cum R oxburghi figura et cum egregiâ Turpini Analyst in Planches Bot. adjunctis Diet, des
sc. nat. Paris, 1816-1829. Si autem hæ figuræ et descriptiones sunt fideles, quod vix in dubium vocare licet, hæ certè
species, quæ hue usque uno eodemque nomine confundebantur, distingui possent :
1® Pistia stratiotes, prima species a Lirnbo in Fiord Zeylanicâ, p. 182. n° 822 memorata; ad quam referri possent
Stratiotes aquatica vera P ark. p. 1249 cumfig., Stratiotes Ægyptiaca e Maderaspatana Moriss. Hist. PI. I I I . p. 619.
Sect. 15. tab. 4., Plant ago aquatica'Rom. p. 129 et Herb.Amb. V I . p. 177. tab. 74.jfy. 2 , ZalaAsiatica Lour. Flor.
Coch.p. 492. et figura R oxb. Corom. I I I . tab. 268. Hæc in India orientali latissimè est divulgata, ubi in paludibus
stagnantibus, lacubus exiguis, et crebro etiam in agris oryzâ consitis, quibus aqua superfusa est, socia occurrit. Probatur
hoc speciminibus junioribus ex Herbario Pauli Hermanri , nomine Cingalesio Binepele, aliisque ad Burhahros ex eâdem
Zeylanid missis, nomine vernaculo Die Parendael (corrupto,ut videtur, ex Dyaparadhael, vid. B oum. Tlies. Zeyl.
p. 222. ) ; etiam exempla a Commersor in Javd collecta ex Herbario Pariensi et Viri Nob. De Lesserx hue sunt referenda ,
atque ilia, quæ quidam Bousquet ex aliâ parte Indiæ orientalis ad De Lessert misit. R oxburgh , Lecherault et Macé earn
multis etiam locis in orâ Coromandelia repererunt, in regionibus et altioribus et depressis, ubivis in aquis stagnantibus
aut in lacubus, maximè vicinis Gangi fluvio. Secundum exemplum in Herbario Vertehati (cujus De Lessert nunc possessor
est) hæc species Florida etiam propria esse videtur. Foliis instructa est crassissimis, fragilibus, planiusculis, plané
novellis forma rotundato-obovatâ, dorso tantummodo quinque ferè plicis sive costis elevatis, deinde cuneiformibus,
retusis, subtus nervis 7-9-costatis, spathâ inter pistillum et antheras manifesté constrictâ, limbo ovato acuto. Processum ex
hoc limbo orientem Loureiro tanquam « nectarium diphyllumfoliolo postico majore » describit, quod cum iis, quæ de ea re a
Roxburgh sunt relata, et meis etiam observationibus optimè congruit, sed nullâ prorsus ratione cum relatis a J acquin et
Acn. Richard aut cum T drpiri analysi modomemoratâ consentit. Constat hic processus tubo mfundibuliformi, oreleviter
repando, partem spadicis distinctam circumcludente, anticè ad basin appendicem exiguam, versus pistillum inclinatam,
lunulatam, subfornicatam, membranaceam, exserente. Fieri sanè potest, ut hæc planta ab avibus gregariis, quæ insectis
aquaticis, larvis polypisque inter ejus radices fibrosas crebro degentibus vescunlur et simul semina ejus déglutiunt,
jam olim et hodie etiam ad irriguas Nili ripas et ulterius occidenlem versus transferatur : hæc enim semina diu in extis
earum latere possunt, neque tarnen vis germinandi imminuitur, ut in multis aliis seminibus, e. c. Loranihearum, Myrisfi-
cearum, cet., videmus : attaraen accuratius inquirendum esse videtur, an révéra planta Ægyptiaca eadem sit, quæ Indiæ
orientalis. Mihi enim nulla ex Ægypto specimina ob oculos venerunt; sed si ex figura Alpin. Plant. Æg. 42. (repetilâ
in J. Bauh. H u t. pi. I I I . p . 787. et Moriss. Hist. pi. I I I . Sect. 18. tab. 4) judicare licet, hæc jam foliis acutis, quæ
Indica species nun quam habet, differret. Alia vero in manibus mihi sunt specimina, quæ nunc quidem ob folia magis
rotundato-obovata obiter relusa, præcipuè infra longé magis hirsuta ibique statu juvenili costis altius marginem versus
excurrentibus, tanquam varietàtem rotundatam P . stratiota indicare volo, licet non dubitem, quin in recentibus floren-
tibusque sufficiens discrimen specificum discerni queat. Insnper enim non magis foliis longé minoribus, quam structura
vasorum minus ramosä ac tenuiori insignis esse videtur, utvel siccato statu vasa propria in superficie foliorum non sint
conspicua. Hue referenda sunt specimina a Petit-T houars in Madagascarid, alia a Macé circa Para in Americâ meridionali
collecta, (utraque in Herbario Parisiensi) fortè etiam minora specimina, quæ Vir Cl. Leprieur e j>&\\idos\sSenegambioe
locis, vulgo Savannes noyées, attulit et humanissimè mecum communicavit, licet his magna cum teneris individuis P . stra-
tiota sit similitudo.
2° Pistia minor, sive Kiamban Kilsjû Herb. Amb. V I . p. 177., quam Ruhphius nonnisi in transitu velut alteram
speciem memoravit, quæ tarnen omnino manet valdè dubia. Crescit in Moluccis in puteis, sed nunquam in aquis aut
paludibus apricis. Præcedenti multo minor folia habet tenuia, undulato-plicata, glabra, flavido-virescentia, saporis non
adeo acris, quam superioris. Haud improbabile videtur, Pluk. Nymphaam minimam Maderaspatana foliis alas papilionum
rrferentibus Almag. p. 267. tab. V il. Jig. 6. hue pertinere.
3° Pistia crispata. Kodda-pail Hort. Malalt. X I . p. 63. tab. 32. — Nymphaa Indica, latioribus albicantibus foliis,
margine crispât is Puis. Mantissa p. 187. — Si ratio lis Ægyptioe Anliquorum species Guiàpo, quam et Darairo s. Dalairo
vacant G. J. Camello Stirp. Ins. Luzon, in R aj. Hist. pi. I I I . Append, p . 40. Secundum Rheedii icona a P . stratiote
recedere videtur cum foliis cuneato-spatulatis supemè magis repando-crispatulis, turn inprimis forma spathæ, cujris limbus
est emarginato-obtusus. Alia quoque ratione formatus est processus spadicem supernè amplectens, similior plant® India:
occidentalis, quippe anticè ad basin duabus auriculis minutis instructus. Hoc facilèe verbis R heedii intelh'gitur, qui ita
refert : « ex cujus medio (sc. limbi spathee, quem pelalum appellat), supra plicaturam (constrictionem) parvus et ereclus
» exsurgit stylulus ( i. e. superior pars libera spadicis) qui supemè in orbem sex albicanlibus est dotatus gommulis (qua:
» an therm sunt),^ ad exortum viridiusculo foliolo ( processu) rotundo, quod inferius duabus laciniis, veluli auriculis, est
» vnslruclwm, quasi collari succinctus.» Queedam specimina admodum inconi pic ta, qu® foliorum forma figur® Hort. Malab.
sunt simillima, in Preefectura Javanica Bantam circa Pulu-aijer collegit Van Hasselt. Alia quoque Herbarii Parisiensis
circa Pondichery reperta, hue referenda esse existimo. Si ex his judicare licet, ha:cce species, etiam valdè tenera foliis
magis cuneatis in superiori margine repandis foret insignis.
4° Pistia occidentalis, ad quam hio illara, quse Antillas et terrain continentem vicinam inhabitat, refero, et quam
spectare videntur observationes Brown Jam. I . p . 329., Sloard. Hist. Jam. I .p . 15. tab. 2. fig. 2 ., Jacq. Stirp. Americ.
p. 234. tab. 148. et fortè etiam Plum. Gen. Americ. p . 30. tab. 39., Adbl. Guian. I I . p. 834., Swartz. Observ. dot.
p. 344., Humb. et Bonpl. Nov. Gen. et Sp. I . p. 6 6 ., K urth. Syn. pi. Orb. nov. I . p. 131., figura et Analysis T orpini in
Diet, des Sciences naturelles, cet. Dubium tarnen esse videtur, utrum omnia base citata unie® tantum speciei sint tribuend®
an inter duas a seinvicem diversas dividend®. J acquin 1. c. spatham nomine corolla} descrihens, h®c, inquit, est «tubus
» oblongus, brevis, germen arctè amplectens,* aliens in labium unicum, cordato-subrotundum, ampliatum, acutum,
ii integrum, patens, in medio utrinque plied laterali introrsum procedente poarclalum. » Nu 11a m vero ej usmodi plicarurn, qua;,
ut in P. stratiote ac P. crispatd, constrictione spatli® oriuntur, mentionem faciunt Swartz et Ach. Richard in D id . class,
d’hist. nat. Tom. X I I I . p. 63 3 ., neque etiam Turpin in analysi, quam jam saepius laudavi. Hajc certè res est notatu
dignissima, unde conjicere possemus, quintam speciem esse recipiendam, cui ego nomen P . Turpini imponere vellem.
P. occidentalis foliorum forma P . straliotcs maximè similis, si descriptionem a J acquin relatam bené considero, his maximè
characteribus ab eä recedit: 1.) Spadix, quo loco superior ejus pars libera assurgit, non tubuloso processu, sed circulari,
foliaceo, integro cingitur, qui inferno utrinque augetur fimbria dependente latitudine antherarum. 2.) Pistillum multo
elongatius est, quara in P. stratiote. — Omnes tarnen ha: species accurate investigatione firmari merentur; quapropter hie
solummodo de ilia, quam in Java observavi, qusedam in medium proferre constitui.
OBSERVATIO III.
Gonjecturam supra memoratam, quam multis abhinc annis conscripseram, vix posse, ut omnes plantæ ex Indià occidental!
et continenti adjacente, quæ tanquam Pistia stratiotes Lin. describuntur, ejusdem sint speciei, instituta nuper
inspectio speciminum hujus generis e variis Novi Orbis partibus collectorum, quæ in Herbario Musei Horti Botanici
Parisiensis [Jardin des Plantes) ac Baronis De Lessrrt servantur, haud dubiam reddere videtur, saltern si ex varia foliorum
forma judicare liceat. In illis, quæ Poiteau A. 1802 ex insula St. Domingo attulerat, plantam a Jacquin 1. c. depictam statim
agnovi, cujus folia, etiam siccata, colore glauco-pallido a veræ P. stratiotes différant, nec non, quod supra magis sunt
rotundata et discus tomentosus subtus non 'tam altè, quam in his, ad costas extenditur, sed magis ad imam basin limitatur.
Hæc igitur P . occidentalis posset vocari.
Alia specimina a Berlar uier circa Mexico collecta et exemplum Peruvianum in Herbario Viri Cl. de J ussieu cum figura
supra laudatâ T urpini quidem consentirait, sed etiam P . stratiotoe nostræ ex India orientali foliorum forma adeo sunt
similia, ut equidem dijudicare non audeam, an reverà ab hac sint diversa. Universè tarnen illius folia sunt magis spatulata,
nervi paginæ superioris magis dislincti ac simpliciores, plané ut in figura citata exhibentur. Ad hanc citata ab H umb. et
Bonpl. atque etiam a K unth referenda esse videntur.
Ab omnibus autem indicatis haud uno nomine diversa sunt individua hujus generis a Viro GI. Dombey in Peruvid
circa Pachacama reperta. His folia sunt elongato-linguæformia, quorum basis baudquaquam adeo angustata est, quam
in ceteris. Supernè sunt rotundata, vulgo etiam retusa, in pagina superiori nervis longitudinalibus furcatis distinctis,
infra obiter costata. Insignem hanc speciem P . linguaformem appello. Illi perquam similia sunt specimina, quæ Botanicus
diligentissimus Leprieur in aquis ad lacum Keurnibage in regno Walo Senegambioe reperit ac mecum communicavit.
In his quoque foliorum basis haud ita est angustata : sunt vero minus elongata, quam P . linguæformis, profundius
retusa et in ipsâ pagina dorsali admodum costata. Speramus fore, ut V. CI. Lbpribur plura de organisatione inflorescentiæ
hujus speciei prodat, cui distinguendæ nomen P. Leprieuri propono.
Denique Parisiis in uberrimo Herbario Gay aliisque nomine Pistioe plantam aquaticam a Poiteau e Guy and Franco-
Gall icd alia tarn vidi foliis lobatis,. neque ex hoc genere, neque ex familiâ Aroidearum. Est vero planta tenera e genere
Parkerid, quod genus est Filicum, Ceratopteris quam maximè affine.
i. P I S T IA STRATIOTES.
Habit. Prælcrquam in regionibus supra indicatis in Java in fossis lutosis, in agris oryzâ consitis et inundatis, in piscinis,
lacubus exiguis, ox. gr. prope Tjilankahan in provinciâ Bantam, subinde in fiuviis parum declivibus ac ferè
stagnantibus. In Java occidentali appellatur Kijapo, Malaien Kiamban, Baleyicè Capo-Capo.